VIL ANNALES HOLMIENSES 1457—1463.
29
Item sequentibus proximis diebus prenominati ciues Holmenses captiui de sua captiui-
tate liberati fuerunt.
Item eodem proximo die assumptionis Marie 8 ) obsessum fuit castrum Almarstæk per
predictum regem et principes regni et tandem faciliter captum.
Item proxima 6 feria<0 in vespere circa horam qvartam obsessum fuit Stocholm ex
borentali parte per rusticos Uplandenses civibus ignorantibus, qui in primo congressu opti-
nentjes] insulam sancti spiritus tandem per pontem pervenerunt ad partem [o: portam] prin
cipalem et cum illam intrasse voluissent ex tumultu civibus evigilantibus tactuque campane
viriliter ad eandem insulam sancti spiritus repulsi fuerunt.
Item in nocte que fuit inter proximum sabbatum et dominicam u ) reversus fuit sepe-
dictus rex de Almarstæk cum comitiva nobilium cum noctis silencio versus Stocholm, et sta-
tim summo mane ipsius dominice in compulsu matutinarum inchoatum fuit horridum bellum
contra eosdem rusticos in eadem insula sancti spiritus existentes, quorum quidam videntes
se [o : sibi] periculum . imminere ab eadem insula fugam petierunt, alii autem per nobiles et
eorum armigeros navigio circumquaque vallati in eadem insula in ecclesia ibidem et ubique
in aliis domibus sunt interfecti, quorum corporum major pars apud sanctos Jacobum videlicet
et Georgium v ) est sepulta; duravit autem hoc bellum ad pulsum pro ave Maria in vesperis,
donec deventunb fuit ad placitationem et stabilitatem.
Item ex comitiva prefatorum rusticorum ante finem istius belli captivati fuerunt aliqui
rustici numero x ) XXVI vel quasi, et posteriori die quidam eorum capitaneus nomine Joan
Lyndorm nacione Vesgotus, qui fugam de bello ceperat circa Almarstæk; y) istemet nonus
in proxima 6 a feria in crastino videlicet beati Bernardi z ) in Bruncaberg circa Stocholm ro
tatus fuit, alii autem captivatorum rusticorum per intercessionem nobilium et regis misericor
diam tormenta rotationis evaserunt.
s) D. 15 Augusti.
t) D. 18 Augusti.
u) In nocte inter dies 20 et 21 Augusti, quod affirmant literæ
Kristierni, d. 26 Augnsti (Diplom. Kristierni I. p. 152 .
v) Hospitale s. Georgii ecclesiæ Jacobi erat vicinum (Cfr. Styffe,
Skandinavien under Unionstiden, p. 258 not. 4).
z
x) Scribitur: nne.
y) Verba: "circa Almarstæk” sine dubio locum, ubi Lyndorm
captus sit, indicant.
z) D. 26 Augusti (Cfr. literas Kristierni in not. u allatas).
VIII.
Expeditio Danica adversus Holmiam amo 1518 .
Hunc libellum,in collectione H. Reuterdahlii in Biblioteca Universitatis Upsaliensis (sc. inter
ejus Diplomatica in 4:to, Tom. VIII. n. 265, nulla tamen mentione ibi facta, unde ipse illum
acquisiverit) reperimus. Manus descriptoris finem seculi XVII:i indicat, quis autem fuerit vel
quo ex fonte narrationem desumserit, omnino nescimus. Primum autem auctorem operis even
tibus hujus anni, quos depingit, ipsum interfuisse jam ex primo aspectu unicuique apparet, et
ex eo, quod lingua Teutonica utitur, et ex ipsis dictis, unum ex iis civibus origine Germanica,
qui magnam partem communitatis urbis tunc temporis efficiebant, fuisse conjicere licet. Dolendum
quidem est, quod descriptor vetustioris exemplaris quod secutus est scripturam, praesertim quod
ad notas numerorum attinet, interdum recte interpretari vel reddere non potuit, ut nos rectas
lectiones solum conjecturis et iis aliquando vqlde incertis indicare ausi simus. Ceterum bæc
narratio quoad nos invenire potuimus, adhuc incognita neque a quoquam ad historiam hujus tem
poris illustrandam adhibita est.
Tom. III.
L 8.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.