:
1G6 XIII. VITA S. BRYN OL PH I.
Super XIII. articulo qui incipit: Item quod iura, bona, libertates etc.. Interrogatus dixit, contenta
in dicto articulo esse vera, quia sic audiuit dici a domino Asmundo, quondam Canonico Scarensi, septua
genario et vitra, viro magne littérature et scientie, qui frequenter solebat dicere: heu nobis! heu! quia
nemo est qui se opponat murum pro domo domini, sicut fecit beatus pater noster Brynolphus.
77 . Item super XIIII. articulo qui incipit: Item quod immensa dei bonitas etc.. Intel rogatus dixit,
contenta in dicto articulo fore vera, quia sic ea audiuit dici pro veritate et vt verum a fiatre Siguardo,
quondam conventuali suo, octogenario et a dicto fratre Johanne Helgonis, qui dixerunt se hoc audiuisse
veraciter a suis patribus, videlicet fratre Katillo, octogenario, viro magne maturitatis et abstinentie et
scientie, et fratre Johanne Krok, quasi centenario, ita quod idem beatus pater Brynolphus in vigilia
assumptionis beate Marie virginis primo misit suum ministrum cum cipho [o: scypho] pro aqua afferenda
ad fontem ipsorum fratrum minorum Scarensium, eo quod clara sit aqua et frigida, optimi saporis in eo
dem fonte, et post reditum pueri idem venerabilis pater Brynolphus credens se aquam gustaturum, gustauit
vinum, et tacite rem considerans, secundum fideliorem nuncium cum alio vase ad eundem locum emisit,
quo redeunte similiter vinum optimum compar[u]it, et similiter tercio; cum eodem modo aquam in vinum
mutatam diuino nutu intellexisset, idem reuerendus pater sanctus Brynolphus coram omnibus commensalibus
suis, gratias agens deo et beatissime matri eius, dixit hec verba vel eis in effectu similia: Ex quo deus
omnipotens nobiscum suam magnam misericordiam fecit, quod hodie vtique vinum bibere debeamus, biba
mus ergo et gustemus ex eo omnes ad eorum gloriam et honorem; et primo de primo cipho gustans, eum
aliis gustandum edidit et sic consequenter de secundo cipho et tercio, prout suo ordine ferebantur. Inter
rogatus de tempore et de loco dixit, quod in conuentu suo Scarensi et in ipsa ciuitate Scarensi pluries et
iteratis vicibus hoc audiuerat a patribus et dominis prelibatis per tempus et tempora quibus cum eis ab
infantia sua fuerat conuersatus.
Item super XY. articulo qui incipit: Item cum cuidam nobili ad prandium etc.. Interrogatus dixit
prout immediate supra in primo articulo.
78. Super XVI. articulo qui incipit: Item quod cum quidam officialis etc.. .Interrogatus dixit, contenta
in dicto articulo fore vera, quia sicut [o: sic] ea a dicto domino Johanne Hwite pro veritate et vt vera
pluries audiuit dici et postea a multis aliis de quibus non recordatur.
Super XVII. articulo qui incipit: Item quod cum quidam miles Tornerus etc.. Interrogatus dixit vt
supra immediate.
Super XVIII. articulo qui incipit: Item quod beatus Brynolphus super quodam iuuene ceco etc..
Interrogatus dixit se nihil inde sciro.
Super XIX. articulo qui incipit: Item quod plurima de virtutum et meritorum etc.. Interrogatus
dixit vt immediate supra in primo articulo.
Super XX. articulo qui incipit: Item quod anno domini MCCCXVII. etc.. Interrogatus dixit, quod
credit contenta in dicto articulo fore vera, quia audiuit a dominis canonicis et clericis ecclesie Scarensis
in diuersis locis et temporibus.
Item super generalibus interrogatoriis suprascriptis idem testis loquens interrogatus et per nos dili
genter examinatus, suo quo supra medio- iuramento ad singulariter singula respondit et dixit quod no.n.
Et tandem fuit isti testi loquenti per nos Commissarios iniunctum etc., prout supra.
Attestationes decimi testis.
Eodem die predicti mensis Aprilis honorabilis et discretus vir dominus Johannes Berth ori, Curatus
Ecclesie Kade,b Scarensis dyocesis, etatis annorum quinquaginta, vt dixit et etiam ex sue faciei inspectione
verisimiliter apparebat, testis iuratus et ad infrascrip tos articulos productus, et primo super septimo dic-
79. torum articulorum articulo qui incipit: Item quod beatus Brinolphus arma hostis antiqui etc.. Interroga
tus et per nos Commissarios supra et infra scriptos diligenter examinatus, idem testis loquens respondit,
suo primo medio iuramento et dixit, contenta in dicto articulo fore vera, reddens causam scientie sui dicti,
quia sic ea audiuit pro veritate et vt vera dici a dominis Jacobo, quondam Canonico Scarensi, Magno in
Maluumm) et Anberno in Blippbergon, n) quondam curatis Scarensis dyocesis quorum quilibet erat LXX.
annorum et vitra, videlicet tali modo, quod dominus Haquinus senior, tunc Kex Norwegie contulit vnam
spinam prelibato patri beato Brynolpho et propterea composuit illam hystoriam de corona spinea domini et
solenne responsorium instituit de eadem; et hoc audiuit in diuersis locis et temporibus ab eisdem in do
mibus habitationis eorum, ante multos annos.
Item super VIII. et IX. dictorum articulorum articulis, qui incipiunt: Item quod sanctus Brynol
phus mirabilis pacientie fuit etc.. Item quod adeo fuit feruens caritate etc., seorsum et singillatim inter
rogatus et diligenter examinatus idem testis loquens respondit, suo quo supra medio iuramento, et dixit
l) Hodie Råda in territ. Kålland. Cfr. supra p. 143, not. m. comparet an. 1395. (Riks-Arch. Perg. Br. n. 2781).
m) Lege Malinum. Magnus curatus in Malinum (territ. Wiste) n) Lege Blissbergum, hodie Blidsberg in territ. Redvag.