XIII. VITA S. BRYN OL PH I.
US
Item super sexto dictorum articulorum articulo, qui sic incipit: Item quod saluti den sibi subiecti et
populi deuote et studiose iutentus etc.. Idem testis loquens interrogatus, vt supra respondit, omnia con
tenta in eo fore vera, allegans pro causa scientie dicti sui ipsam experientiam, rerum magistram, que est
in ecclesia Scarensi, et dicens, quod specialia Statuta in dvocesi sua Scarensi fecit, clericis et laycis ibidem
28. certam legem constituens iuxta et secundum cuius ordinem tota communitas erga clerum et ecclesiam et
e conuerso, videlicet in funeralibus, introductionibus mulierum post partum et decimis et aliis consimilibus
debite dirigatur. Et de hoc dixit esse communem vocem et famam ac publicum, notorium et omnibus in dic
ta Scarensi dyocesi manifestum.
Item super septimo dictorum articulorum articulo, qui sic incipit: Item quod beatus Brynolphus
arma hostis antiqui, ocia videlicet et voluptates etc.. Idem testis loquens interrogatus et examinatus dili
genter respondit suo medio quo supra prestito iuramento, credendo in eo contenta fore vera, quantum ad
historias, sed quantum aid alia ibidem expressa, dixit simpliciter fore vera ; et pro causa scientie sui dicti
occultatam [o: oculatam] fiijhm inducens prout a senioribus et inter seniores acceperat et audiuerat, et dixit
hoc in domibus episcopalibus^°piscopi Scarensis et earum editiciis per picturas et speciales structuras argumen
tis euidentissimis apparere. Et de hoc est communis vox et fama, adeo quod hoc in Scarensi dyocesi reli-
quitur per se notum.
Item super octauo dictorum articulorum articulo, qui sic incipit : Item quod sanctus Brynolphus
mirabilis patientie fuit etc.. Idem testis loquens interrogatus et diligenter examinatus respondit suo medio
iuramento, contenta in ipso articulo fore vera, et sic ea audiuisse dici a supradicto domino Nicolao, quon
dam episcopo Scarensi et aliis senioribus clericis grauibus et honestis, qui cum dicto domino episcopo Ni
colao conuersabantur, et specialiter a domino Ostano quondam de Frosbergom a) curato Scarensis dyocesis
qui sexagenarius erat et vitra, et domino Jacobo, quondam curato in Odensaker eiusdem dyocesis eo quod
vicini tunc erant dicti domini Nicolai episcopi et frequenter secum conuersabantur, et ideo eos de hiis et
similibus inter se tractare audiuit, adiiciens, quod et ipsi, prout asseruit, adiecerunt, quod ipse beatus
Brynolphus spreto remedio medicorum, diuine dispositioni in huiusmodi infirmitate se commisit similiter di-
29. rigendum. Interrogatus de tempore et loco, respondit se non recordari, quia in diuersis.
Item super nono dictorum articulorum articulo, qui incipit: Item quod adeo fuit feruens caritate,
quod nutrici etc.. Interrogatus respondit se nichil inde scire.
Item super decimo articulo, qui incipit: Item quod in eo tanta fuerunt humilitatis et pietatis insig
nia etc.. Interrogatus vt supra respondit se credere, nullam tamen credulitatis causam assignans.
Item super vndecimo articulo, qui incipit: Ideo quod adeo frequens fuit in ieiuniis etc.. Idem testis
loquens interrogatus et diligenter examinatus, suo quo supra medio iuramento respondit, veraciter sic ea
audiuisse dici, referens se ad eos quos supra in octauo articulo nominauit, et similiter respondit de tempore
et loco prout supra in eodem octauo articulo respondebat.
Item super duodecimo articulo, qui incipit: Item quod corpus suum frequenter castigauit nedum vi
giliis etc.. Idem testis loquens interrogatus vt supra, respondit se non scire de cordulis nodosis, sed quod
ciliciis vtebatur, dixit se veraciter audiuisse, prout supra in dicto articulo octauo.
Item super terci[o]decimo articulo, qui sic incipit: Item quod iura, bona, libertates et immunitates sue
Scarensis Ecclesie etc. Dictus testis loquens interrogatus vt supra, respondit suo quo supra medio iura
mento, contenta in ipso articulo fore vera, causamque scientie sui dicti adiecit, quod dictus beatus Brynol
phus pretextu defensionis huiusmodi quasi exilio relegatus in monasterio Alwastri ordinis Cisterciensis, Lin-
copensis dyocesis, per aliqua tempora moram duxit, qui tandem a deo confortatus et in se recollectus ad
ecclesiam suam Scarensem rediit, vbi nutu dei Kegi Swecie, qui eum alias exulem fecerat, reconciliatus est,
referens se et dicta sua ad octauum articulum prout supra.
30. Item communiter interrogatus super quarto decimo articulo, qui incipit: Item quod immensa dei
bonitas etc.. Idem testis respondit et dixit, se hoc veraciter audiuisse a centum et vitra notabilibus perso
nis, tam in curia domini Nicolai, quondam Scarensis Episcopi prelibati, quam eciam in curia dominorum
Begum et Beginarum Swecie, et est, sicut asseruit, de predictis publica vox et fama in regno Swecie.
Item super quintodecimo articulo, qui incipit: Item cum cuidam nobili ad prandium etc.. Interroga
tus vt supra, respondit, se nichil inde recordari.
Item super sextodecimo articulo, qui incipit: Item quod quidam officialis beati Brynolphi etc..
Idem testis loquens interrogatus, respondit et dixit, contenta in ipso articulo fore vera, se ad auditum dici
referens, vt supra in articulo quartodecimo. Bequisitus de tempore et de loco, respondit, quod a iuuenibus
et senioribus a iuuentute sua hoc audiuerat, addens, prout pro certo audiuerat, quod ipse beatus Brynol
phus solus ad campanarium ecclesie Scarensis veniens, peciit ab eo claues ecclesie, et hoc ideo, sicut asseruit,
quod nemo ad eum interim ingressum haberet.
a) Frösberga, hodie Fredsberg in territ. Wadsbo.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.