150
XIII. VITA S. B R Y-N OL PH I.
partem si placet michi dimittas, et quos noluisti nascere residendo apud ecclesiam tuam, pascas hic in in
sula ista. Filius autem misericors et multum gauisus et super aflictos gestans pia visceia pium patrem hoc
a sancti spiritus"infusione accepisse intelligens donoque, gratias non mediocriter egit, et tam pio ac salubri
paterno affectui filiatione gratuita in omnibus quantum potuit condescendit.
Item super tercio dictorum articulorum articulo, qui sic incipit: Item quod factus canonicus Scarensis
et postmodum decanus Lincopensis etc.. Interrogatus idem testis loquens respondit, suo quo medio iura-
mento, et dixit se contenta in ipso articulo veraciter audiuisse, referens se ad communem vocem et publi
cam famam.
Item super quarto articulo, qui sic incipit: Item quod de bonis ex dictis suis parentibus etc.. In
terrogatus respondit prout immediate supra et dixit, quod hoc audiuit a multis veridicis pluries et iteratis
vicibus ante XXX vel XL annos, et specialiter a canonicis Scarensibus illius temporis, quorum hodie, vt
asseruit* nullus viuit.
Item super quinto articulo, qui incipit: Item quod iis que suo statui necessaiia videbantur dumtaxat
contentus etc.. Interrogatus idem testis, respondit, quod contenta in ipso articulo sunt vera, causam seien
de dicti sui reddens pro ut immediate supra in primo et secundo articulo.
Item super VI. articulo, qui sic incipit: Item quod saluti Cleri sibi subiecte et populi etc.. Interro-
34. gatus idem testis respondit et dixit vera esse contenta in ipso articulo, reddens rationem dicti sui, quod
ipse deponens haberet in scriptis in registre suo Statuta per ipsum dominum Brinolphum edita, quibus i)
layci erga clericos regantur et e conuerso quomodo clerici erga laycos in spiritualibus dirigantur, et spe
cialiter quo ad decimas, funeralia et huiusmodi clericis et ecclesiasticis exhibendas, et hoc dixit esse pu
blicum, notorium et manifestum, quod ipse dominus Brinolphus huiusmodi Statuta condiderat et instituerat:
et de hoc, prout asseruit, est publica vox et fama.
Item super septimo articulo, qui incipit: Item quod beatus Brynolphus arma hostis antiqui, ocia
videlicet etc.. Interrogatus, suo quo supra medio iuramento, respondit, quod firmiter credit vt in articulo
continetur, rationem sue credulitatis assignans de auditu dici, quod Eex Francie contulit Eegi Swecie k)
tunc temporis vnam spinam de corona spinea domini nostri saluatoris, Eex autem Swecie contulit eam dic
to beato Brynolpho tunc episcopo Scarensi, qui ex eius veneratione et deuotione plurimum allectus, fecit no-
uam historiam de eadem corona spinea domini, referens se ad ecclesiam Scarensem, eo quod omni anno ibi
dem in venerationem dicte spinee corone domini eadem hystoria canitur secundum institutionem ipsius beati
Brynolphi et de hoc dixit esse publicani vocem et famam. De edificiis vero retulit se idem testis ad dictam
ecclesiam Scarensem et ad maneria Episcopi Scarensis videlicet Husabij, Sekelstada 1), Nekkiam) e t Bikste-
tran) ac alias eius grangias episcopales in quibus omnibus et singulis apparet eiusdem domini beati Bry
nolphi superexcellens structura; et de hoc, prout dixit, est publica vox et fama.
Item super octauo articulo, qui incipit: Quod sanctus Brynolphus mirabilis patientie fuit etc.. In-
35- terrogatus et diligenter examinatus dixit, ea sic a suis senioribus, prout supra in quarto articulo sue depo
sitionis se veraciter audiuisse, et quod rane co[a]xabant in stomacho eiusdem beati Brynolphi et sonitum
earum expresse de eiusdem stomacho, dum viueret, emittebant.
Item super nono articulo, qui incipit: Item adeo fuit f[e]ruens „caritate etc.. Interrogatus idem testis
dixit se nichil inde scire.
Item super decimo articulo, qui incipit: Item quod in eo tanta fuerunt humilitatis et pietatis in
signia etc.. Interrogatus dixit contenta iu eo esse vera, reddens causam scientie dicti sui prout immediate
supra in tercio et quarto articulis.
Item super vndecimo articulo, qui incipit: Item quod adeo frequens fuit in ieiuniis etc.. Interrogatus
respondit prout supra ad proximum immediate.
Item super duodecimo articulo, qui incipit: Item quod corpus suum frequenter castigauit etc.. In
terrogatus idem testis respondit suo quo supra medio iuramento,, dicens prout supra in quarto sue attesta
tionis articulo, se veraciter audiuisse, quod cilicio semper ad nudam carnem vtebatur vsque dum vixit, sed
de aliis cordulis nodosis dixit se nescire.
Item super tredecimo articulo, qui incipits Item quod iura, bona, libertates etc.. Interrogatus et
diligenter examinatus, respondit idem testis loquens, suo quo supra medio iuramento, se pluries a dictis
senioribus suis pro vero audiuisse dici, quod rex Swecie voluit eum occidisse, quia pro iustitia viriliter di-
micauit, Interrogatus de tempore et de loco respondit, quod in diuersis, quia ante XXX. annos et deinceps
hoc audiuit.
Item super quartodecimo articulo, qui incipit: Item quod immensa dei pietas etc.. Interrogatus vt
supra respondit, contenta in ipso articulo fore vera, dicens quod primo et secundo misit ministros suos pro
i) Impressa sunt in Dipl. Suec. I. p. 575 et in codice Legum Vest.
Got. ed. Schlyter p. 70.
k) Perperam pro: Norvegie; v. supra p. 142, not. i.
l) Pro: Sekkistada, hodie Säckstad in territ. Vadsbo.
m) Mendum pro : Lekkiii, notum castrum apud lacum Vänern.
n) Pro hoc et Giorseta (p. 47 in veteri edit.) legendum : Biergse-
tra hodie Bjürsäter, villa in confiniis territ. Vadsbo et Kinne
(vide Dipl. Svec. II. p. 68 et 571).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.