Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

XIII. VITA S. BRYN OLP HJ. 
157 
se cum suis in tantis periculis constitutum, votum fecit beate Helene, speciali patrone Yesgotorum, quod 
si ab huiusmodi periculis euaderet, in dei et eius honorem specialem hystoriam compilaret, et subito pro 
spero ductus vento venit ad ecclesiam dicte sancte Helene martiris in Skiodwe sue dyocesis, in vigilia as 
sumptionis beate virginis e), et festum ipsius assumptionis cum debita solennitate et veneratione reuerenter 
peregit. Eex autem prefatus, cum tunc esset in castro suo Axewal personaliter constitutus, hoc percepto^ 
venit ad eundem dominum Brynolphum quasi iam in virum alium uMius reformatus, veniam ab eo humi 
liter postulans de offensis. Et ex tunc confederati, se mutuo in domino summopere diligebant. Dictus ita 
que testis, ad faciendum nobis plenam fidem de hystona predicta, eam in medium produxit et occultata 
[o: oculata] fide demonstrauit cuilibet intuenti. Que quidem hystoria sic incipit: Salue decus patrie, mater 
deo grata, ad laudem Yesgotie celitus donata f ). Interrogatus a quibus hoc audiuerat, respondit prout im 
mediate supra in articulo precedenti. 
Item super decimoquarto articulo qui incipit: Item quod immensa dei bonitas volens ostendere etc.. 
Interrogatus vt supra dixit, contenta in eo fore vera, referens se ad communem vocem et publicam famam, 
et nichilominus maiorem reddens causam sue scientie dixit, se contenta in ipso articulo a seniori domino 
Nicolao, cuiusdam [o: condam] Episcopo Scarensi et aliis eiusdem ecclesie tunc prelatis, et specialiter a do 
mino Dagero cuiusdam [o: condam] Archidyacono Scarensi per [o: pro] veritate pluries audiuisse. 
Item super quindecimo articulo qui incipit: Item cum cuidam nobili ad prandium etc.. Interroga 
tus vt supra idem testis loquens dixit, contenta in ipso articulo esse vera, reddens causam scientie sui dic 
ti, quia contenta in ipso articulo a reuerendo fratre suo domino Canuto, episcopo Lincopensi se dixit vera 
citer audiuisse, qui quidem dominus Lincopensis dixit, se hec a patre suo domino Boecio Boeeiig), cuius 
dam [d: condam] milite magnifico et conciliario Kegni Swecie. Interrogatus de tempore et de loco dixit, 
quod o[p]pido Arbogensi, Arosiensis et Strengensis dyocesis tempore prouincialis concilii ibidem per eos alias 
celebrati h). 
Item super decimosexto articulo qui incipit: Item quod cum quidam officialis beati Brynolphi etc.. 
Interrogatus- dixit, quod credit contenta in ipso articulo fore vera, super causam credulitatis sue referens ad 
nonnullas sorores in supradicto Monasterio Yastenensi a quibus se dixit huiusmodi contenta veraciter au 
diuisse. 
Item super decimoseptimo articulo qui incipit: Item quod quidam miles Toruerus Cryda etc.. In 
terrogatus et diligenter examinatus idem testis loquens dixit, contenta in hoc articulo esse vera, et ea pio 
veritate audiuisse a tempore iuuentutis sue: postquam ad annos discretionis peruenit, pluries et iterum a 
nobilibus et aliis audiuisse, et quod de contentis huiusmodi est publica vox et fama. 
Item super decimo octauo articulo qui incipit: Item quod beatus Brinolphus super quodam iuuene 
ceco etc.. Interrogatus vt supra dixit, se hoc pro vero didicisse et audiuisse ab auunculo suo, domino 
Olauo Olaui, curato in Swndhi), Scarensis dyocesis qui erat septuaginta annorum etatis et vitra, ante plu- 
res annos, et postea a multis aliis quorum nomina aut in quibus locis dixit se non recordari. 
Item super XIX articulo qui incipit: Item quod plurima de virtutum et meritorum etc.. Interroga 
tus et diligenter examinatus idem testis loquens respondit, suo quo supra medio iuramento, et dixit, con 
tenta in ipso articulo fore vera, causam reddens scientie dicti sui, quia idem testis cum esset in minoribus 
constitutus ad informandum auum suum de et super fama et vita laudabili huius venerabilis patii» Brj- 
nolphi predecessoris sui, quendam dominum curatum Nicolaum, videlicet in Torestorp k) Scarensis dyocesis 
tunc etatis q*uasi annorum octoginta personaliter visitauit. Qui quidem dominus Nicolaus inter multa alia 
dixit eidem testi contenta in isto articulo fuisse et esse vera, reddens ei causam scientie sui dicti, quia 
dictus dominus Nicolaus dictum dominum Brynolphum vidit et cum eo multoties est conuersatus et ab 
eodem domino Brynolpho decanus ordinatus. Interrogatus de tempore et de loco dixit, quod ante XXX\I. 
annos apud dictam ecclesiam Torestorp. _ .... 
Item super vicesimo dictorum articulorum articulo qui incipit: Item quod anno domini millesimo 
tricentesimo decimoseptimo etc.. Interrogatus et diligenter examinatus, idem testis loquens dixit, contenta 
in dicto articulo esse vera, et ad reddendum causam scientie dicti (!) sui dicti produxit kalendanum sue Sca 
rensis ecclesie in medio coram nobis, in quo continebantur tempora obitus diuersorum episcoporum et alio 
rum prelatorum Scarensium inter quos quidem obitus in dicto Marti[ro]logio seu kalendario, videlicet m 
e) Id est d. 14 Aug. Observandum tamen est, Brynolphum ad 
huc d. 11. Sept. an. 1288 Holmiæ consignasse literas ab ip 
so rege editas et primum mense Decembri literas dedisse, 
quibus promittit, se fratribus auxilium non daturum (Dipl. 
Suec. H. p. 60, 63, 66 et 67). 
f) Hymnus sic incipiens in omnibus codicibus in præfatione ad 
n. XII enumeratis exstat. 
Tom. III. 
g) De illustri gente ”Natt och Dag”; Boecius avunculus erat 
famosi dapiferi Boecii Johannis infra (not. t) memorati. 
h) Anno 1412, in Septembri. 
i) Hodie Sunne in Vermalandia, que tunc Scarensis diocesis 
erat. 
k) Hodie Thorstorp in territ. Mark. 
II. 40.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.