Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

IGO 
XIII. VITA S. BRYNOLPHI. 
episcopi Scarensis contulit perpetuis temporibus possidendam. Interrogatus de causa scientie dixit, 
fuit et est communis vox et fama. . , T , . 
Super sexto articulo qui incipit: Item quod stulti [o: saluti] cleri sibi subiec i e c.. - n erroga us 
dixit, contenta in dicto articulo esse vera, referens se ad communem famam. 
Super septimo articulo dixit prout supra immediate. . ........ 
Super octauo articulo qui incipit: Item quod sanctus Brynolphus Episcopus mirabilis patientie fuit 
etc.. Interrogatus et diligenter examinatus idem testis loquens respondit et dixit, contenta in ipso articulo 
esse vera, quia, sicut a senioribus suis audiuerat, pro fame sacianda illorum fermium [o: vermium] fre 
quenter vsus fuit pane [h]ordeaceo, dum dicti fermes [o: vermes] eum ceperint pnmere et torquere. 
Super nono articulo interrogatus dixit se nil scire. 
Super decimo articulo qui incipit: Item quod in eo tanta fuerunt humilitatis etc.. Interrogatus dixit 
prout supra in primo sue depositionis articulo. 
Super vndecimo articulo qui incipit: Item quod adeo frequens fuit in ieiuniis etc.. Interrogatus idem 
testis loquens dixit, contenta in dicto articulo fore vera, causam scientie reddens, quia sic a domino Bry- 
nolpbo, quondam Curato in Vingh s), Scarensis dyocesis, viro mature etatis, videlicet septuaginta annorum. 
Interrogatus de tempore et loco respondit, se non recordari, quia a multis aliis nobilibus viris et notabili 
bus personis postea audiuerat, super hoc referens se ad communem famam. 
Super duodecimo articulo qui incipit: Item quod corpus suum frequenter castigauit etc.. Interro 
gatus dixit, contenta in dicto articulo esse vera, quia sic audiuit a domino Heinrico, curato in Torestorp, 
qui octogenarius erat antè XX. annos proxime preteritos. 
Super tredecimo articulo qui incipit: Item quod iura, bona, libertates etc.. Interrogatus dixit prout 
supra in primo sue depositionis articulo, mentionem nihilominus faciens de persecutione domini regis qui 
pro tempore erat, et quod pro bono ecclesie et propter deum hec sustinuit. 
Super decimo quarto articulo qui incipit: Item quod immensa dei bonitas etc.. Interrogatus dixit 
prout supra in primo articulo. 
Super XV. articulo qui incipit: Item cum cuidam nobili ad prandium etc.. Interrogatus dixit con 
tenta in ipso articulo fore vera, quia hoc dixit se audiuisse pro vero olim in curia domini Johannis Boetii t) 
qui in regno Swetie, dum in humanis ageret, maior erat post regem, qui etiam semper consueuit se dapi- 
ferum regni Swetie scribere et nominare, et sic ab omnibus ipsum cognoscentibus nominabatur, et postea 
ab aliis personis notabilibus hoc dixit se pluries audiuisse. 
Item super XVI. articulo qui incipit: Item quod cum quidam officialis beati Brynolphi etc.. In 
terrogatus dixit vt supra in primo sue depositionis articulo, addens, quod illud miraculum contigit in ciui- 
tate Scarensi. 
Super XVII. articulo qui incipit: Item quod cum quidam miles Tornerus etc.. Interrogatus respon 
dit et dixit vt prout (!) supra immediate in XV. articulo. 
Super XVIII. articulo interrogatus dixit vt supra in primo sue depositionis articulo. 
Super XIX. articulo qui incipit: Item quod plurima de virtutum etc.. Interrogatus dixit, contenta 
in eodem articulo fore vera, probans hoc per quotidianam experientiam et dicens, quod miserie huius 
regni nondum finem receperunt. 
Super XX. articulo qui incipit: Item quod anno domini MCCCXVII. etc.. Interrogatus dixit contenta 
in ipso articulo fore vera, quia sic inuenit scriptum in Breuiario suo, qui [o: quod] sicut idem deponens dixit, 
scriptus [o: -um] erat antequam ipse natus erat, et similiter dixit se inuenisse scriptum in quadam Cronica. 
Item supèr generalibus interrogatoriis supra scriptis idem testis interrogatus et per nos diligenter 
examinatus respondit per omnia sicut primus testis, et tandem fuit isti testi iniunctum etc., prout supra. 
Depositio domini Beronis Knap Canonici Scarensis. 
Eodem die Mercurii honorabilis vir dominus Bero Knap, Canonicus Scarensis etatis L annorum et vitra, 
prout dixit, et ex sue faciei inspectione verisimiliter apparebat, productus, iuratus et super primo dictorum 
articulorum articulo qui incipit: In primis ponunt et probare intendunt, quod beatus Brynolphus etc.. In 
terrogatus et per nos diligenter examinatus idem testis loquens respondit suo primo medio iuramento et 
dixit, contenta in ipso articulo fore vera, causam reddens scientie sui dicti, quia per tempus et tempora 
quibus ipse testis moratus fuit cum domino Nicolao cuiusdam [o: condam] Episcopo Scarensi videlicet per 
XII. annos continuos audiuit contenta huiusmodi inter alia ab eo pro veritate dici, et hoc etiam postea 
audiuit ab aliis quam pluribus (o: plurimis) clericis et laicis, diuersis tamen locis et temporibus, addens, quod 
dictus dominus Nicolaus Episcopus erat LX. annorum et vitra, cum premissa contenta ab eo audiuit. 
Super secundo articulo idem testis interrogatus, suo quo supra medio iuramento, [respondit] et dixit 
prout supra immediate. 
s) Vide supra p. 114, not q. 
t) Lege: Boecii Johannis (cfr. supra, not. f).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.