16 H
XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
ante XXXVI. annos proxime retroactos, qui etiam inter multa alia retulit eidem testi loquenti, quod vidit
et optime nouit eundem beatum Brynolphum talem fuisse et esse qualis in ipso articulo describitur.
Super tercio articulo qui incipit: Item quod factus Canonicus Scarensis etc.. Interrogatus dixit,
contenta in dicto articulo fore vera, eaque pro veritate et vt vera ab infaneia audiuisse, quodque de ipsis
est publica vox et fama.
Super quarto articulo: Item quod de bonis ex dictis suis parentibus etc.. Interrogatus dixit contenta
in dicto articulo fore vera, quia sic audiuit a domino Benone Korp, tunc Canonico et yconomo Scarensis
ecclesie et postea Episcopo Arosiensi, per tempus et tempora, quibus idem testis loquens eius fuerat con
tinuus commensalis.
Super quinto articulo qui incipit: Item quod hiis que suo statui necessaria etc.. Interrogatus dixit,
contenta in ipso articulo fore vera, quia sic audiuit a dicto domino Benone et aliis senioribus et canonicis
Scarensibus diuersis locis et temporibus.
Super VI. articulo qui incipit: Item quod saluti cleri sibi subiecti etc.. Interrogatus dixit prout
supra immediate.
Super VII. articulo qui incipit: Item quod beatus Brynolphus arma hostis antiqui etc.. Interroga
tus idem testis loquens dixit, quod de veritate contentorum in ipso articulo est publica vox et fama ac
notorium et manifestum per clerum totius regni. Et de edificiis specialiter dixit, quod ipse beatus Bry-
ffolphus semper picturam pulchram in suis edificiis procurauit fieri, prout oculata fide dixit apparere cuili
bet intuenti [a:-eri] volenti.
Super VIII. articulo qui incipit: Item quod sanctus Brynolphus mirabilis pacientie fuit etc.. In
terrogatus dixit, quod de veritate illius articuli est communis vox et fama, ét ideo credit contenta in
eo esse vera.
Super IX. articulo qui incipit: Item quod adeo fuit feruens caritate etc.. Interrogatus dixit se inde
nihil scire.
Super X. articulo qui incipit: Item quod in eo tanta fuerunt humilitatis etc.. Interrogatus dixit prout
supra immediate.
Super XI. articulo qui incipit: Item quod adeo frequens fuit in ieiuniis etc.. Interrogatus dixit prout
immediate supra in tercio et octauo sue attestationis articulis.
Super XII. articulo qui incipit: Item quod corpus suum frequenter castigauit etc.. Interrogatus dixit
prout supra immediate.
Super XIII. articulo qui incipit: Item quod iura, bona, libertates etc.. Interrogatus dixit, contenta
in dicto articulo fore vera, quia sic audiuit a domino Georgio Snakenborg, g) qui alias impetrauerat prepo-
situram Arosiensem, viro magne nobilitatis et maturitatis et seien tie, qui eidem testi loquenti sic retulit,
quod cum quadam die dum(!) Rex beatum Brynolphum Episcopum in sua Scarensi ecclesia pontificale offi
cium celebrantem comperuisset et animo occidendi eundem Episcopum Brynolphum de manerio suo Giortaleh)
prope Scaras eandem ciuitatem intrasset, idem beatus Brynolphus hoc' audito, indutus pontificalibus
ad circumstantes ait: talibus armis armatum occidat me Rex, si placet; et regi appropinquanti ad eccle
siam exiuit obuiam cum baculo pontificali, quem cum vidisset Rex sibi in tanta mansuetudine obuiantem,
ad genua sua procidens, veniam de offensis ab eo humiliter-postulauit, et hoc non alia causa factum fuisse
dixit, nisi quia si [o: se] murum pro domo dei opposuit et eius iura viriliter defendebat.
Super XIIII. articulo qui incipit: Item quod immensa dei,bonitas etc.. Interrogatus dixit prout
immediate supra in XI. sue attestationis articulo.
Super XV. articulo qui incipit: Item quod cum cuidam nobili ad prandium etc.. Interrogatus dixit,
contenta in ipso articulo fore vera, quia sic audiuit a domino Laurentio, quondam Canonico Scarensi et rec
tore chori Scarensis, septuagenario, qui retulit se alias seruiuisse cuidam militi, videlicet domino Anundo
Stwre, auo domini Algoti Magni, Baronis potentis,i) et ab eo veraciter audiuisse, de loco vel de tempore
dixit se non recordari.
Super XVI. articulo qui incipit: Item quod cum quidam officialis etc.. Interrogatus dixit se nil
inde scire.
Super XVII. articulo qui incipit: Item quod cum quidam miles Tornerus etc.. Interrogatus dixit,
contenta in dicto articulo esse vera, referens se ad auditum dici, prout supra in primo sue attestationis
articulo.
Super XVIII. articulo interrogatus, dixit se nil inde scire.
Super XIX. articulo qui incipit: Item quod plurima de virtutum et meritorum etc.. Interrogatus
dixit, quod plerique presbiteri qui nouerunt et viderunt dictum beatum Brynolphum ac eius laudabiles
g) Forsan frater notabilium militum Teutonicorum Gerhardi et i) Cfr. supra p. 162, not. u. Anundus Sture miles et consi-
Henrici Snakenborg. Vide Eiks-Arch. Perg. Br. n. 1918. liarius regni Sueciæ usque in annum 1361 vitam duxit. Vide
h) Lege: Götala, curia regalis prope Scaras. Eiks-Arch. Perg. Br n. 520.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.