XIII. VITA S. BR YNOLPHI.
145
pedum vsque ad umbelicum tumefactionem per XII. septimanas patiens, voto facto de visitando sepul
crum beati Brynolphi subito sanata est.
Item quod eodem anno quidam puer, Tyrgillus nomine, Scarensis dyocesis post grauem infirmitatem
per octo dies mutus factus, voto facto pro eo ad beatum Brynolphum per parentes eius emisso, subito sa
natus est.
Item quod anno eodem quedam Margareta, parochie Brismene u) Scarensis dyocesis infirmitate nimia adeo
grauata quod partum mortuum quinque mensibus ante debitum pariendi tempus edidit, voto pro eis ad se
pulcrum beati Brynolphi per obstetrices emisso, mulier cOnualuit, et partus reuixit baptismumque suscepit.
Interrogatoria infrascripta dantur et exhibentur super omnibus et singulis positionibus, articulis et
miraculis suprascriptis, secundum que testes in partibus producendi diligenter interrogari debeant et exa
minari.
Inprimis interrogetur quilibet testium, vnde sit oriundus, et apud quem vel quos sit conuersatus, 19.
cuius sit etatis, et an sit clericus vel laicus, et quantum habeat in bonis, et an sit conditionis libere vel
seruilis.
Item an prece, precio, odio, timore vel amore ea dicit que deponit, et si sperat se ex sua deposi-
cione aliquod commodum vel vtilitatem reportare aut damnum, incommodum vel indignationem se incurrere
in casu quo super ipsis articulis non deponeret.
Item an per partem ipsum producentem sit informatus vel instructus qualiter deponere debeat, et
an auisate vel simpliciter, et an deliberate vel indeliberate deponit.
Item si testis dixerit se.de contentis in articulis nichil scire, super eisdem amplius non interroge
tur. Si autem dixerit contenta in articulis vera fore, interrogetur vlterius diligenter de causa dicti sui,
videlicet an ea vidit vel audiuit que deponit.
Item si dixerit se vidisse ea que deponit, interrogetur quibus videlicet anno, mense, die, hora, loco
et loci loco, quibus presentibus vidit illa que deponit.
Item si testis dixerit se audiuisse illa que deponit, interrogetur vlterius,.videlicet an auditu vero et
proprio, vel auditu dici et auditus a quo vel a quibus hec audiuit, vel a senibus, vel iuuenibus, clericis
vel laycis, personis grauibus vel leuibus, et quibus presentibus. Quibus etiam anno, mense, septimana,
die, hora, loco et loci loco prout supra. B. de Perusio.
Cetera suppleat discretio ipsos testes examinantis, super quibus conscientia ipsius oneretur.
Post quarum quidem literarum presentationem, receptionem et traditionem nobis et per nos vt pre- 20.
mittitur factas nobis in ecclesia Scareusi, hora tercia vel quasi pro tribunali sedentibus, constituti in iudi-
cio coram nobis et notariis publicis seu scribis nostris supra et infra scriptis, Beuerendus in Christo frater
noster, dominus Brynolphus, dei et apostolice sedis gratia Episcopus Scarensis nec non honorabiles et cir
cumspecti viri dominus prepositus et plerique eiusdem ecclesie Scarensis Canonici principaliter et pro
se ipsis citra tamen reuocationem procuratorum suorum per eos hactinus constitutorum omnibus meli
oribus modo, iure, causa et forma, quibus melius et efficacius potuerunt et debuerunt, fecerunt, consti
tuerunt, curauerunt ct solenniter ordinauerunt seruos [o: suos] veros, certos, legittimos et indubitatos pro
curatores, actores, factores, negotiorum suorum gestores et nuncios speciales et generales, ita tamen quod
generalitas specialitati non deroget, nec e contra, honorabiles et discretos viros, dominos Elawm Sneonis
[o: Suenonis] magistrum in artibus et Michaelem Gwimonis v) dicte ecclesie Scarensis Canonicos, ibidem
presentes et onus procuratoris huiusmodi in se sponte suscipientes, et eorum quemlibet in solidum, ita quod
non sit melior conditio occupantis, sed quod vnus eorum inceperit alter prosequi valeat, mediare et finire,
ad prosequendum et pertractandum et promouendum tam sanctum et pium huiusmodi canonizationis beati
Brynolphi quondam episcopi Scarensis negotium et specialiter ad producendum et sollicitandum ac produci
et sollicitari faciendum quoscunque testes ad suprascriptos articulos probandum et de iis effectualiter inqui
rendum quomodo libet necessarios coram nobis cum potestate substituendi etc. et cum reuelatione et rati
habitione et aliis clausulis necessariis et opportunis vt in forma: Ad quorum quidem procuratorum seu sol
licitatorum et promotorum, videlicet prelibati serenissimi domini nostri regis dictorumque episcoporum et
capituli Scarensis humiles et deuotas instantias, citationem testium et aliorum ibidem contentorum fieri de- 21.
creuimus sub hac forma:
Nos Jacobus Asloensis Magnus Aboensis et Eskillus Wexionensis, dei et apostolice sedis gratia ecclesia
rum Episcopi ac Commissarii seu delegati ad infrascripta a sacrosancto Constantiensi Concilio specialiter de
putati , tenore presentium citamus peremptorie Beuerendum in Cristo fratrem nostrum dominum Brinolphum
eadem gratia Episcopum, necnon Prepositum, Decanum et Capitulum ecclesie Scarensis omnesque alios et
u) Brismene, eccl. in territ. Frökind.
Tom. III.
y) Gimmonis in sequenti, forsan pro ”Gummonis".
II. 37.