XIII. VITA S. BRY N OLP H I.
1TO
O! deus celi et tu beate Brynolphe, aut istum filium meum de medio tollas, ne ipsum tam defectuosum et
miserum videam, vel ei celerem tribuas sanitatem. Et vouens eidem beato Brynolpho, quod quacunque
hora sanus fieret suis meritis, ipsius sepulchrum sine omni dilatione cum eodem puero peregre visitaret:
voto autem huiusmodi facto, dictam ecclesiam parocbialem visitauit, et inde domum rediens cum patre
eiusdem pueri, puerum ipsum sanum factum eis obuium inuenerunt, et tam ipsi parentes quam ipse puer
gratias deo et beato Brinolpho pro tantis meritis retulerunt.
Item super eodem articulo secundus testis, prouidus vir et bone fame, Nicolaus Olaui, ciuis Scaren-
sis, laicus quinquagenarius, vt dixit, productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in dicto articulo
fore vera, quia cum Cirurgicus esset tunc dicimus [o: vicinus] domui parentum ipsius pueri, pluries vidit
puerum talem fuisse qualis in ipso articulo describitur; et quia considerabat quod suis arte vel ingemo
sibi prodesse non potuit, de causa sui se intromittere noluit. Dixit etiam se a matre eiusdem pueri au-
diuisse, quod ipsa pro eo votum beato Brynolpho se fecisse dixit, et quod eodem die quo sanabatur ipsum
puerum sanum vidit, ibique in domo parentum eius bibit et comedit, concordans in locis et temporibus
cum teste supra immediate.
Item super eodem articulo honesta matrona Cristina, Sigmundi quondam ciuis Scarensis relicta, quasi
octogenaria, prout dixit, mater dicti Nicolai testis [supra] immediate multum famosa et in arte Cirurgica
satis trita, producta, iurata et interrogata dixit prout supra immediate, excepto, quod non vidit eum eo
dem die quo sanatus est, sed ex post pluries eum sanum vidit; et quod scit et credit eum meritis beati
Brynolphi vere sanatum, prout in ipso articulo continetur.
Die Sabbati XXIIII. predicti mensis Aprilis super XXIX. articulo qui incipit: Item quod eodem
anno puella quedam, filia Ingewaldi etc., prouidus vir Johannes Karuli, ciuis Scarensis laicus etatis XXX.
annorum vt dixit, testis productus, iuratus et interrogatus, dixit contenta in dicto articulo fore vera, quia
sic ea fieri vidit et audinit, ac parentes dicte puelle vna cum ipsa puella sue sanationis tempore hospicio
recepit viditque puellam talem qualis in ipso articulo fuisse et esse describitur. Vidit etiam ipsam cum
de sepulchro sana rediit, et vna et eadem die vidit eam infirmam et sanam factam, prout ibidem dicitur.
De tempore dixit se non recordari.
Item super eodem articulo honesta matrona Sigridis Vikmanni, vxor dicti Johannis Karuli testis
supra immediate, etatis XXX. annorum vt dixit, testis producta, iurata et interrogata respondit suo medio
iuramento et dixit prout supra immediate; sed interrogata de tempore dixit, quod contingit iam transactis
quatuor annis proxime preteritis, inter festum pasce et pentecostes die Jouis XV. mensis predicti.
Die Jouis XV. mensis predicti super XXX. dictorum articulorum articulo qui incipit: Item quod
in anno eodem quidam Andreas, fabri [o: faber] ferrarius etc., honorabilis vir dominus Andreas Johannis,
Curatus ecclesie Horn, Scarensis dyocesis quasi quinquagenarius, vt dixit, productus et interrogatus idem
testis loquens dixit, contenta in dicto articulo fore vera, causam scientie sue reddens, quia ipsum talem
fuisse, qualis in ipso articulo describitur, vidit, ipsumque ad votum beati Brynolphi faciendum induxit, et
votum pro eo fecit: sciuitque eum leprosum et vidit per duos annos continuos et altero pede quasi destitu
tum, ac duobus baculis continue innitentem. Interrogatus de tempore et de loco, respondit idem testis
loquens et dixit, quod circa festum Pentecostes de anno domini MCDXIII.
Item super eodem articulo religiosus vir frater Ericus Swenonis, ordinis fratrum predicatorum con-
uentualis Scarensis quinquagenarius et vitra, vt dixit, productus, iuratus et interrogatus ac diligenter exa
minatus dixit vt supra immediate, excepto, quod votum pro eo non emisit: addens etiam quod ipse An
dreas principalis et in dicto articulo principaliter nominatus, pronunc in regno Dacie moram ducit et ideo
vocatus venire non potest ad presens.
Item super eodem articulo venerabilis vir dominus Karulus Vddonis c) iuratus et interrogatus dixit
prout supra immediate.
Eodem die et mense super XXXI. dictorum articulorum articulo qui incipit: Item quod quidam Gerichinus
Rifflingh, ciuis Scarensis etc., discretus vir Johannes Grytestopere, proconsul Scarensis, etatis quinquaginta
annorum vel quasi, vt dixit, productus, iuratus et interrogatus et diligenter examinatus, idem testis loquens
dixit suo medio iuramento contenta in dicto articulo fore vera, causam scientie reddens quia sic ea fuisse
vidit et audiuit ac voto emisso interfuit; quodque idem cecus dum sepulchrum beati Brynolphi votum
complendo visitauit, duos oculos argenteos causa recuperandi visus obtulit et cum cecus visitasset ecclesiam
et dictum sepulchrum beati Brynolphi, videns et gaudens sine ductore inde in domum suam rediit, et postea
viuens longo tempore claro visu, quem sic meritis beati Brynolphi vt prefertur recuperauit, quoad vixit
vsus est.
Item super eodem articulo discretus vir, Andreas Olaui, proconsul Scarensis ciuitatis LXX. annorum,
vt dixit, productus, iuratus et interrogatus et diligenter examinatus dixit prout supra immediate.
c) V. supra p. 159 et 166.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.