XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
163
Super XIIII. articulo qui incipit: Item quod immensa dei bonitas etc.. Interrogatus dixit contenta
in dicto articulo fore vera, quia sic audiuit dici pro vero a dicto fratre Sigwardo, ita quod aqua illa 69.
ferebatur in puteo fratrum minorum Scarensium. Interrogatus de tempore et de loco, in quibus contenta
dici audiuit, dixit, quod in domo dicti domini Jacobi, quondam Canonici Scarensis ante plures annos.
Super XV. articulo qui incipit: Item cum cuidam nobili ad prandium etc.. Interrogatus idem testis
loquens dixit, contenta in dicto articulo esse vera, causam reddens scientie sui dicti, qûia sic audiuit pro
veritate dici a domino Canuto Episcopo Lincopensi in ciuitate Wastenensi in domo habitationis eiusdem
domini Lincopensis eo tempore, quo fiebant ibidem exequie sororis sue quondam vxoris domini Algoti militis a)
et hoc in estuario suo, cunctis ibidem ad mensam audientibus. Qui quidem dominus Lincopensis tunc
etiam dixit, quod aims suusb) fuerat minister dicti domini Brynolphi et sibi longo tempore, dum in
iuuenili etate constitutus erat, seruierat; a quo quidem auo pater noster eiusdem domini Lincopensis
quondam miles inclitus dicta contenta audiens, retulit ea eidem domino Lincopensi.
Super XVI. articulo qui incipit: Item quod cum quidam officialis beati Brynolphi etc.. Interrogatus
dixit, contenta in dicto articulo fore vera, dicens hoc communiter audiuisse per famam publicam notoriam et
manifestam, addens etiam, quod istud miraculum factum est Scaris in festo natiuitatis beate virginis, vel circa.
Super XVII. articulo qui incipit: Item quod cum quidam miles Tornerus etc.. Interrogatus dixit,
contenta in dicto articulo fore vera, seque ea pro veritate et vt vera audiuisse per tempus et tempora,
quibus vixerat a tempore iuuentutis.
Super XVIII. articulo qui incipit: Item quod sanctus Bryüolphiis super quodam iunene etc.. Inter- 70.
rogatus dixit prout supra immediate.
Super XIX. articulo qui incipit: Item quod plurima de virtutum et meritorum etc.. Interrogatus
dixit, contenta in dicto articulo fore vera, caüsam scientie reddens, quia pluries a dicto domino Jacobo
audiuit dici, quod longe post obitum dicti beati Brynolphi plerique clerici de Scarensi dyocesi mortui sunt,
adeo quod vix in tota ipsa dyocesi XXXIIII presbiteri remanerent, vbi alias fuerant,'vt dixit, vitra quin
gentos, c) et propter nouellum clerum ipsis cleri,cis succedentem et eius imperitiam seu negligentiam fuisse,
et esse verum, prout in ipso articulo continetur.
Super XX. articulo qui incipit: Item quod anno domini MCCCXLVII [o: MCCCXVII] etc.. Inter
rogatus dixit, quod iam in die sancte Dorothee proxime preterita fuerunt precise centum anni quod obiit
idem beatus Brynolphus, referens se ad calendarium Ecclesie Scarensis.
Item super generalibus interrogatoriis suprascriptis idem testis loquens, suo quo supra medio iura-
mento, dixit singulariter ad singula, quod non.
Item finaliter interrogatus idem testis loquens de fama et deuotione populi et miraculorum crebre
scentia dixit, quod sic, referens se ad rei euidentiam et quotidianam experientiam; et tandem fuit isti
iniunctum etc., prout supra.
Attestationes octaui testis super eodem.
Dic Jouis XXV. mensis Aprilis predicti in domo habitationis nostre testis octauus, honorabilis et
discretus vir dominus Lambertus Benechini, Canonicus Scarensis ac in ipsa ciuitate Scarensi oriundus,
sexagenarius, vt dixit, et etiam ex sue faciei inspectione verisimiliter apparebat, coram nobis ibidem in
iudicio pro tribunali sedentibus productus, iuratus et super primo dictorum articulorum articulo qui incipit:
In primis ponunt et probare intendunt quod beatus Brynolphus etc.. Interrogatus et per nos diligenter exami
natus idem testis loquens respondit, suo primo medio iuramento, et dixit, contenta in dicto articulo fore 71.
vera, reddens causam scientie sui dicti, quia sic audiuit a domino Bagwaldod) Karuli, quondam preposito
Scarensi, septuagenario et vitra, per tempus et tempora, quibus eius erat continuus eommensalis, videlicet
ad et ante plures annos, qui quidem prepositus retulit se hoc audiuisse a domino Karulo, primo Decano
Scarensi qui alias rexit castra et totam patriam terre Vesgocie nomine Regis, e) et ab eo audiuit, quod
non erat nobilior progenies in toto regno Swecie quam ipsius beati Brynolphi, quodque ecclesiam in ipso
articulo contentam parentes eius edificassent, et postea hoc audiuit communiter sic a multis aliis, de quibus
dixit se non recordari.
Super secundo articulo qui incipit: Item quod ipse Episcopus Brynolphus etc.. Interrogatus idem
testis loquens, suo quo supra medio iuramento, .dixit contenta in ipso articulo esse vera, quia sic audiuit a
quodam domino Sigwido, quondam curato in DiuinaD Scarensi dyocesi, qui erat octogenarius, et obiit
a) Nomen eius erat Martha , filia Boecii Boecii militis (vide p.
157 not. g). Post mortem primi mariti, militis Teutonici,
Christoferi Michieldorp, nupta fuit Algoto Magnusson.
(R.-Arch. Perg. bref, n. 801 et 1618). Obiit an. 1414, d.
29 Julii; v. SS. rer. Suec. I. 1. p. 134.
b) Vide supra p. 159, not. _o.
c) Certe hoc ex fonte hausit Messenius diu suspectam narra
tionem de vastatione pestis in Vestrogotia an. 1350. Vide:
Scondia Hl. Tom. in. p. 14.
d) Vetus editio habet: ”Pagvaldi,” sicut paullo infra ”Pegis”
pro ”Regis.”
e) De illo silent diplomata. Carolus, canonicus Lincopensis et
Scarensis, consiliarius regis, commemoratur an. 1322 in Dipl.
Suec. HI. p. 551. Si idem sit, ac Carolus decanus Scaren
sis ann. 1355—66 (in R.-Arch.Perg.bref, n. 227—691) di
judicare non possumus.
f) Aut legendum: ”Livina,” hodie Levene in territ. Vilske,
aut ”Dimmu,” hodie Dimbo in territ. Vartofta.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.