156
XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
genter examinatus idem testis loquens respondit suo quo supra medio iuramento, et dixit se credere con
tenta in dicto articulo fore vera, causam sue credulitatis et scientie reddens, quia contenta in dicto articulo
etiam a dicta sua auia prouecte etatis et probate vite pro vero didicerat, et etiam audiuerat multis retro
actis temporibus tali modo, quod dictus beatus Brynolphus pro nutrice sua circa matrem suam humiliter
intercessit, cui mater inquit: karissime fili, libenter volo sibi (!) indulgere quod ipsa sororem tuam intoxica-
uit, sed non libenter neque de facili dimittam sibi quod te simili intoxicatione perimere voluit, Que tan
dem dilecti filii precibus condescendens, dicte nutrici offensam huiusmodi induisit. Interrogatus autem idem
50. testis loquens cuius etatis vel conditionis dicta Esdridis auia sua fuerat, dixit quod LXX. annorum etatis
erat et vitra, et de nobili prosapia oriunda. Et vitra hoc dixit idem testis, quod postea contenta in hoc
articulo immediate precedenti audiuerat a multis nobilibus et plebeis, diuitibus et pauperibus, diuersis lo
cis et temporibus, Et de hoc dixit esse communem vocem et famam.
Super decimo articulo qui incipit: Item quod in eo tanta fuerunt humilitatis et pietatis insignia etc..
Interrogatus idem testis respondit et dixit, contenta in ipso articulo esse vera, referens se ad famam publi
cam et communem vocem.
Super vndecimo articulo qui incipit: Item quod adeo frequens fuit etc.. Interrogatus idem testis lo
quens dixit vt supra immediate.
Item super duodecimo articulo qui incipit: Item quod corpus suum frequenter castigauit etc.. In
terrogatus et diligenter examinatus idem testis loquens, suo quo supra medio iuramento, respondit et dixit,
contenta in dicto articulo fore vera, reddens causam scientie ex auditu dici, quia cum quidam cognatus beati
Brinolphi dominus Tornerus miles, infra in decimo septimo articulo descriptus, suborta causa, famulos eius
dem beati Brynolphi diffidasset, et hec ad noticiam demini Brynolphi episcopi peruenisset, firmiter inter alia
verba tale dedisse[t] responsum, vel ei simile in effectu: vim vi repellere licet. Demum cum vna dierum
ad mensam sederet, quasi prandio iam peracto, venerunt quidam familiares sui, quibus ad mensam locatis,
cum carnes iteratis vicibus manducare iussisset, nec vellent, curiosius sciscitatus est ab eis causam cur
contra mandatum suum carnibus vti nollent. Tandem per eum percepto, quod miles prelibatus per eos es
set interfectus, non mediocriter doluit, et nihilominus eis precepit, vt alimenta eis apposita in timore do-
51. mini manducarent. Ex tunc autem, vt dixit, quasi in signum penitentie super priori responso, ad nudam
carnem semper cilicio vtebatur, et alias in artiori abstinentia domino seruiebat. Interrogatus idem testis
loquens a quo per eum sic deposita audiuit dici, respondit, quod ea a dicta auia sua Estride et a domino
Nicolao, cuiusdam [o: condam] episcopo Scarensi predecessore suo pluries pro vero dici audiuit, sed de tem
pore vel loco dixit se non recordari distincte, quia diuersis et longe retroactis temporibus hoc audiuit.
Super tredecimo articulo qui incipit: Item, quod iura, bona, libertates etc.. Interrogatus et dili
genter examinatus idem testis loquens respondit, suo quo supra medio iuramento, contenta in dicto articulo
esse vera, reddens causam scientie er auditu dici, quia cum idem venerabilis pater dominus Brynolphus ex
nobilibus et potentioribus tocius regni Swecie esset oriundus et genitus, sibique vndecim essent fratres, mi
lites strenui et potentes, Rex Magnus, dictus Laduslaas, qui iam Stokholmis, Upsalensis dyocesis dicitur
choruscare miraculis, nescitur qua occasione recepta b), dictorum fratrum septem decollari fecit c). Quo per
dictum beatum Brynolphum comperto, timens fortassis simili occasione et tanto presertim quia iura et li
bertates ecclesie solebat defendere a prefato domino rege, seu aliis assissinis d) verisimiliter supplantari, ce
dere ad tempus tanto furori consultius estimabat. Veniens proinde in Alwastrum, monasterii [o: — um]
Cisterciensis ordinis Lincopensis dyocesis postquam ibidem aliquamdiu pausam traxisset, melius recollectus
ad sedem suam redire disposuit, iter arripiens per VasteiT[as], vbi nunc situm est monasterium Sancta
rum Marie et Birgitte, ordinis sancti Augustini, sancti Saluatoris nuncupati, Lincopensis dyocesis, et per-
52. cepto ibidem, quod a dicti Regis familiaribus letatnr (!) insequeretur, ventusque sibi contrarius reluctare
tur, quo mediante stagnum, dictum Vether, satis latum et longum transfretari necesse haberet, vidensque
b) Vix potuit bonus episcopus ignorare, quod plerisque annali
bus notum fuerit, iram regis contra gentem Algotianam in
de exortam, quod Eulco filius Algoti Brynulfi, legiferi Vest-
gotorum, an. 1288 vi abstulisset Ingridem filiam potentis
Svantepolk Kanuti, quae esset desponsata marescalco regis
Daniæ, Davidi Torstani. Vide Eric. Olai (SS. rer. Suec. III.
1. p. 68) et Annal. Sigtun. (in sect, priore). Annales qui
dem in SS. I. 1. p. 63 et in Handl. rör. Skandin. Hist.
XVH. p. 9 indicant an. 1287, sed eidem quoque anno ascri
bunt bellum Gutlandicum, quod meliores annales ad. an.
1288 referant.
c) Sine dubio hic rem ultra fidem examplificavit episcopus ad
augendam gentis gloriam. Nam diplomata et annales so
lum septem nominant fratres, ex quibus unus tantum, Ca
rolus, an 1290 fuerit decollatus (v. Eric. Olai et SS. rer. Suec.
I. 1. p. 26). Ceteri filii Algoti legiferi et uxoris eius, Marga
ret® fili® Petri (de qua v. Dipl. Suec. I. 468 et 573) erant
Magnus, in bello Norvegico an. 1309 occisus (Handl. rör.
Skand. Hist. XVII. p. 9 et Chron. Rhythm, vetus, ed.
Hemming, vers. 3,074) — Röricus in Norvegia ante an.
1302 mortuus (Er. Olai et Dipl. Suec. H. p. 692), socer le
giferorum Vestrogotiæ et Vermalandise , Kanuti Magnusson
et Nicolai Bjömsson, (1. c. III. p. 486). — Bryniulfus epi
scopus noster. — Fulco supra not. b. et p. 147, not.
X memoratus — Petrus cancellarius regis Magni, quem
in Norvegia exulem rex eius Ericus bis in Angliam pro le
gato misit (Munch, det Norske Polks Hist. IV. 2. p. 185 et
198—200). — Benedictus, sine dubio idem ac B. legifer
Vestgotorum an. 1294—1305 commemoratus (Dipl. Suec. H.
p. 181, 451 et pluribus locis),
d) Pro: assassinis; Gallice, assassins (sicarii).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.