Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XIII. VITA S. BRYNOLPHI. 
171 
Item super eodem articulo honesta matrona Cristina, relicta Gerichini Rifflingh principalis et prin 
cipaliter in dicto articulo nominati, etatis XL. annorum vt dixit, producta, iurata et diligenter interrogata 
dixit, contenta in dicto articulo fore vera, causam reddens scientie sui dicti, quia per tempus et tempora, 
quibus cum eodem ceco marito suo conuersata est, videlicet per tres annos continuos, sciuit et vidit eum 91. 
omnino cecum et nihil videntem: et tandem ipse maritus suus monitus est in somnis, quod duos oculos de 
argento fabricatos offerret et visum reciperet: que quidem testis loquens, vt dixit, statim die sequenti 
duxit ipsum cecum ad sepulchrum beati Brynolphi et ibi eo relicto, ad aurifabrum diuertens, fieri fecit 
cito oculos prelibatos, quibus allatis et pro eodem ceco oblatis, subito visum recepit et clare videns cum 
dicta teste loquente domum rediit clareque vidit quoad vixit. Interrogata de tempore dixit, quod anno 
MCDVII 0 . in ebdomada penosa. 
Die Saturni XVII. eiusdem mensis Aprilis super XXXVII 0 . dictorum articulorum articulo qui inci 
pit: Item quod quedam Cristina in Ekardhd) etc., honorabilis vir dominus Johannes Magni, Prebendatus 
ecclesie Scarensis etatis annorum XXX. vt dixit, prodhctus iuratus et per nos diligenter examinatus et 
interrogatus dixit, contenta in dicto articulo fore vera, quia ea pro veritate et vt vera ab eadem Cristina 
principali et in dicto articulo principaliter nominata audiuit; ipsaque petente ea scribi et signari fecit in 
ecclesia Scarensi ipsumque miraculum, prout supra ab eadem principali expositum fuerat, scriptori pronun- 
ciauit, nil addito vel minuto, quod sensum mutat aut variat seu viciât intellectum. De anno vel die dixit 
se pro certo non recordari. 
Item super eodem articulo honorabilis vir dominus Sweno Johannis Canonicus Scarensis et prouisor 
hospitalis Scarensis, etatis L. annorum vt dixit, productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in dicto 
articulo fore vera eaque pro veritate et vt vera audiuisse et ea in notam recepisse, causam reddens sui 
dicti quia semel per dominum Scarensem missus pro miraculis beati Brynolphi colligendum [o: -is] venit 
ad ecclesiam Dalsetorp, Scarensis dyocesis, ibique super contentis in dicto articulo autoritate ordinaria sibi 92. 
commissa a Swenone Grakker et Toriro Borridh, parochianis ibidem, iuramentum recepit, qui iurati per 
omnia deposuerunt coram eo sic fuipse et esse, prout in dicto articulo dicitur, dicens se ignorasse, quod 
predicta Cristina principalis alias Scaris in persona propria reuelasset: et hoc dixit factum fuisse de anno 
domini MCDXIIII. ipso die apostolorum Petri et Pauli. 
Die Jouis XXII. predicti mensis Aprilis super XXXIII. dictorum articulorum articulo qui incipit: 
Item quod eodem anno quedam de parochia Lidsio etc., venerabilis et religiosus vir dominus Steno, Abbas 
monasterii in Mwnkaliwe, ordinis sancti Benedicti,. Bergensis, productus, iuratus et per nos diligenter 
examinatus, interrogatus dixit, contenta in ipso articulo fore vera, eaque pro veritate et vt vera audiuit a 
venerabili et circumspecto viro domino Siggone,e) Archidyacono Scarensi qui eis taliter saluatis eadem die 
super eodem stagno nauigans obuiauit et ab eis hoc sciscitatus est et veniens in monasterium Wastenense 
dicto domino testi loquenti hoc retulit. Et demum idem testis loquens, veniens in ciuitatem Scarensem 
tanquam pius sollicitator presentis negocii, paucis iuteractis diebus, audiuit etiam eadem contenta in dicto 
articulo a princip[al]ibus in eodem articulo contentis, fuisse et esse vera et tunc publica, notoria et mani 
festa, de anno domini MCDXIIII. circa festum corporis Cristi. 
Item super eodem articulo prouidus vir Benedictus Scalla prouisor domus sancti Spiritus Scarensis 
quasi sexagenarius, vt dixit, productus, iuratus et interrogatus suo medio iui amento dixit, contenta in 
dicto articulo fore vera, quia interfuit, vidit et votum fecit; in qua quidem naui erant, vt dixit, LXV. 
persone vtriusque sexus, et omnes votum huiusmodi per eos factum compleuerunt. Anno quo supra imme 
diate in crastino corporis Cristi. 
Die Mercurii XIIII. mensis eiusdem Aprilis super XXXIIII. dictorum articulorum articulo qui in- 93. 
çipit: Item quod quidam infans filius Helgonis etc., prouidus vir, Helgo Gunnari, laycus, in Halsetorp,f) 
parochie Kindowe [o: Kinde we] Scarensis dyocesis, etatis L. annorum vt dixit, testis productus, iuratus et in 
terrogatus dixit, contenta in dicto articulo fore vera, quia ipse testis loquens, pater eiusdem infantis, de 
quo L dicto articulo continetur epus.g) Videns eum aliter non posse sanari, votum pro eodem filio suo 
fecit et perfecit; et cum eundem filium super sepulchrum beati Brynolphi locasset, subito sanum eum re- 
perit et recepit. De anno domini MCDXII1 die natiuitatis beate virginis. 
Item super eodem articulo honorabilis vir dominus Olauus Haluardi, Curatus ecclesie Kindewe, Sca 
rensis dyocesis etatis XLV. annorum vt dixit, testis productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in 
dicto articulo fore vera, quia sic ea fieri vidit et audiuit. Interrogatus de tempore dixit, quod anno suo 
supra immediate, et quod circa festum Assumptionis incurrit dictam infinitatem [o: infirmitatem], sed ab 
ea dictus infans in proximo festo natiuitatis eiusdem beate virginis recepit sanitatem. 
d) Sine dubio idem ac prædium Ekgården in par. Hassellösa in 
territ. Skåning. Mendo typographico supra p. 144 legitur 
Searidh. 
e) Prater erat Karoli Yddson supra p. 159, not. r. memorati 
et Brynolpho episcopo brevi post successit; v. supra p. 119, 
not. d. 
f) Hodie Halsarp in par. Kinneved, territ. Frökind. 
g) Nonne legendum ”superius.”
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.