Xllf. VITA S. BRYNOLPIII.
151
aqua huiusmodi aufferenda, et tercio dapiferum suum tanquam sibi magis specialem et fidelem, referens se
ad communem vocem et famam et alias prout immediate supra in quarto articulo. 36.
Item super quiutodecimo articulo qui incipit: Item cum cuidam nobili ad prandium etc.. Interroga
tus respondit, se non audiuisse, neque scire.
Item super decimo sexto articulo qui incipit: Item quod cum quidam officialis etc.. Interrogatus dixit
prout supra ad immediate proximum.
Item super decimoseptimo articulo, qui incipit: Item quod cum quidam miles Tornerus Cryda etc..
Interrogatus et diligenter examinatus, respondit idem testis loquens, suo medio quo supra iuramento, et
dixit, contenta in dicto articulo fore vera, causam scientie sue reddens ex auditu dici, quod funus eiusdem
Torneri militis tunc locatum erat illa nocte in parochiali ecclesia Seadarik o) ipsius monasterii in Varnhem,
Scarensis dyocesis, et mane facto, immediate post buiusmodi per ipsum peractum miraculum, inquisiuit idem
beatus Brynolphus a ministris suis, qui suam [o: quisnam] esset vel fuisset ille curiosus inuestigator, qui ad
fenestram ascendere et illa nocte introspicere presumebat, comminando sibi indignationem et licentiam, nisi id
quod viderat tamquam thesaurum diligentissime abscondendum quo ad viueret nulli penitus viuentium reue-
laret, quem cum reperisset, a se licentiauit et a seruicio suo dimisit; eo quod contra mandatum domini sui
tanta facere attemptasset, referens se prout supra ad quartum sue depositionis articulum.
Item super XVIII. et XIX. ac XX. dictorum articulorum articulis, interrogatus et diligenter requi
situs, idem testis dixit se nichil inde scire.
Item super generalibus interrogatoriis idem testis interrogatus respondit per omnia sicut primus
testis.
Item quod idem testis finaliter interrogatus et diligenter per nos requisitus, si de fama et crebre
scentia miraculorum et deuotione populi quidquam sibi constaret, respondit suo quo supra medio iuramento
quod sic, quia multa bona per communem famam et deuotionem populi ab eo dici audiuerat a grauibus et 37. '
notabilibus personis diuersis locis et temporibus et presertim ex uno satis notabili miraculo, causam sue
scientie reddens, videlicet quod-cum dominus Boecius dictus Hetta p), tunc episcopus Yexionensis, refocilla-
cionis gratia seu alia de causa dictum venerabilem patrem dominum Brynolpbum episcopum Scarensem vi-
sitasset et ipsum in maneifio suo episcopali Lekkia vulgariter nuncupato personaliter reperisset, idem domi
nus Brynolphus inter alia peciit ab eodem domino Boecio Vexionensi, quod sibi gradarium suum dimitteret
pro precio competenti ; quo simpliciter negante, instabat iterum venerabilis pater Brynolphus Scarensis provt
antea fecerat, quod dictum gradarium sibi modo et conditione premissis dimitteret, alioquin ipsum gradarium
idem dominus Vexionensis secum ad propriam dyocesin minime reportaret. Ipso autem Vexionensi hoc pro
nichilo et ridiculo reputante, iam cum eiusdem diei hora vespertina quasi nocti vicina subintrasset,
dictus gradarius in stabulo locatus per caudam prurientem obicere quo officiatum erat hostium q) stabuli
faciliter et casualiter amouit, et inde exiens venit in campum, cui mox lupi aderant vociferantes et varios
ac magnos ululatus emittentes, quibus quidem ululatibus per dictos dominos Episcopos auditis et perceptis,
dixit dominus Brynolphus Scarensis prefatus prelibato domino Vexionensi: Ecce frater et Domine mi, isti
cantant vigilias pro anima equi tui. Cum autem ad inquirendum veritatem super hoc famulos emisissent,
ipsum equum sive gradarium a lupis prostratum et mortuum, prout idem dominus Scarensis dicto domino
Vexionensi, quasi spiritu prophetico predixerat, inuenerunt. Interrogatus autem dictus testis de tempore
et loco, respondit se non recordari, quia diuersis et a multis clericis et layeis hoc audiuit ante multos an
nos, et addidit, quod ideo personas sibi hoc dicentes seu eorum nomina non curabat menti tenere, quia non
putabat tunc temporis se de huiusmodi auditis talem vnquam debuisse siue debere, qualem iam fecerat,
reddere rationem.
Seq[u]untur deposiciones tercii testis super eodem. 38.
Eodem die et mense quibus supra, Arwidus Johannis j), militaris, et ex vtroque parente nobilis,
laycus, Scarensis dyocesis, XLI. annos etatis habens, prout dixit, et etiam ex prima sue faciei inspectione
verisimiliter apparebat, super primo dictorum articulorum articulo, qui incipit: In primis ponunt et probare
intendunt, quod beatus Brynolphus olim episcopus Scarensis ex nobilibus etc.. Citatus per dictos procura
tores, productus, inratus et interrogatus et diligenter examinatus, respondit idem testis loquens, suo primo
medio iuramento et dixit, omnia in ipso a ticulo contenta fore vera, superaddens, quod parentes eiusdem
venerabilis patris beati nobilissimi et Christiani eo tempore dum vixerunt dictam ecclesiam Ryda, ad dei
honorem et gloriam ac exaltationem fidei Christiane, de bonis propriis fundauerunt, et in alia pietatis opera
eadem bona propria iuxta eis a deo datam prudentiam conuerterunt, causam scientie sui dicti reddens, quod
sic a patre suo carnali Johanne Benedicti septuagenario et vitra, et similiter ab aliis nobilibus et notabilibus
o) Desolata ecclesia in paroecia Varnhem, cujus nomen vicus r) Qua ex gente nescimus. Uxor eius appellatur Ingegerdis,
Skarke adhuc retinet. socer Petrus nobilis, pater Johannes Benedicti (v.pagg. 38,
p) Vide supra p. 131, not. e. 40 et 41 in 'veteri edit.)
q) Perversus textus sic restituendus videtur : ”Obicem, quo ob
seratum erat ostium”.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.