XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
169
interrogatus, suo medio iuramento dixit, contenta in dicto articulo fore vera, causam reddens scientie sui
dicti, quia ipsa Gunuor vxor sua laborauit in amentia per lucida interualla vitra annum et ante carnalem
inter eos copulam subsecutam, quodque eam idem testis loquens, cum certis sibi associatis viris die nup
tiarum recepit eam de campo et reduxit eam in domum domini Torkilli prepositi Scarensis, eo quod coloni
sui essent.
Item, super eodem articulo venerabilis et circumspectus vir dominus Torkillus prepositus. Scarensis
testis productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in dicto articulo fore vera, quia sic ea fieri vidit et
audiuit. Vidit namque eam sanam ad mensam suam locari, eamque super eandem mensam subito salire et
ad campos euadere. Vidit etiam eam per ipsum sponsum et patrem suos in eandem domum ipsius testis
loquentis ligatam reduci. Vidit eam ad sepulchrum beati Brynolphi adduci debilem et dementem, et inde
sanam et incolumem rêduci, ac ab eodem teste loquente sibi alimenta ministrari petentem.
Die Veneris XVI. mensis Aprilis primus testis supradictus dominus Bero Knap, Canonicus Scarensis,
productus, iuratus et super XXVI. articulo qui incipit: Item quod in eodem anno quedam virgo Gyridh
nomine etc.. Interrogatus et per nos diligenter examinatus idem testis loquens respondit, suo prestito iu
ramento, contenta in dicto articulo fore vera, reddens causam scientie sui dicti, quia eandem Gyridem
talem fuisse vidit, qualis in ipso articulo describitur et dicitur, et voto completo, subito conualuisse et in
toto liberatam fuisse, ipsumque miraculum de mandato domini ordinarii veraciter conscripsisse. Interro
gatus de tempore et loco dixit, quod in domo habitationis ipsius testis loquentis et cathedrali ecclesia
Scarensi prope sepulchrum sancti Brynolphi de anno domini MCDXII. circa festum beati Petri ad vincula.
Item super eodem XXVI. articulo dominus Laurencius Gostaui, Prebendatus ecclesie Scarensis, etatis
XXXVI. annorum vt dixit, productus, iuratus et interrogatus, secundus testis loquens dixit prout supra
immediate, addens, quod eam vidit pluries diuersis modis a demonio vexari et ab ipsis vexationibus vidit
eam etiam meritis, vt firmiter creditur, dicti beati Brynolphi liberari et subito sanari.
Item super eodem articulo venerabilis et religiosus vir dominus Steno, Abbas Monasterii in Mun-
kal[i]we ordinis sancti Benedicti, Bergensis dyocesis, et honorabiles domini Elaws Swenonis, Canonicus
Scarensis et Laurencius Finwidi Clericus Lincopensis dyocesis, Notarius publicus supra et infra scriptus,
seorsum et singillatim producti, iurati, interrogati et per nos diligenter examinati responderunt, eorum ac
cuiuslibet eorum medio prestito iuramento, quod eam pluries viderunt dementem et a demonio vexari, quia
interdum viderunt eam in toto membro rigidam et extensam, interdum quasi manibus et brachiis contrac
tam, interdpm lapides et ligna projicientem, interdum spumantem et mirabiliter loquentem. Dixerunt etiam
se eam vidisse in monasterio et ciuitate Wastenensi et alias bene sanatam et deo deuotam, et eam audi-
uisse deo et beato Brynolpho Scarensi per [o: pro] recuperata sanitate gratias referentem, et hoc in diuer
sis locis et temporibus videlicet Scaris et Wastenis.
Die Jouis XV. mensis eiusdem primus testis, honorabilis vir dominus Johannes Magni, Prebendatus
ecclesie Scarensis etatis XXX. annorum vt dixit, productus, iuratus et super XXVII. dictorum articulorum
articulo qui incipit: Item quod in anno domini MCDXIII 0 . de mense Januarii filius Johannis etc.. Inter
rogatus et per nos diligenter examinatus, respondit suo medio iuramento, contenta in dicto articulo fore
vera, causam reddens scientie sue, quia cum quadam die, tempore indulgentiarum a domino Johanne papa
XXIII. olim in sua obedientia nuncupato alias concessarum, Scaris de ambone publice predicasset, venientes
ad eum pater et mater eiusdem pueri sic contracti, humiliter petebant, quod coram omnibus ibidem auscul
tantibus, ipsum puerum meritis beati Brynolphi sanatum pronunciaret, quod et se fecisse dixit publice et
expresse.
Item super eodem articulo secundus testis dominus Arwidus Arneri, sacristanus Scarensis XXXM.
annorum vt dixit, productus, iuratus et interrogatus dixit, contenta in dicto articulo fore vera, causam
reddens scientie sui dicti, quia heri ea pro veris et vt vera a matre dicti pueri in domo habitationis eius
dem matris audiuerat, eo quod ibi per dominum Episcopum ScarenSem missus fuerat pro parentibus eius
dem pueri citandum [o: -is], ipso patre prelibati pueri in remotis agente, matre vero post partum in pro
ximo laborante. Audiuit etiam idem testis loquens contentorum in dicto articulo veritatem circa dictam
matrem a quadam annosa muliere et honesta, que sibi eadem contenta fuisse et esse vera retulit eaque
se vidisse et audiuisse dixit.
Eodem die et mense super XXVIII. dictorum articulorum articulo qui incipit: Item quod eodem
anno filius cuiusdam nobilis Arwidi etc., primus testis, nobilis et honesta matrona Benedicta, eiusdem Ar-
widi Benedicti relicta, mater pueri in ipso articulo descripti, etatis XL. annorum vt dixit, producta, îurata
et interrogata dixit, contenta in dicto articulo fore vera, câusam scientie sue reddens, quia cum die domi
nico ante festum natiuitatis beate virginis eiusdem anni in ipso articulo expressi, ecclesiam suam parochi-
alem pro missa audienda visitare parata esset, dixit quasi merens et condolens eidem filio suo Brynolpho
etatis trium annorum, sicut in articulo dicitur, pedibus contracto et tibiis tunc vitra tres septimanas dixit:
Tom. III.
II. 43.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.