XIII. VITA S. BR YNOLPHI.
m
At primo super primo dictorum articulorum articulo, qui incipit: In primis ponunt et probare inten
dunt, quod beatus Brynolphus olim episcopus Scarensis etc.. Primus testis, vir magne nobilitatis et ma
turitatis dominus Gostawus Magni, miles strenuus, Cancellariusw) regni Swede ac Legifer Vesgocie, etatis
quinquaginta annorum, vt dixit et etiam ex sue faciei inspectione verisimiliter apparebat, requisitus, in- 25.
terrogatus et diligenter examinatus respondit et suo primo 'medio iuramento affirmauit omnia et singula in
huiusmodi articulo contenta fore vera. Interrogatus igitur et diligenter examinatus idem testis loquens de
causa scientie sui dicti, quomodo vel qualiter sit premissa per eum deposita, ita prout deponit esse respon
dit, et virtute sui prestiti iuramenti asseruit, quod ea veraciter audiuit a domino Nicolao, quondam episco
po Scarensi, cui per quatuor annos continue seruiuit, cum ipse dominus deponens erat etatis quatuordecim
annorum, superaddens satis notabiliter se ab eodem domino Nicolao Episcopo pluries veraciter audiuisse,
dum ipse cum nobilibus et personis grauibus in mensa sedebat, quod dum quidem nobilis miles, dominus
Canutus Folckonis*), qui erat consanguineus dicti beati Brinolpki, de quo in ipso articulo fecit [o: fit] mentio,
pretextu eiusdem consanguinitatis apud sepulchrum eiusdem beati Brynolphi in Ecclesia Scarensi sibi sepul
turam elegisset et ibidem mortuus allatus esset, apparuit cuidam domino Johanni dicto Smella, tunc sacri-
ste dicte Scarensis ecclesie in visione quidam in vestibus albissimis multum seriöse dicens et iuiungens sibi:
Surge, inquit, velociter et accipe ossa episcopi Brynolphi, et non permittas ea iacere circa ossa illius lutosi
porci, qui secum sepeliendus est. Surgens igitur, vt asseruit, idem dominus Sacrista et mane facto diligenter
collegit ossa ipsius beati Brynolphi eaque ad partem ipsius sepulchri reposuit inserata. Et ad hoc proban
dum retulit se idem dominus deponens ad modernos dominos Scarensem Episcopum et Capitulum, per quos
eadem ossa sic erant reperta inserta, dum eleuauerunt et lauerunt ac alibi, vbi eis visum fuit, posuerunt, 26.
cuius etiam rei veritatem nos Commissarii postea audiuimus et diligenter inquisiuimus a dictis dominis Episco
po et Capitulo, eaque sic vt premittitur fuisse et esse et veraciter contigisse, eorum medio iuramento didi
cimus et scimus. Interrogatus et diligenter requisitus dictus testis loquens, quibus, anno, mense, septima
na, die, hora, loco et loci loco, respondit et dixit suo quo supra medio iuramento, quod ea centies et vi
tra audiuit, tam a dicto domino Nicolao episcopo Scarensi quam aliis grauibus et notabilibus viris ac ma
ioribus regni Swecie, sed de distinctis temporibus vel certis aliis personis dixit se ad presens non recordari.
Item super secundo dictorum articulorum articulo qui sic incipit: Item quod ipse episcopus Brynol
phus deuotorum parentum suorum vestigiis inherens etc.. Idem testis loquens interrogatus et examinatus
secundum interrogata respondit suo medio quo supra prefato iuramento contenta in eodem articulo fuisse et
esse vera, causam sue scientie assignans prout immediate supra, quod omnia illa audiuit contenta dici a
dicto domino Nicolao, quondam Scarensi episcopo. Dixit etiam, quod multociens audiuit eundem dominum
episcopum Nicolaum cum quodam domino Dagero, tunc Archidiacono Scarensi, viro vtique magne maturi
tatis et reputacionis, adeo quod olim erat cancellarius Domine Blance, quondam regine Swetie, multa bona
et laude digna de eodem beato Brynolpho Scarensi episcopo conferre, inter que dixit se audiuisse, quod
idem beatus Brynolphus de Parisius y) rediit, postquam per nouem annos ibidem studuisset, et veniens in ca
strum Bagahwss, quod situm est in confinibus regnorum Swetie et Norwegie, inuenit ibi dominum regem
Swetie, qui sibi denuo de necessariis pro studio optime prouidit eumque Parisius redire iussit. Interroga- 27.
, tus de tempore et de loco, respondit, quod in diuersis locis et temporibus.
Item super tercio dictorum articulorum articulo, qui sic incipit: Item quod factus episcopus z ). Sca
rensis Canonicus et postmodum Decanus Lincopensis etc.. Idem testis loquens interrogatus et examinatus se
cundum interrogata, respondit z) iuxta istum titulum data et formata, suo medio iuramento quo supra respon
dit se nescire, an fuerit Canonicus vel Decanus, sed quod electus et Episcopus Scarensis fuerat veraciter af
firmabat, et alia in huiusmodi articulo contenta verisimiliter credebat, causam sciencie sui dicti et creduli
tatis dicens, quod sic a suis senioribus et inter senes et [a] personis grauibus et inter graues multoties audi-
uisset, de loco et tempore respondit vt immediate supra.
Item super quarto articulo, qui sic incipit: Item quod de bonis ex dictis suis parentibus legitime
adquisitis, quinque prehendas Canonicales etc.. Dictus testis loquens interrogatus et diligenter examinatus
dixit, se de hoc tantum scire, quod quidquid de hereditate parentum et alias iusto titulo habere potuit,
hoc totum ad augmentum diuini cultus deputauit, Causam sue scientie et de tempore et de loco dicens
prout immediate supra.
Item super quinto articulo, qui incipit : Quod Mis que suo statui necessaria videbantur duntaxat con
tentus etc. Respondit prout ad proxime precedentem.
, x) Parentes ejus erant Folke Algotson, frater episcopi Brynol-
w) Lege : Consiliarius. Titulus Cancell. regni Sveciæ nondum
erat usurpatus, neque hoc munere quisquam, nisi clericus,
illo tempore fungebatur. Hic Gustavus erat pater episcopi
Scarensis, Benedicti (v. supra, p. 119, not. m).
phi, et Ingrid Svantapolksdotter. Ipse in matrimonio habuit z) Negligentia scriptoris insertum.
y) Ita ubique legitur in veteri editione, quocunque in casu oc
currit urbis nomen.
Margaretam, filiam Thoririlli Kanuti, maresealci et gu
bernatoris regni (v. Strinnholm, Sv. Folk. Hist. Y. p. 199
et 257).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.