Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

154 
XIII. VITA S. BRYNOLPHI. 
44. Item super XIV. articulo qui incipit: Item quod immensa dei bonitas etc.. Interrogatus et diligen 
ter examinatus idem testis loquens respondit suo quo supra medio iuramento, et dixit, contenta in ipso ar 
ticulo fore vera, 'causam scientie dicti sui reddens, quia boc pro vero dici olim audiuit a fratre Swardo su 
pra in primo depositionis sue articulo descripto, qui quidem frater Swardus dixit hoc pro certo audiuisse a 
fratre Nicolao Krok, qui quasi centenarius erat, quem etiam credidit longe antea vixisse vt [o: et] veraciter 
[s]ciuisse dum hoc miraculum primo contigit eidem venerabili patri domino Brynolpho, quia ipse frater Nico 
laus hoc miraculum in vigilia assumptionis beate Marie virginis dixit veraciter contigisse. 
Item super XV. articulo qui incipit: Item cum cuidam nobili ad prandium etc.. Interrogatus dixit 
se nil inde scire. 
Item super XVI. articulo qui incipit: Item quod cum quidam officialis etc.. Interrogatus respondit 
et dixit, se de contentis in dicto articulo nil scire. 
Super XVII. articulo qui incipit: Item quod cum quidam miles Tornerus etc.. Interrogatus respon 
dit et dixit prout immediate supra in tercio articulo; super aliis sequentibus dictorum articulorum articulis 
vsque ad vicesimum inclusiue, idem testis loquens seorsum et singilatim interrogatus et diligenter examina 
tus, respondit et dixit se de contentis in dictis articulis nichil scire. 
Item super generalibus interrogatoriis supra scriptis sibi singilatim et wlgariter expositis, idem testis 
loquens interrogatus et diligenter examinatus, respondit, suo quo supra medio iuramento, et dixit, quod 
non, quia nulla alia de causa neque intentione predicta deposuit, vt dixit, nisi ad laudem et gloriam dei 
et ob deuotionem dicti beati Brynolphi et vt perhiberet, prout sciret, testimonium veritati. Item, idem 
testis interrogatus de populi deuotione et fama eiusdem venerabilis patris Brynolphi et miraculorum eius 
crebrescentia, respondit suo quo supra iuramento et dixit, quod tota terra in dyocesi Scarensi et aliunde 
confluit ad sepulcrum eius, reddens causam scientie sui dicti, quia diuersa fiunt ibi miracula, que sic vidit 
45. et audiuit ab ibidem sanatis, tamen propter imprudentiam et ingratitudinem sanatorum non scribuntur 
neque manifestantur, docens et inducens hoc per miraculum quod contigit cuidam Tornero Skyta, armige 
ro u), Scarensis dyocesis, qui cum exiret domum habitacionis dicti deponentis in crastino octauorum beato 
rum Apostolorum Petri et Pauli, anni immediate precedentis sanus et incolumis, et veniens in Skredelwn- 
dav), parochie Herlwnda Scarensis dyocesis in ipsa nocte immediate sequenti factus est paraclitus in dex- 
tero latere, adeo quod nec transire vel ambulare, nec se de loco mouere poterat, neque loqui; et hoc intel 
ligens dictus Tornerus, fecit se super equum suum reponi et veniens cum difficultate in domum dicti de 
ponentis, (altera die immediate precedenti exierat), se de equo deponi fecit. Et cum per se loqui non pos 
set nec valeret, coclear suum argenteum de pera sua arripiens, manu qua ipsum coclear tenebat versus Sca- 
rensem ecclesiam indicabat. Quod intelligens dictus deponens, ipse dictum paraclitum, et quidam sibi asso 
ciatus, ad sepulcrum domini Brynolphi adduxerunt, qui quidem paraclitus mente vouens et corde eidem 
beato Brynolpho episcopo pro sui curatione vnam vaccam aut eius valorem , ipso tamen cocleari argenteo ibidem 
prius oblato, subito sanitati integre restitutus est. Sed immediate sequenti die plenam loquelam recepit * 
et tunc die sanationis incontinenti de sepulchro sine alio humano adminiculo rediit in domum suam, gratias 
deo referens et dicto venerabili patri Brynolpho cuiusdam [o: condam] episcopo Scarensi, et nihilominus idem 
testis sic deponens ad tollendum omne dubietatis obstaculum, predictum miraculum per testes sufficientes 
coram nobis citatos, productos, iuratos et per nos interrogatos et diligenter examinatos, videlicet do 
minos Michaelem Gwimonis [o: Gummonis] et Elawm Snenonis [o: Suenonis] Canonicos Scarenses ac honestam 
matronam Margaritam relictam Ingemari cuiusdam ciuis Scarensis, qui de veritate dicti miraculi, eorum medio 
iuramento, cum dicto deponente per omnia concordant. Et tandem fuit isti testi iniunctum prout supra. 
Sequitur [o: -untur] depositiones reuerendi fratris nostri domini Brinolphi, moderni Episcopi Scaren 
sis, super eodem. 
Die, mense, loco, quibus supra, reuerendus in Christo frater noster, dominus Brinolphus episcopus 
Scarensis etatis sexaginta sex annorum vt dixit et etiam ex sue faciei inspectione verisimiliter apparebat, tes 
tis productus et iuratus et super primo dictorum articulorum articulo, qui incipit: In primis ponunt et probare 
intendunt, quod beatus Brynolphus olim episcopus Scarensis ex nobilibus etc.. Interrogatus et per nos dili 
genter examinatus, respondit idem testis loquens, suo primo medio iuramento, et dixit, contenta in dicto 
articulo fore vera, reddens causam scientie sui dicti, quia contenta in dicto articulo pro vero dici audiuit 
tutis, addens, quod pater dicti beati Brynolphi, dominus Ålgotus, miles magnificus vocabatur et legifer 
Vesgotie erat, dum in humanis egit, et de hoc dixit esse communem vocem et publicam famam. 
Super secundo dictorum articulorum articulo, qui incipit: Item quod ipse Episcopus Brynolphus etc.. 
Interrogatus vt supra, respondit et dixit prout supra immediate. 
v) Vicus Skrelunda adhuc exstat in eadem parochia. 
u) Tömer Skytte, prolocutor territorii Vilske, occurrit in literis 
an. 1383 et 1413 (orig, in Archivo regni).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.