Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

168 
XIII. VITA S. BRYN OL P H I. 
huiusmodi votum emitteret, existente, hora vesperarum vel quasi in vigilia Pentecostes, dictoque infirmo in 
domo sue habitationis in loco, sue egritudinis decumbente et huiusmodi emissionem voti penitus ignoiante. 
Mane autem facto, <um idem testis loquens dictum infirmum principalem visitasset, reperit eum melius 
habentem, cum autem ad sepulchrum dicti patris Brinolphi pro voto huiusmodi reddendo venisset, subito 
perfecte 'conualuit. 
Item super eodem articulo prouidus vir Gunnarus de Madelby [o: Medalby] principalis et in dicto 
articulo principaliter nominatus, etatis L. annorum et vitra, vt dixit, laycus Scarensis dyocesis, testis pro 
ductus, iuratus, interrogatus et per nos diligenter examinatus respondit, suo* medio iuramento, et dixit 
prout supra immediate, addens quod scit et perfecte credit se meritis beati Brynolphi fuisse et esse ab 
huiusmodi dementia liberatum. 
83. Item super eodem articulo prouidus vir Boecius Asgoti campanarius ecclesie Scarensis, testis pro 
ductus. iuratus et interrogatus dixit prout supra immediate, addens quod pluries visitauit eum in infirmi 
tate huiusmodi, quia idem testis loquens nepos eiusdem Gunnari est, et vidit eum amentem, et postquam 
conualuit, fecit sibi ymaginem de cera, quam eidem beato Brynolpho, pro recuperata sanitate obtulit, 
ipseque principalis rem gestam pluries tunc et deinceps eidem testi loquenti retulit, gratias agens deo et 
beato Brynolpho Searensi. 
Die Mercurii quarta [decima] predicti mensis Aprilis super XXIII. dictorum articulorum articulo 
qui incipit: Item quod eodem anno, quidam Haquinus Oddonis etc., honorabilis vir, dominus Alexander 
Benonis, Curatus ecclesie Odh,v) Scarensis dyocesis, etatis vt dixit XXX. annorum, testis productus, iura 
tus et interrogatus dixit contenta in dicto articulo fore vera, causam seien tie reddens, quia eum vidit et 
sciuit eum infirmum continue per biennium, et ipsum in eadem infirmitate sua oleo sancto vnxisse ac vo 
tum pro eo vna cum ipsius Haquini principalis filio fecisse de anno domini MCDX. prima die mensis 
Februarii. 
Item super eodem articulo prouidus vir Oddo, filius eiusdem Haquini principalis in dicto articulo 
principaliter nominati, laycus Scarensis dyocesis etatis XXX. annorum, testis productus iuratus et interro 
gatus dixit contenta in ipso articulo esse ver , causam reddens scientie sui dicti, quia sic ea fieri sciuit, 
vidit et audiuit Et cum idem pater suus esset tam amens factus, quod omnes timeret et per debilem 
fantasiam videretur sibi, quod omnes volebant eum rapere, impedire et captiuare, nunciauit idem testis 
loquens prefato domino Alexandro supra testi proximo coadueniente [o: quo adueniente] et votum beato Bry 
nolpho pro eodem infirmo faciente, plenam sanitatem recepit. 
84. Eodem die super XX1III. dictorum articulorum articulo qui incipit: Item quod anno eodem quedam 
Margareta, Scarensis dyocesis etc., honorabilis et discretus vir dominus Ingieldus, Canonicus ecclesie 
Scarensis etatis L. annorum, vt dixit, testis productus, iuratus et interrogatus et diligenter examinatus 
dixit, contenta in dicto articulo fore vera, causam reddens scientie sue quia sic ea fieri vidit et audiuit ac 
votum pro ea fecit, eo quod esset soror vxoris fratris sui, presentibus ibidem XX. personis discretis et 
honestis vtriusque sexus, de anno domini MCDIX. in fine mensis Octobris vel quasi, apud ecclesiam Ver- 
therlosa,*) Scarensis dyocesis, in stubay) minori ipsius Margarete pacientis, principaliter in dicto articulo 
nominate. 
Item super eodem articulo prouidus vir Ostanus Petri, filius eiusdem Margarete principalis prefate, 
alias in Vetherlosa, nunc autem in Rabech,z) parochie Medeluplanda, etatis XXX. annorum vt dixit, testis 
productus iuratus et interrogatus, suo medio iuramento, dixit, contenta in dicto articulo fore vera, quia 
linguam suam vidit adeo tumefactam, quod extra os eiusdem matris sue tenebatur ad tres dies, quasi glo 
bus ad quantitatem pugni et panis magni, adiiciens, quod hoc miraculum sanitatis contigit die qua cele 
brabantur nuptie eiusdem testis loquentis in domo matris eius prelibate de anno et mense quibus supra 
immediate, et preterea multi presentes aderant, vt dixit, qui viderunt linguam suam, statim voto facto 
subito relaxari. 
Item super eodem articulo honesta matrona Gunnor in Jersyslaa) prope duitatem Scarensem L. an 
nos habens etatis, vt dixit, testis producta, iurata et interrogata dixit prout supra immediate, addens, 
quod per plures noctes custodiam eiusdem pacientis tenuit, quia apud omnes eam inspicientes putabatur 
mortua pre doloris sui vehementia et magnitudine lingue sue. 
85. Die Martis XIII. predicti mensis Aprilis super XXV. dictorum articulorum articulo qui incipit: 
Item quod anno domini MCDXII. quedam virgo, filia cuiusdam Turgilli etc.. Prouidus vir, Gunnarus Ni 
colai de Restwabergh, b) parochie Marka, Scarensis dyocesis, maritus eiusdem puelle principalis et princi 
paliter in dicto articulo nominate, Gunnor nomine, etatis XXX. annorum vt dixit, productus, iuratus et 
v) In territ. Gäsene. 
x) Pro Wæterlôsa, hodie Wattlösa in territ. Kinne. 
y) Teutonice scriptum pro ”stufva” vel ”stuga;” Latine, camera. 
z) Hodie Råbäck, prædium in par. Mellplana, territ. Kinne. 
a) V. supra p. 144, not. o. 
b) Forsan scriptum fuit Westra Rebergh, sed transpositione 
litterarum sub prelo corruptum. Hodie exstat Redberga, 
prædium magnum in par. Marka, territ. Wilske.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.