XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
155 ,
Super tercio articulo, qui incipit: Item quod factus Episcopus x ) Canonicus Scarensis etc.. Interroga
tus et diligenter examinatus respondit, medio quo supra prestito iuramento, et dixit, contenta in ipso ar
ticulo esse vera, causam scientie sui dicti reddens, quia ex forma decreti sue electionis hoc didicit, quam
inter alias formas dudum conscriptas dixit se inuenisse, et vbi vidit quia [o: quod] tot erant anni a tem
pore sue electionis et ad electionem immeriti ipsius Episcopi successoris.
Super quarto articulo, qui incipit: Item quod de bonis ex dictis suis parentibus etc.. Interrogatus
et diligenter examinatus idem testis loquens respondit, suo quo supra medio iuramento, et dixit, se tan- 47
tum de contentis in hoc articulo scire, quod quinque prehendas de nouo fundauit, partim de episcopalibus
iuribus et eius decimis, partim de prepositi .Scarensis redditibus, qui videbantur sibi superbabundare, et
defectum suppleuit in eis de bonis suis patrimonialibus, causam scientie sue assignans, quia quelibet illa
rum quinque prebendarum habet adhuc certum onus per ipsum specialiter annexum, videlicet anniuersa-
rium pro se et parentibus suis, annis singulis singulariter exsoluendum.
Super quinto articulo, qui incipit: Item quod hiis que suo statui videbantur necessaria etc.. Inter-
îogatus idem testis loquens respondit, quo supra suo medio iuramento, et dixit, contenta in ipso articulo
fore vera, rationem reddens dicti sui de curia, seu grangia episcopali Fielakra, cum decem colonis et vitra
per ipsum venerabilem patrem Brynolphüm predecessorem dicti domini deponentis olim de bonis sui patri
monii mense Scarensis episcopi, qui pro tempore fuerit, applicata, et de aliis grangiis seu maneriis episco
palibus, in quibus residebat et in melius reformabat, Quod autem de nouo edificabat videlicet Sekkiestada,
Biorsetra, Hwsabij, Lekkallwena y) et Biscopstorp z), insuper bona in Honetorpa), que vitra mille marcarum
Swetie monete valorem extendunt, propriis emit facultatibus, et dicte mense episcopali episcopi Scarensis
applicauit, et retulit se idem testis ad litteras in dictis bonis repertas, sanas, vt dixit, et omni suspicione
carentes, desuper confectas et sigillis autenticis sigillatas, quas quidem litteras se idem testis habere dixit
in fideli custodia reseruatas.
Super sexto articulo, qui incipit: Item quod saluti cleri sibi subiecti etc.. Interrogatus et diligenter
examinatus idem testis loquens respondit, suo quo supra medio iuramento, et dixit, contenta in dicto ar
ticulo esse vera, causam scientie dicti sui reddens, quod fecit Statuta de officio chori Ecclesie Scarensis, se- 48.
eundum qui [o: que] regitur et dirigitur, et ob hoc vt [o: etiam] dicitur vulgariter Notula Brynolphi Quam quidem
notulam ibidem coram nobis in quodam antiquo libro pergameni ipsius ecclesie Scarensis conscriptam pro
duxit et oculata fide monstrauit. Dixit etiam idem testis loquens, quod in parochialibus seu ruralibus eccle
siis fecit statuta, qualiter curati se in suis officiis regant, et qualiter idem curati se erga parochianos suos
modo et ordine debitis gerant. Fecit etiam statuta prime [o: prouincie] videlicet Vesgotie, quibus layci
erga clerum et e conuerso recto ordine dirigantur. In super fecit, vt idem testis loquens dixit, certum
statutum super bonis decedentium clericorum Scarensis dyocesis, qualiter modo congruo diuidantur, referens
se idem testis, super omnibus et singulis per eum in hoc articulo depositis, ad communem vocem et pu
blicam famam, et quod contenta in ipso articulo sunt in clero et aliis Scarensis dyocesis publica, notoria et
manifesta.
Super septimo articulo qui incipit: Item quod beatus Brinolphus arma hostis antiqui etc.. Interro
gatus et diligenter examinatus idem testis loquens, suo quo supra medio iuramento, respondit et dixit,
contenta in ipso articulo esse vera, referens se ad communem vocem et famam, et nihilominus, vt dixit,
ad tollendum dubium, ne quidam crederent buiusmodi historiam Parisius factam, produxit coram nobis
commissariis ambas hystorias de spinea corona domini, tam illam que Parisius facta dicitur, quam istam de
qua in dicto articulo fit mentio. Et consequenter alias hystorias ibidem produxit et in medium produci fe
cit in ipso sexto dictorum articulorum articulo nominatas, ostendens oculata fide, semper eundem dictandi
modum in omnibus huiusmodi hystoriis observatum, eo quod ipse venerabilis predecessor suus dominus Bry-
nolpbus in responsoriis semper vsus ricino [o: ritmo] trimembri, et loco quarti membri, quod versus dici- 49.
tur, semper vt dixit solitus est ponere vnum metrum predicto trimembri ricino [o: ritmo] in terminatione
conforme. Et hoc ad oculum de iuravit [o: demonstrauit] per singulas dictas hystorias transcurrendo, et
sic fuisse et esse, prout supra deposuit, nosmet ipsi vidimus et audiuimus.
Super octauo articulo qui incipit: Item quod sanctus Brinolphus mirabilis patientie fuit etc.. Inter
rogatus et diligenter examinatus idem testis loquens dixit, quod credit contenta in dicto articulo esse vera,
causam sue eredulitatis reddens, quia sic audiuit ab auia sua Estride, ante quadraginta annos, et semper
postea a multis, et diuersis locis et temporibus, de quorum certis nominibus dixit non recordari, referens
se nichilominus super contentis in dicto articulo ad communem vocem et famam.
Super nono articulo qui incipit : Item quod adeo fuit fte]ruens etc.. Interrogatus et dili
xi Lapsu irrepsit hoc vocabulum. z) Forsan prædium Bestorp in paroecia Medelplana. Typogra-
y) ”Lekkallwena” sine dubio exstitit per contractionem duorum phus Lubec. hic male impressit: Gistorpstorp, sicut etiam
nominum, non vero ”Lekkö, Kelwena”, ut putat Lagerbring, Giorseta paullo supra,
sed potius ”Lekkö, Liwena”, ambo prædia episcopalia. a) Hodie Höjentorp in paroecia Vamhem.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.