XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
162
vt dixit, hodie apparet in domino Algoto Magni, Barone potenti, qui in tercio gradu consanguinitatis ab
eodem patre beati Brinolpbi descenderat u). Interrogatus de ecclesia Ryda, respondit, quod cum i na diei um
pro reconciliando cimiterio ibidem per dominum Scarensem missus esset, audiuit ibi a tutoiibus eiusdem
ecclesie et aliis parochianis, contenta in ipso articulo esse vera. Interrogatus de tempore dixit, quod de
anno domini MCDI. circa festum beati Michaelis.
Super secundo articulo qui incipit: Item quod ipse Episcopus Brynolphus deuotorum paientum etc..
Interrogatus et diligenter examinatus idem testis loquens [respondit], suo quo supra medio iuramento, et
dixit, se de contentis in dicto articulo tantum scire, quod ipse beatus Brynolphus primo erat in studio
Parisiensi IX. annis, et inde veniens [o: -tern] in castrum Bagahws,?) Asloensis dyocesis dominus Rex qui pro
tempore erat, prouiso de expensis congruis ad alios IX. annos ipsum remisit ad studium Parisiense predic-
tum. Interrogatus de causa scientie, dixit se hoc audiuisse a Scolastico suo domino Johanne Hwite, cuius
dam [o: condam] Canonico Scarensi, qui LXXX. annorum erat dum egit in humanis.
67. Super tercio articulo qui incipit: Item quod factus Canonicus Scarensis etc.. Interrogatus dixit
contenta in ipso articulo fore vera et ea dixit se pro veritate audiuisse a fratre Swardo w) de ordine fratrum
minorum, cum semel de Scaris versus Vestens [o: Vadstenas] simul peregre ambularent, qui quidem frater
tunc octogenarius erat Dictus erunt testis vt dixit Dyaconus *). Sed quod tam diu rexit ecclesiam Scarensem
hoc dixit se a domino Olauo, quondam curato in Bagaswndh,y) septuagenario, dum penes eum in sua
mensa resedit, ante multos annos veraciter audiuisse.
Super quarto articulo qui incipit: Item quod de bonis ex dictis suis parentibus etc.. Interrogatus
idem testis loquens dixit, quod in parte fundauit eas de propriis, in parte de decimis episcopalibus, et in
parte de decimis prepositi, et quod sic scit et audiuit a quampluribus fidedignis viris et suis senioribus,
addens, que [o: -od] veritatem contentorum in dicto articulo probat rei euidentia in multis locis.
Super quinto articulo qui incipit: Item quod hiis que suo statui necessaria videbantur etc.. Inter
rogatus dixit, contenta in dicto articulo per rei euidentiam et experientiam fore vera; et quod de eis est
communis vox et fama.
Super VI. articulo qui incipit: Item quod saluti cleri sibi subiecti etc.. Interrogatus dixit pro ut
supra immediate.
Super VII. articulo qui incipit: Item quod beatus Brynolphus arma hostis antiqui etc.. Interrogatus
dixit, quod de edificiis et hystoriis est oculata et vera fides cuilibet intuenti, quodque de contentis in dicto
articulo est communis vox et fama publice, notorie, et manifeste.
Super VIII. articulo qui incipit: Item quod sanctus Brynolphus mirabilis pacientie fuit etc.. In-
68. terrogatus dixit, contenta in ipso articulo fore vera, quia sic a iuuentute sua se dixit veraciter didicisse
et a quam pluribus suis senioribus diuersis locis et temporibus audiuisse.
Super IX. articulo qui incipit: Item quod adeo fuit feruens etc.. Interrogatus dixit, contenta in
dicto articulo esse vera, quia sic ante multos annos a quodam Nicolao, viro annoso et circumspecto, qui
quondam erat prouisor curie episcopalis in Sakilstade,z) tempore domini Nicolai, quondam episcopi Scaren
sis, se dixit pro vero audiuisse.
Super X. articulo: Item quod in eo tanta fuerunt humilitatis etc.. Interrogatus dixit contenta in
dicto articulo esse vera per communem vocem et famam.
Super XI. articulo qui incipit: Item quod adeo frequens fuit in ieiuniis etc.. Interrogatus dixit
vt supra immediate, addens, quod vbicumque idem testis inter bonos et graues amicos ad prandium vocari
solebat, frequenter audiuit vulgariter dici de contentis in dicto articulo : sic et sic solebat facere pater noster
Brynolphus dum agebat in humanis.
Super XII. articulo qui incipit: Item quod corpus suum frequenter castigauit etc.. Interrogatus
respondit idem testis loquens et dixit quod de cordulis non audiuerat, sed quod ciliciis utebatur, hoc audiuit
a domino Dagero quondam Archidyacono Scarensi tunc octogenario et vitra, qui, vt dixit, mortuus est ante
viginti annos.
Super XIII. articulo qui incipit: Item quod iura, bona, libertates etc.. Interrogatus idem testis
dixit, contenta in dicto articulo fore vera et quod ad [o: ob] indignationem domini regis pro tempore existen-
tis aliquamdiu cessit, allegans causam scientie sui dicti fuisse et esse de hoc communem vocem et publi
cam famam.
u) Algot Magnusson Sture (de gente, quæ in armis fert tres got Magnusson — [Katerina, secundum Bure et Stiernman]
nymphæas), patrem habuit Magnum Anundsson Sture, mili- Algotsdotter — Algot Magnusson Sture.
tem et consiliarium, qui vocatur gener a fratribus Haquino v) Hodie Bohus apud ”Götaälf” in praefectura Gotoburgensi.
milite et Magno canonico, filiis cuiusdam Algoti Magnusson w) Rectius ”Sigwardo” infra in pagg. 69 et 77.
(R.-Arch.Perg.bref, n. 461). Quia Haquinus Algotsson gerit x) Corruptus textus, forsan pro: Dictus erat, ut testis dixit,
caput gryphi in sigillo sicut Kanutus Folkason (vide supra p. Dyaconus.
147, not x), verisimile est Algotum et Kanutum fuisse patrueles y) Postea Bogesund, hodie oppidum Ulricehamn. Olauus curat,
natos ex fratribus Magno et Fulcone, filiis Algoti legiferi in B. comparet an. 1385 in R.-Arch. Perg. bref, n. 2160.
(de quibus vide supra p. 156, not b. et e.). Series igitur z) Vide supra p. 150, not. 1.
genealogica fit : Algot legifer — Magnus Algotsson — AI-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.