Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

152 
XIII- VITA S. BRYNOLPHI. 
viris et personis, cum quibus per tempus et per tempora a iuuentute sua in diuersis locis conuersatus vera 
citer audiuerat dici, et pro tali et vt talis ab eis et inter nobiles et notabiliores totius regni Swede com 
muniter fuit et est tentus, dictus, habitus, nominatus et reputatus; et de hoc fuit et est, prout dixit, com 
munis vox et fama. 
Item super secundo articulo qui incipit : Item quod ipse episcopus Brynolphus deuotorum parentum 
suorum etc.. Interrogatus prout supra respondit idem testis loquens, suo medio quo supra prestito iura- 
mento, et dixit contenta in ipso articulo fore vera, et in commune prouerbium esse versum inter nobiliores 
regni, dum aliqua sinistra mentio de aliis episcopis coram eis fuit facta: sic, inquiunt, non fecit ille bonus 
39. episcopus Brynolphus Scarensis, qui talia et tanta bona fecit, causam scientie sue reddens prout supra im 
mediate. 
Item super tercio articulo, qui incipit: Quod factus episcopus Scarensis etc.. Interrogatus idem tes 
tis respondit prout supra immediate. 
Item super quarto articulo, qui incipit: Item quod de bonis ex dictis suis parentibus legittime acqui 
sitis etc.. Interrogatus et diligenter examinatus respondit idem testis loquens, suo quo supra medio iura- 
mento, et dixit, contenta in ipso articulo esse vera, et se hoc pluries audiuisse, tam ab episcopis et prela- 
tis, quam aliis canonicis et clericis ecclesie Scarensis et specialiter a patre suo prefato, qui hoc audiuit a 
quodam cognato suo domino Johanne dicto Gamla condam Canonico Scarensi et tunc curato in Gielstadha 
Scarensis dyocesis viro magne grauitatis, vt dixit, et prouecte etatis. 
Item super quinto articulo, qui incipit: Item quod hiis que statui suo necessaria videbantur etc.. 
Interrogatus respondit et dixit prout ad proximum supra. 
Item super sexto articulo, qui incipit: Item quod saluti cleri sibi subiecti etc.. Interrogatus respon 
dit vt supra. 
Item super septimo articulo, qui incipit : Item quod beatus Brynolphus arma hostis antiqui etc.. In 
terrogatus vt supra dixit, se de huiusmodi hystoriis nichil scire, eo quod purus laycus esset, sed de editiciis 
respondit et dixit verum esse et se ea aliis excellentiora vidisse, et quod de hoc est per totam Scarensem 
dyocesim et alibi publica vox et fama. 
Item super octauo articulo, qui incipit: Item quod sanctus Brynolphus mirabilis patientie fuit etc.. 
Interrogatus respondit idem testis et dixit se nil scire de contentis in ipso articulo. 
Item super nono articulo, qui incipit : Item quod adeo fuit f[e]ruens etc.. Interrogatus dixit prout ad 
proximum supra. ' 
40. Item super articulo decimo, qui incipit: Item quod in eo tanta fuerunt humilitatis etc.. Interrogatus 
respondit prout supra dixit ad quartum articulum sue depositionis. 
Item super vndecimo articulo, qui incipit: Item quod adeo frequens fuit in ieiuniis etc.. Interroga 
tus respondit et dixit, se credere propter eius sanctam famam. 
Item super duodecimo articulo, qui incipit: Item quod corpus suum frequenter castigauit etc.. Interro 
gatus dixit, se tantum de hoc scire, quod ipse venerabilis pater Brynolphus cilicio ad modum rethis vteba- 
tur frequenter ad nudum corpus, referens se et reddens causam scientie sui dicti prout supra in quarto sue 
depositionis articulo. . 
Item super tredecimo articulo, qui incipit: Item quod iura, bona, libertates etc.. Interrogatus re 
spondit et dixit prout supra in quarto sue depositionis articulo. 
Item super decimo quarto articulo, qui incipit: Item quod immensa dei bonitas etc.-. Interrogatus 
et diligenter examinatus respondit idem testis loquens, suo quo supra medio iuramento, et dixit contenta 
in ipso articulo fore vera, referens se prout supra in predicto quarto articulo, dicens se etiam a patre uxo 
ris sue Petro audire nobili et multum circumspecto viro septuagenario, adhuc viuente, et aliis quampluribus 
centies et vitra veraciter audiuisse, et quod de hoc fuit et est communis-et publica vox et fama. 
Item super XV. articulo qui incipit: Item cum cuidam nobili ad prandium etc.. Interrogatus re 
spondit et dixit, eum fuisse militem et nomen eius non recordari, licet pluries audiuerat ipsum militem 
proprio suo nomine nominari, et ob hoc dixit fuisse et esse versum in prouerbium inter nobiles et magnates: 
caueas ne tibi contingat, sicut contigit illi militi, qui nolens et non curans mandatis beati Brynolphi obtem 
perare, carnes equinas factus insaniens commedebat, causam scientie sue referens, quod hoc a dictis suo et 
sue vxoris parentibus veraciter et aliis multis audiuisset. 
41. Item super XVI. articulo qui incipit: Item quod cum quidam officialis domini Brynolphi etc.. In 
terrogatus respondit contenta in dicto articulo fore vera, et dixit, quod hoc contigit in ecclesia Scarensi, 
causam scientie dicti sui reddens prout supra in dicto quarto articulo. 
Item super XVII. articulo qui incipit: Item quod cum quidam miles Tornerus Cryda etc.. Interro 
gatus respondit prout supra immediate, sed istud dixit in monasterio Värnhem, Cistérciensis Ordinis, Sca 
rensis dyocesis, contigisse.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.