XIII. VITA S. BR YN OLP III.
159
Item super XII. articulo qui incipit: Item quod corpus suum frequenter castigauit etc.. Interroga
tus dixit prout supra immediate ad X. articulum.
Item super tredecimo articulo qui incipit: Item quod iura, bona et libertates etc.. Interrogatus di- 58.
xit prout supra in sexto sue depositionis articulo.
Super decimoquarto articulo qui incipit: Item quod immensa dei bonitas etc.. Interrogatus idem tes
tis loquens dixit, contenta in ipso articulo fore'vera, causam scientie reddens, quia contenta in ipso arti
culo audiuit pro vero dici a fratre S[ig]wardo, quondam conuentuali fratrum minorum Scarensium et quod de
fonte ipsorum fratrum minorum propter sui claritatem aqua illa fuisset allata, et de hoc tam in eodem
monasterio quam ciuitate et dyocesi Scarensi est communis opinio et publica vox et fama.
Item super quindecimo articulo qui incipit: Item cum cuidam nobili ad prandium etc.. Interroga
tus dixit, contenta in dicto articulo esse vera, causam scientie reddens, quia sic a domino Kanuto, Epi
scopo Lincopensi, Arbogis in Sacrist[i]a parochialis eeclesie audiuit dici, qui hoc manifeste ibi dixit in capi
tulo prouinciali, coram dominis et patribus congregatis addens, quod hoc audiuit a patre suo domino Boe
tio milite n), et quod auus suus o) fuisset minister dicti beati Brynolphi et continuus commensalis ad plu-
res annos.
Super decimosexto articulo qui incipit : Item quod cum quidam officialis etc.. Interrogatus dixit prout
supra in nono sue depositionis articulo.
Super decimoseptimo articulo qui incipit: Item quod cum quidam miles Tornerus etc.. Interrogatus
dixit contenta ibidem esse vera, causam reddens scientie sui dicti, quia sic ea pro veri[tate] et vt vera au-
diuerat a domino Ingeldo canonico Scarensi.
Super decimooctauo articulo qui incipit: Item quod beatus Brynolphus super quodam iuuene ceco
etc.. Interrogatus dixit prout supra in nono sue depositionis articulo.
p) Interrogatus idem testis loquens dixit, se tantum de hoc scire prout ex concapitularibus suis au- 59.
diuerat et contenta in ipso articulo pro veris reputat et ipsa credit esse vera, causam sue reputationis et
credulitatis dicens, quia cum modernus dominus Brynolphus Scarensis Episcopus primam missam suam epi
scopalem in Scarensi celebraret ecclesia, eadem ceca, de qua infra in vicesimoprimo articulo latius contine
tur, meritis' et virtute beati Brynolphi illuminata est, post cuius illuminationem de mandato eiusdem do
mini Episcopi moderni super vita et miraculis colligendis facta est maior diligentia, que quidem miracula
ex post creuerunt et augebantur in dies et adhuc crescere non desinunt nec augeri prout pater dixit cuili
bet intuenti. Interrogatus idem testis de tempore, respondit se non habere menti, quia tunc temporis erat
in studio Erfordensi q).
Super vicesimo articulo qui incipit: Item quod anno domini millesimo tricentesimo quadragesimo
secundo [o: decimo'septimo] etc.. Interrogatus dixit se hoc verum scire et vidisse ex inspectione kalen-
darii eeclesie Scarensis.
Item super generalibus interrogatoriis interrogatus idem testis loquens dixit prout et quem ad mo
dum supra in depositione primi testis per omnia continetur. Et tandem fuit isti testi iniunctum
prout supra.
Seq[u]untur attestationes domini decani Scarensis.
Eodem die Mercurii nobilis et circumspectus vir dominus Karulus Oddonis r), Decanus Scarensis,
etatis quadraginta quatuor annorum productus, iuratus et super primo dictorum articulorum articulo qui
incipit: In primis ponunt et probare intendunt etc.. Interrogatus et diligenter per nos requisitus et
examinatus idem testis loquens, respondit suo primo medio iuramento et dixit, contenta in dicto articulo 60.
fore vera, referens se ad communem vocem et famam.
Super secundo articulo interrogatus dixit prout supra immediate.
Super tercio articulo similiter interrogatus dixit provt supra immediate.
Super quarto articulo qui incipit: Item quod de bonis ex dictis suis parentibus etc.. Interrogatus
idem testis loquens respondit, contenta in dicto articulo fore vera, quia omnes quinque prehendas primo
de propriis fundauit et postea de redditibus eeclesie augmentauit. Interrogatus de causa scientie retulit se
ad communem famam.
Super quinto articulo qui incipit: Item quod hiis que suo statui necessaria etc.. Interrogatus dixit,
contenta in ipso articulo esse vera, quia grangiam bonam dictam Fielakra de bonis patrimonialibus mense
n) Cfr. supra p. 157, not. g. et h.
o) Avus paternus episc. Kanuti erat Boetius Nicolai, miles,
consiliarius et legiler Ostrogotiæ , maritus Ceciliæ , filiæ Ka
nuti Johannis legiferi Ostrogotiæ et dapiferi de gente ”Bla”
appellata.
p) Hic prætermissa sunt verba : ”Item super XIX. articulo , qui
incipit: Item quod plurima de virtutum et meritorum etc..”
q) In matricula Universitatis Erfordensis legitur ad an. 1405:
Dominus Thorkillus Tostonis prepositus Scarensis in regno
Swecie.
r) Be gente, nomine prædii Winsatorp in Vestro-Gotia appel
lata; cfr. eius sigillum in ”Riks-Arch. Perg. bref, II. n.
2849”.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.