146
XIII. TIT A S. BRYNOLPHI.
singulos testes vtriusque sexus in present! canonizationis seu inquisitionis, pro [c. pio] negotio super arti
culis beati Brynolphi sancte et venerande memorie quondam episcopi Scarensis in bulla dicti Constantiensis
concilii nobis directa interclusis, ac ad eosdem articulos et eorum singulos probandum nominandos et sin
gulariter producendos, cuiuscunque status, gradus aut ordinis, conditionis seu preeminence existant et qua
cunque prefulgeant dignitate, quateDus cras hora terciarum vel quasi et consequenter durante toto mense Aprili
nunc currente et deinceps, quoadusque huiusmodi inquisitionis negotium nobis, vt premittitur, commissum
decisum erit et coram nobis in ciuitate Scarensi fine debito fuerit terminatum, dum nos in prelibata eccle
sia Scarensi, aut iu domo habitacionis nostre, seu alibi in eadem ciuitate Scarensi pro tribunali sedere con
tigerit, compareant in iudicio legittime coram nobis ad dicendum et perhibendum testimonium veritati quam
sciuerunt vel audiuerunt in negotio canonizationis memorato et articulis suprascriptis iuxta traditam seu di-
22. rectam a prelibata Constantiensi Concilio nobis formam insinuantes et vigore presentium intimantes eisdem
citatis publice et expresse, quod si se gratia vel fauore, timore vel odio a perhibendo huiusmodi pro [o: pio]
et fauoroso testimonio forsan subtraxerint, extunc non immerito grauiter contra eos per censuram eccle
siasticam, prout iustum fuerit et equitas persuaserit, eorum exigente contumacia procedemus, volentes insuper
circa tam ardua negotia mature procedere sicut decet; Omnes et singulos si qui sint vel fuerint, qui se
dicte canonizationi seu tam pio et sancto inquisitionis negocio supra dicto aut testibus prelibatis opponere
vel quomodolibet contradicere voluerint, et alios quorum interest vél qui sua putauerint interesse, tenore
presentium, primo, secundo, tercio et peremptorie, auctoritate supradicta qua fungimur, in hac parte cita
mus, requirimus et monemus, quatenus in termino seu terminis ac locis et horis prelibatis, vbi et quando
nos pro tribunali sedere contingeret, vt prefertur, compareant in iudicio legittime coram nobis, ad viden
dum et audiendum iura recipi et admitti testes supra citatos, necnon ad dicendum et excipiendum et op
ponendum contra eos vel eorum alterum, si quid dicere, excipere vel opponere voluerint verbo vel in scrip
tis, alioquin in causa seu negotio huiusmodi ad vlteriora prout iustum fuerit procedetur, dictorum, citato
rum, requisitorum et monitorum absentia seu contumacia non obstante. Hanc autem nostram citationem
in valuis Cathedralis ecclesie Scarensis affigi et publicari mandamus ad instar edictorum publicorum que
olim in albo pretorum scribebantur, ut cunctis eam intuentibus fieret manifesta et ne dicti citati de pre-
missis ignorantiam aliquam pretendere valeant seu etiam allegare. In quorum omnium et singulorum fidem
23. et testimonium premissorum, presentes litteras fieri fecimus, nostrorumque sigillorum iussimus impressione
muniri. Datum Scaris, anno a natiuitate domini millesimo quadringentesimo decimo septimo, indictione de
cima, die solis, decima octaua mensis Aprilis.
Adueniente autem termino prelibato in suprascripta nostra citatione prefixo, die videlicet Lune, XII.
supradicti mensis Aprilis, constituti coram nobis prefatis commissariis Scaris in ecclesia cathedrali mane quasi
hora causarum pro tribunali sedentibus, dominus Steno, Abbas, pro parte domini nostri Erici Kegis illu
stris, ac Elawus Sueonis et Michaël Gimmonis, Canonici, procuratores et solliciti promotores predicti non
nullos testes infrascriptos, personas vtique graues ad testificandum ydoneas et maturas vtriusque sexus et
omni quantum humana sinit fragilitas exceptione maiores, vt ex earum facierum inspectione verisimiliter
apparuit, produxerunt, supplicando nobis cum instanciis debitis, vt iu contumaciam dictorum citatorum non
contra dicentium, nec contradicere seu opponere volentium, neque coram nobis comparere curantium ad vl-
teriorem executionem iuxta traditam in hac parte seu directam ab eadem sancta Synodo nobis formam sine
more dispendio procedere dignaremur. Nos itaque tamquam obedientie filii eiusdem vestre sancte Synodi
humiles et deuoti zelatores, mandatum huiusmodi nobis per vos ut premittitur factum volentes ea diligen
tia qua tenemur prosequi, reuerenter testes prefatos de et super vita, fama, deuotione populi, necnon me
ritis et miraculis dicti honorabilis patris Brynolphi quondam Scarensis episcopi, ac miraculorum eius cre-
24. brescentia veritateque ac earum circumstantiis vniversis exacte, diligenter et fideliter ac, prout nobis ex
alto desuper ministratum fuerat, prudenter iuxta et secundum articulos et interrogatoria suprascriptos et
suprascripta et alias vt est iuris et moris per nosmet ipsos et non per alios curauimus recipere et receptos
et admissos examinare, et alias iuxta nobis in hac parte tradita diligentiam quam potuimus attente studui
mus exhibere, teste domino et conscientiis nostris per modum et formam infrascriptos fecimus annotari.
In primis igitur nonnullos testes laycos, tamquam afficturos [o: affuturos] extra ciuitatem Scarensem in
eadem tamen dyocesi habitantes, qui commode ad plures dies in eadem Scarensi ciuitate ex certis et legittimis
causis nobis expositis exspectare non poterant, et deinde, vt omnis a Clero in hoc negotio tolleretur suspicio,
clericos et laycos duitatis et dyocesis earundem super articulis et miraculis vitam dicti venerabilis patris
Brynolphi concernentibus, postremo vero super articulis post eius mortem principales testes, quos viuos in-
uenimus, et alios, quos reperire potuimus, sicut premittitur admisimus, recepto prius ab eis et eorum sin
gulis de veritate dicenda et calumpnia vitanda corporali iuramento. Et demum per nos commissarios supra
et infra scriptos eis ac eorum singulis et singulariter singulis, layeis videlicet in vulgari, clericis autem in
Latino sermone quolibet dictorum articulorum seorsum exposito ac de verbo ad verbum lecto et perlecto et
per eos vt asseruerunt sufficienter intellecto, prout potuimus processimus.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.