/
XIII. VITA S. BRYNOLPHI. Ii9
Item super decimo septimo dictorum articulorum articulo, qui incipit: Item cum quidam miles Tor-
nerus Trydab) etc.. Idem testis interrogatus, respondit et dixit, contenta in eo fore vera, referens se ad
communem vocem et famam et alias, prout immediate supra.
Item super decimooctauo articulo, qui incipit: Item quod beatus Brynolphus super quodam iuuene
etc. Interrogatus dixit se nichil inde scire.
Item super decimonono articulo, qui incipit: Item quod plurima de virtutum et meritorum etc.. In
terrogatus respondit prout immediate supra.
Item super vicesimo articulo, qui sic incipit: Item quod anno domini MCCCXVII. etc.. Interrogatus
respondit prout immediate supra.
Item super generalibus interrogatoriis idem testis loquens interrogatus vt convenit et examinatus, et
primo, si ea, que superius dixit, prece, precio, amore, fauore, gratia,. odio, timore vel rancore alicuius per- 31.
sone deposuit, et si sperat se de sua depositione aliquod commodum vel vtilitatem reportare, aut damnum,
incommodum vel indignationem se incurrere in casu quo super ipsis articulis non deponeret, respondit et
dixit suo quo supra medio iuramento, quod non.
Item interrogatus et diligenter examinatus idem testis loquens, si per partem ipsum producentem vel
aliam submissam personam sit doctus, informatus vel instructus qualiter deponere debeat, et an auisate vel
simpliciter, et an deliberate vel indeliberate deponeret, respondit idem testis loquens, suo medio quo supra
prestito iuramento, et dixit, quod non.
Item interrogatus et diligenter requisitus super fama et aliis, respondit, quod ne dum per totum reg
num Swede, verum etiam in partibus vicinis circumquaque de ipsius gloriosis miraculis est magna deuo-
tio populi ac publica vox et fama.
Et tandem fuit c) isti testi loquenti iniunctum per nos commissarios prelibatos, quod dicta sua seu de
positiones huiusmodi nemini reuelaret, donec et quousque attestationes seu depositiones huiusmodi fuerint
publicate, in virtute per eum prestiti iuramenti.
Anno et mense supra dictis, die vero Martis XIII. secundus testis Nicolaus Guttormi, militaris, et
ex vtroque parente nobilis, capitaneus ex parte domini nostri regis super maiori parte communitatis in ci-
uitate et dyocesi Scarensi existentis d), etatis annorum LX. vel quasi, prout asseruit et etiam ex sue faciei
inspectione veresimiliter apparebat, per supra dictos procurantes productus, iuratus, et super primo dicto
rum articulorum qui incipit: In primis ponunt et probare intendunt quod beatus Brynolphus.. per nos 32.
Commissarios prelibatos interrogatus et diligenter requisitus et examinatus, respondit idem testis loquens,
suo primo medio iuramento et dixit, omnia de nobilitate contenta in ipso articulo fore vera, reddens cau
sam sciencie sui dicti de quadam preciösa grangia dicta Fielakra e), quam idem venerabilis pater dominus
Brynolphus ad augmentum mense episcopalis episcopi Scarensis contulit et de suo patrimonio libere et ab
omni tributo seu onere regio penitus exempto assignauit perpetuis temporibus possidendam; et de hoc etiam
esse dixit communem vocem et famam, quo[d]que pro tali et vt talis communiter ab omnibus fuit et est ten
tus , nominatus, habitus et reputatus, sed de ecclesia per eiusdem domini Brynolphi parentes edificata dixit
se nescire.
Item super secundo articulo qui incipit: Item quod ipse episcopus Brynolphus deuotorum parentum etc..
Interrogatus respondit testis idem loquens, ' suo medio quo supra prestito iuramento, et dixit contenta in
dicto articulo esse vera, reddens causam sciencie dicti sui prout a domino Jacobo Symonis et Johanne
Hwit cujusdemf) Canonicis Scarensibus, quorum quilibet erat etatis, vt asseruit, quasi LXXX. annorum,
et ab aliis clericis et laycis dixit se in diuersis locis et per tempus et per diuersa tempora, videlicet ante
XXX. annos circiter elapsos veraciter audiuisse, et cum dominus Algotus, miles strenuus et magnificus, pa
ter dicti domini Brynolphi Capitaneus esset totius Vesgotie, quodam sterilitatis annos), fame totam terram
Yesgotie, que est in Scarensi dyocesi, pervrgente, congregauit multitudinem pauperum dicta fame oppresso
rum et aliorum famelicorum in grandi classe nauium, et veniens in insulam Torsorih) dicte Scaren
sis dyocesis, vbi idem filius suus dominus Brinolphus, tunc episcopus Scarensis, residentiam habe- 33.
bat, dixit ei, quasi ipsum paternaliter reprehendendo: cur hic quasi latitans vitam ducis, et per mul
tis [o: permittis] istos pauperes fame perire; non sic, inquit, valet, sed ex quo abundantiores ha
bes redditus alignis [o: siliginis] et anone, capias tibi partem istorum pauperum et famelicorum et
b) Alias scriptum Cryda, cfr. supra p. 143 not. k.
c) Hic, sicut in sequenti, ubi eadem enuntiatio occurrit, vetus
editio habet ”sint” pro ”fuit”.
d, Nie. Guttormi, dictus Diekn, erat capitaneus castri Axevall
cum terra attinenti ab an. 1405 usque ad mortem an. 1430.
e) Hodie Fjellaker in paroecia Broddetorp. Grangia est aedi
ficium, in quo grana reponuntur.
Tom. III.
i) Lege: condam.
g) Anno 1291, quo tamen tempore Algotus non diutius erat
legifer (Dipl. Suec. H. p. 97), incidit ”caristia” et magna
mortalitas (1. c. n. 1051 et annales in SS. rer. Suec. I. 1.
p. 62; cfr. Eric. Olai, 1. c. H. 1. p. 70).
h) Hodie Thorsö insula in lacu Vänern.
II. 38.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.