XIII. VITA S. BR YNOLPHI.
165
conditiones et virtutes sciuerunt, in magna mortalitate mortui sunt, que quidem mortalitas erat anno do
mini MCOCL. et quasi totum mundum girabat; k) de genere autem dixit esse communem experientiam, et
ideo dixit contenta in dicto articulo esse vera.
Super XX. articulo qui incipit: Item quod anno domini MCCCXVII. etc.. Interrogatus dixit, con
tenta in dicto articulo fore vera, referens se ad antiquas scripturas ecclesie Scarensis, in quibus plures
obitus Episcoporum Scarensium continentur.
Item super interrogatoriis generalibus suprascriptis idem testis loquens interrogatus et per nos
diligenter examinatus respondit suo medio quo supra prestito iuramento, et dixit singulariter ad singula,
quod non.
Item finaliter interrogatus idem testis loquens de fama, deuotione populi et crebrescentia dixit,
quod sic: et tandem fuit isti testi loquenti iniunctum etc., prout supra.
Attestationes noni testis super eodem.
Eodem die et mense, venerabilis et religiosus vir, frater Hermannus Nicolai, Gardianus conuentus
minorum Scarensium etatis XL VIII. annorum vt dixit, productus, iuratus et super primo dictorum articu
lorum articulo qui incipit: In primis ponunt et probare intendunt, quod beatus Brynolphus etc.. Interro
gatus et per nos diligenter examinatus respondit, suo primo medio iuramento, et dixit, contenta in dicto
articulo fore vera, quia sic per tempus et tempora, quibus a iuuentute sua in conuentu suo Scarensi enu
tritus fuerat, a suis senioribus dici audiuerat, et de eis fuit et est publica vox et fama.
Super secundo articulo qui incipit: Item quod ipse Episcopus Brynolphus etc.. Interrogatus et di- 75.
ligenter examinatus respondit, suo quo supra medio iuramento, et dixit prout supra immediate, addens
quod de deuotione et aliis virtutibus eius multa bona audiuerat a patribus sui ordinis.
Super tercio articulo qui incipit: Item quod factus Canonicus Scarensis. Interrogatus dixit prout
immediate supra in primo articulo.
Super quarto articulo qui incipit: Item quod de bonis ex dictis suis parentibus etc.. Interrogatus
dixit prout supra immediate.
Super quinto articulo qui incipit: Item quod his que suo statui necessaria etc.. Interrogatus dixit,
contenta in dicto articulo esse vera, eaque pro veritate et vt vera audiuissè a domino Johanne Hwite, quon
dam Canonico Scarensi viro octogenario, viro magnorum meritorum in ciuitate Scarensi, ante multos annos.
Super VI. articulo qui incipit: Item quod saluti cleri sibi subiecti etc.. Interrogatus dixit, contenta
in dicto articulo fore vera, et quod de eis est publica vox et fama, addens, se vidisse et legisse notulam
Ecclesie Scarensis qua regitur in suis officiis peragendum [o: -dis]. Dixit etiam quod eadem notula inti-
tulatur notula beati Brynolphi quondam Episcopi Scarensis et pro tali et vt talis communiter dicitur, ha
betur, nominatur, tenetur, vocatur et reputatur: et quod ita fuit et est verum, publicum, notorium et
manifestum.
Super VII. articulo qui incipit: Item quod beatus Brynolphus arma hostis antiqui etc.. Interrogatus
dixit, contenta in dicto articulo fore vera, quia sic audiuerat a fratre Johanne Helgwis [o: Helgonis],
quondam Gardiano eiusdem Conuentus minorum Scarensium predecessore suo septuagenario, et a dicto 76.
domino Johanne Hwite quondam Canonico Scarensi supradicto, qui dictus dominus Johannes, prout idem
testis loquens ab eo pluries vidit et audiuit, frequenter solebat in suis sermonibus populum exhortari et ad
beati Brynolphi deuotionem inducere, dicens in vulgari: Petatis humiliter deum, vt ipse dignetur mani
festare nobiscum misericordiam suam per eius merita gloriosa, quia veraciter credo ipsum esse sanctifican
dum et canonizandum, et iam in celis glorificatum. Dixit etiam idem testis loquens, quod ea de causa et
ob reuerentiam ipsius spine, quam alias contulit Kex Swecie eidem sancto Brynolpho, celebratur festum
terre de spinea corona in ecclesia et dyocesi Scarensi per dictum beatum Brynolphum, vt communiter ab
omnibus dicitur et creditur, institutum. Dixitque fratres sui conuentus singulis annis eandem hystoriam,
per ipsum beatum Brynolphum compositam, eodem die legere et cantare, quo in ecclesia Scarensi legitur
et cantatur.
Super VIII. articulo qui incipit: Item quod sanctus Brynolphus mirabilis pacientie fuit etc.. In
terrogatus dixit prout immediate supra in primo articulo, addens, quod a Canonicis antiquis in ecclesia
Scarensi multoties audiuerat, quod ranas coaxantes in stomacho habuit.
Super IX. X. et vndecimo dictorum articulorum articulis seorsum et singillatim interrogatus dixit se
nihil inde scire.
Super XII. articulo qui incipit: Item quod corpus suum frequenter castigauit etc.. Interrogatus
dixit vt immediate supra in primo articulo.
k) I. e. circumibat.
Tom. III.
H. 42.