XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
153
Item super XVIII. articulo qui incipit: Item quod beatus Brynolphus super quodam iuuene ceco etc..
Interrogatus dixit, se nil inde scire.
Item super decimonono articulo qui incipit: Item quod plurima de virtutum et meritorum etc.. In
terrogatus idem testis dixit, se ea in parte credere et in parte per experientiam scire, de qua quidem expe
rientia communis omnium incolarum huius regni et alibi publica vox et fama videlicet de guerris.
Item super vicesimo dictorum articulorum articulo, qui incipit: Item quod anno domini MCCCXVII.
etc.. Interrogatus respondit, se nichil inde scire. Item super generalibus interrogatoriis supra scriptis,
idem testis interrogatus et diligenter examinatus, cum predictis duobus testibus per omnia concordauit.
Item idem testis finaliter interrogatus et diligenter per nos requisitus, si de fama huius venerabilis
patris Brynolphi aut miraculorum crebrescentia et deuotione populi quicquam sibi constaret, respondit, suo
quo supra medio iuramento, quod sic, et quod erga eum haberet specialem deuotionem. Interrogatus de
causa, dixit, quod ipse beatus Brynolphus vxorem suam Ingegerdem post partum quasi periclitantem,
adeo quod vix in ea appareret alitus seu anelitus, releuasset, et statim voto per ipsum testem deponentem
pro dicta sua vxore facto ad eundem venerabilem patrem Brynolphum subito conualuit. Dixit etiam, quod 42.
per se ad hoc opem et operam dedit, eaque sic fieri vidit et audiuit. Interrogatus de loco et de tempore,
respondit quod in domo habitationis sue anno domini MCXVI [o: MCDVI] circa festum beati Michaelis: De
fama autem eius dixit, quod eius fama dicitur communiter, tenetur, habetur, nominatur et reputatur cele
bris tanquam sancti, et tandem fuit isti testi iniunctum vt supra.
Sequuntur attestationes quarti testis super eodem.
Eodem die [et] mense, quartus testis laycus Johannes Laurentii, consul ciuitatis Scarensis quinqua
genarius, prout dixit et etiam ex sue faciei inspectione verisimiliter apparebat, super primo dictorum articu
lorum articulo, qui incipit: In primis ponunt et probare intendunt, quod beatus Brynolphus etc.. Citatus,
productus, iuratus et interrogatus et diligenter examinatus, respondit, suo primo medio iuramento et dixit,
contenta in ipso articulo fore vera, causam scientie sui dicti reddens, quia ea sic pro vero audiuit a domino
Benone, tunc Canonico Scarensi et postea episcopo Arosiensi s) et a fratre S[ig]wardo, conuentuali fratrum
minorum Scarensium viro grandeuo, per tempus et tempora, quibus cum ipsis in ciuitate Scarensi conuer-
sabatur, ante XX. annos et postea a multis aliis notabilibus personis dixit se hoc pluries audiuisse.
Item super secundo articulo, qui incipit: Item quod_ipse episcopus Brynolphus deuotorum parentum
etc.. Interrogatus idem testis dixit prout supra immediate.
Item super tercio articulo qui incipit: Item factus canonicus Scarensis, Interrogatus vt supra, dixit
contenta in eo esse vera, et se hoc audiuisse pro vero a domino Esgero sexagenario condam canonico
Scarensi.
Item super IIII. articulo qui incipit: Item quod de bonis ex dictis suis parentibus etc.. Interroga- 43. *
tus vt supra dixit, contenta in eo articulo fore vera, quia sic ab antiquis clericis, tam in ciuitate Scarensi,
quam extra olim audiuerat, quasi per tempora vite sue, et maxime ab eo tempore quo ad annos discretio
nis peruenit, dicens etiam, quod de hoc est communis fama et vox clericorum et laycorum.
Item super quinto articulo qui incipit: Item quod hiis que suo statui necessaria etc.. Idem testis
interrogatus, respondit et dixit vt in proximo precedenti.
Item super sexto articulo qui incipit: Item quod saluti cleri sibi subiecti etc.. Interrogatus respon
dit et dixit prout supra immediate.
Item super septimo articulo qui incipit: Item quod beatus Brynolphus arma hostis antiqui etc.. In
terrogatus vt supra respondit et dixit vt supra immediate.
Item super octauo articulo, qui incipit: Item quod sanctus Brynolphus mirabilis patientie fuit etc..
Interrogatus vt supra respondit et dixit vt supra immediate.
Item super nono articulo qui incipit: Item quod adeo f[e]ruens fuit etc.. Interrogatus dixit, se nil
scire de contentis in ipso articulo.
Item super decimo articulo qui incipit: Item quod in eo tanta fuerunt humilitatis etc.. Interroga
tus respondit et dixit prout supra immediate.
Item super XI. articulo qui incipit: Item quod adeo frequens fuit etc.. Interrogatus dixit se nil
scire de contentis in ipso articulo.
Item super XII. articulo qui incipit: Item quod corpus suum frequenter castigauit etc.. Interroga
tus dixit vt supra immediate.
Item super XIII. articulo qui incipit: Item quod iura, bona, libertates etc.. Interrogatus respondit
et dixit prout supra immediate t) depositione [o: — is] articulo.
t) Hic aliquid est praetermissum, forsan : ”in praecedenti”.
II. 39 .
s) Yide supra p. 125.
Tom. III.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.