15B
XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
l0 co vbi scribitur, Septimo ydus Februarii 1), in antiqua scriptura ipsius libri omnino dissimili et diuersa,
videlicet hec verba: Obitus venerabilis domini Brynolphi Scarensis Episcopi Anno domini MCCCXVII.
Item super generalibus interrogatoriis supra scriptis interrogatus et per nos diligenter examinatus,
idem testis loquens respondit et dixit per omnia prout supra in depositione primi testis. Item singulariter
interrogatus et diligenter requisitus de fama, deuotione populi et aliis, idem testis loquens dixit se vestris
sacrosanctis auribus de interrogatis huiusmodi iam dudum per suas patentes litteras intimasse: et tandem
fuit isti testi loquenti iniunctum prout supra.
Sequitur depositio venerabilis viri domini Torkilli, prepositi Scarensis m ) testis sexti.
Die Mercurii, mensis Aprilis predicti, in loco quo supra, venerabilis et circumspectus vir dominus
Torkillus prepositus Scarensis etatis annorum quinquaginta, vt dixit, et etiam ex sue faciei inspectione ve
risimiliter apparuit, testis productus, iuratus, et super primo dictorum articulorum articulo, qui incipit: In
primis ponunt et probare intendunt quod beatus Brinolphus etc., per nos Commissarios prelibatos interroga
tus et diligenter requisitus et examinatus respondit idem testis loquens, suo medio iuramento, et dixit,
contenta in dicto articulo fore vera, reddens scientie sue causam quia pater eiusdem domini Brynolphi do
minus Algotus, miles et legifer Vesgotie nominabatur, dicebatur, habebatur et reputabatur; et de ecclesia
interrogatus dixit, quod de contentis in ipso articulo est communis opinio et assertio parochianorum et tu
torum eiusdem ecclesie et aliorum circumuicinorum, et quod de eis est communis vox et fama.
Super secundo articulo qui incipit: Item quod ipse Episcopus Brynolphus etc.. Interrogatus vt su
pra idem testis loquens respondit se veritatem illius articuli pluries audiuisse a domino Nicolao cuiusdam
[o: condam] Episcopo Scarensi et domino Dagero, quondam Archidyacono ecclesie Scarensis et aliis multis
notabilibus viris et personis in diuersis locis.
Super tercio articulo qui incipit: Item quod factus canonicus Scarensis etc.. Interrogatus dixit, con
tenta in eo fore vera, referens se ad plures autenticas litteras in ecclesia Scarensi repertas, quas manibus
tenuerat, viderat et legerat, tempora sui regiminis laudabiliter distinguentes.
Item super decimoquarto [o: quarto] articulo qui incipit: Item quod de bonis ex dictis suis parentibus legit-
time acquisitis etc.. Interrogatus idem testis loquens dixit, contenta in dicto articulo esse vera, quia ea audiuit
a senioribus suis et specialiter a domino Jacobo quondam Canonico Scarensi, ita quod in parte fundauit eas
de propriis, et in parte de redditibus mense episcopalis et ipsius prepositi Scarensis, et super hoc dixit se
scire, habere et manutenere certas litteras autenticas in se fundationem et ordinationem huiusmodi plenius
continentes. Interrogatus de etate dicti sui domini Jacobi, respondit, quod credit eum fuisse presbiterum
ordinatum, antequam ipse testis deponens sit natus, quia sic cum dicto domino Jacobo alias computauit.
Super quinto articulo qui incipit: Item quod Mis que suo statui necessaria etc.. Interrogatus dixit,
contenta in ipso articulo esse vera, et quod ea pro veri[tate] audiuit a domino Brynolpho Episcopo Scarensi
et Berone Knap, ecclesie Scarensis Canonico.
Super sexto articulo qui incipit: Item quod saluti cleri sibi subiecti etc.. Interrogatus dixit, con
tenta in eo esse vera, et quod ea pro veritate audiuit a supradicto domino Jacobo, qui dixit se hoc audi
uisse a domino Johanne Smella, quondam sacrista ecclesie Scarensis, causam sui dicti reddens, quia in ciui-
tate Scarensi per duos annos continuos idem testis deponens cum domino Jacobo morabatur, quibus eum
audiuit hec et alia in mensa sua dicere et narrare pro veritate.
Super septimo articulo qui incipit: Item quod beatus Brynolphus arma hostis etc.. ' Interrogatus
idem testis loquens dixit, contenta in eo esse vera, referens se ad libros ecclesie Scarensis, in quibus hu
iusmodi hystorie taliter intitulate lucide continentur, et de hoc dixit fuisse et esse communem vocem et fa
mam publice, notorie et manifeste.
Super octauo articulo qui incipit: Item quod sanctus Brynolphus mirabilis patientie fuit etc.. In
terrogatus respondit vt supra dixit ad sextum articulum.
Super nono articulo qui incipit: Item quod adeo fuit feruens etc.. Interrogatus dixit, quod credit
contenta in dicto articulo esse vera, causam sue credulitatis assignans, quia contenta ipsa a senioribus ca
pituli Scarensis primo audiuit, et postea a retroactis quatuor annis etiam dixit se pluries audiuisse ex dic
tis plurium notabilium personarum.
Super decimo articulo qui incipit: Item quod in eo tanta fuerunt humilitatis etc.. Interrogatus di
xit prout supra immediate.
Item super XI. articulo qui incipit: Item quod adeo frequens fuit in ieiuniis etc.. Interrogatus di
xit, se tantum de contentis in dicto articulo pro vero audiuisse, quod libenter ieiunabat, sed vtrum singu
lis sextis feriis, dixit sibi non constare.
1) I. e. die 7 Febr. Sed dies 6 Febr., ut legitur supra p. 14 m) Sine dubio idem ac dominus Torkillus, cui versio Suecana
et infra p. 70 (veteris editionis) praeferendus videtur, quia buius vitæ Brynolphi tribuitur,
tunc dies anniversarius Brynolphi celebrabatur.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.