XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
161
Super tercio articulo qui incipit: Item quod factus Canonicus Scarensis etc.. Interrogatus idem tes
tis loquens dixit, contenta in dicto articulo esse vera, quia sic a domino Ingemaro, quondam Canonico
Scarensi et curato ecclesie Skndwe [o: Sködwe], Scarensis dyocesis, viro magne maturitatis et deuotionis,
qui ante XXX annos proxime preteritos erat sexagenarius et vitra, et alias a dicto domino Nicolao Episcopo
dixit se veraciter didicisse et ab eis audiuisse
Super quarto articulo qui incipit: Item quod de bonis ex dictis suis parentibus etc.. Interrogatus
idem testis loquens dixit suo quo supra medio iuramento, contenta in dicto articulo fore vera, causam sci-
entie reddens, quia pauce prebende fuerunt prius in ecclesia Scarensi, sed ipse beatus Brinolpbus hoc con- 64.
siderans, partim recipiens de propriis, partim de prepositura Scarensi et partim de mensa episcopali, eisdem
prehendis per eum, vt premittitur, fundatis prout singulis expedire nouerat applicauit, et dixit, se hoc a
dicto domino Nicolao Episcopo Scarensi et a domino Dagero cuiusdam [o: condam] Archidyacono Scarensi
quasi octogenario veraciter audiuisse, et de hoc, vt dixit, est publica vox et fama.
Super quinto articulo qui incipit: Item quod hiis que suo statui necessaria etc.. Interrogatus dixit,
contenta in ipso articulo esse vera, causam reddens scientie sui dicti de grangia Episcopi Fielakra cum co
loniis adiacentibus, quam mense Episcopi Scarensis applicabat, vt [o: et] dixit se hoc de dicto domino Nicolao
Episcopo sepius audiuisse.
Super sexto articulo qui incipit: Item quod saluti cleri sibi subiecti etc.. Interrogatus dixit prout
immediate supra in primo articulo.
Super VII. articulo qui incipit: Item quod beatus Brinolphus arma hostis etc.. Interrogatus dixit
prout immediate supra in tercio articulo.
Super VIII. articulo qui incipit: Item quod sanctus Brinolphus mirabilis pacientie etc.. Interrogatus
dixit prout supra immediate.
Super IX. articulo qui incipit: Item quod adeo fuit feruens caritate etc.. Interrogatus dixit prout
supra immediate.
Super X. articulo qui incipit: Item quod in eo tanta fuerunt humilitatis etc.. Interrogatus dixit prout
immediate supra in primo articulo.
Super XI. articulo qui incipit: Item quod adeo frequens fuit in ieiuniis etc.. Interrogatus dixit prout
immediate supra in tercio articulo. 65.
Super XII. articulo qui incipit: Item quod corpus suum frequenter castigauit etc.. Interrogatus
dixit se nil inde scire.
Super XIII. articulo qui incipit: Item quod iura, bona, libertates etc.. Interrogatus dixit prout
immediate supra in primo articulo.
Super XIIII. articulo qui incipit: Item quod immensa dei bonitas etc.. Interrogatus dixit prout
immediate supra.
Super XV. articulo qui incipit: Item cum cuidam nobili ad prandium etc.. Interrogatus dixit prout
supra immediate.
Super XVI. articulo qui incipit: Item quod cum quidam officialis etc.. Interrogatus dixit prout
supra immediate, addens, quod hoc contigit Scaris in ecclesia cathedrali et pu[e]ro curiosius exploranti pre-
cepit attente, ne cuiquam quod audiuerat intimaret.
Super XVII. articulo qui incipit: Item quod cum quidam miles Tornerus etc.. Interrogatus dixit,
se scire contenta in ipso articulo per communem vocem et famam fuisse et esse vera.
Super XVIII. articulo qui incipit: Item quod beatus Brinolphus super quodam iuuene etc.. Inter
rogatus dixit se nil inde scire.
Super XIX. articulo qui incipit: Item quod plurima de virtutum et meritorum etc.. Interrogatus
dixit, contenta in dicto articulo fore vera, quia rerum experientia sic ostendit et ea probat.
Super XX. articulo qui incipit: Anno domini MCCCXVII. etc.. Interrogatus dixit sic continere
[o: -i] in Kalendario Ecclesie Scarensis.
Item super generalibus interrogatoriis supra scriptis suo ordine interrogatus et diligenter examinatus
respondit idem testis loquens, suo quo supra m&dio iuramento, et dixit per omnia sicut primus testis. Et
tandem fuit isti testi iniunctum prout supra.
Sequuntur Attestationes honorabilis viri domini Swenonis Johannis, Canonici Scarensis, septimi testis.
Eodem die et mense, honorabilis vir dominus Sweno Johannis, Canonicus Scarensis, quinquaginta
annos etatis habens, vt dixit, productus, iuratus et super primo dictorum articulorum articulo qui incipit:
In primis ponunt et probare intendunt etc.. Interrogatus et per nos diligenter examinatus idem testis lo
quens respondit, contenta in dicto articulo fore vera, causam scientie assignans, quia progenies eius olim
vocabatur et hodie apud omnes nobiliores et potentiores regni Swede vocatur Folkunga Slekt, quod adhuc
Tom. III. n * 41 *
66 .

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.