\W XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
Item quod anno domini MCDXIII. de mense Januarii, filius Johannis Skitta de Ballatorp n), Sea-
rensis dyocesis adeo enormiter contractus quod pedes natibus adliererent, voto facto pro eo per paren
suos de visitando sepulcrum beati Brynolphi, subito conualuit.
16 . Item quod eodem anno, filius cuiusdam nobilis, Aruidi Benedicti, parochie Husaby, Scarensis yo
ecsis contractos habens pedes, facta pro eo peregrinatione per parentes suos ad sepulcium beati Brynolph ,
ipsius meritis subito sanatus est.
Item quod eodem anno puella quedam, filia Ingewaldi in Jarnsyslo o), Scarensis diocesis. quatuor
annorum, vel quasi, etatem habens per duos annos continuos adeo egrotans fuit, quod per totum illud tem
pus nec se a terra leuare, nec sursum respicere potuit, ad sepulcrum beati Brynolphi portata per parentes
suos, post somnum unius hore, vel quasi, quod eam ibidem arripuit, sana sunexit sine humano subsidio
hilariter gradiendo et discurrendo.
Item quod apno eodem quidam Andreas, faber ferrarius parochie Horn, Scarensis dyocesis gram le-
pre macula percussus, voto facto de visitando sepulcrum beati Brynolphi statim mundatus est.
Item quod quidam Gerikinus Buslingb, civis Scarensis, jura, libertates, redditus et prouentus eccle-
sie et cleri Scarensis diminuere intendens, in grauem cecidit infirmitatem: Tandem totaliter ceeus factus,
qui de sua peruersa intentione penitens ac vouens cum offertorio suo visitare velle sepulcium beati Bijnol-
phi subito sanatus est.
Item quod quedam Cristina in Scaridh, Scarensis dyocesis post grauem egritudinem per tres dies
continuos muta et insensata facta fuit, que in somnis per quandam virginem pulcherrimam monita, ad se
pulcrum beati Brynolphi votum vouit et subito sanata est.
Item quod eodem anno quidam de parochia Lidzio, Scarensis dyocesis, nauigantes de Watzsteno per
quandam magnam aquam, dictam Wether, tumescentibus aquarum vndis, et nauem grauiter ad loca peri
culosa impellentibus, ac per hoc sibi imminere videntes mortis periculum, inuocauerunt auxilium beati Bry
nolphi et subito tempestas sedata est, ipsique deducti ad portum voluntatis sunt.
17. Item quod quidam infans, filius Helgonis in Halsatorpp), Scarensis dyocesis, quatuor annorum eta
tem habens, illusione dyaboli et visione eius mutus et adeo membris contractus, quod manus eius pectori
inseparabiliter adherebant, eo per parentes ad sepulcrum beati Brynolphi portato, subito sanatus est.
Item quod quedam puella, filia Gudmundi Krok de Frelundaq), Scarensis dyocesis quatuor annorum
etatem habens, dexteram tibiam per vnum annum continuum aridam habens, per parentes suos ad sepul
crum beati Brynolphi portata, multis presentibus, subito sanata est.
Item quod quidam Johannes pictor, Scarensis dyocesis, per tres menses pedes et tibias adeo lésas
habens, quod ipsos ad terram minime applicare potuit, voto facto de visitando sepulcrum beati Brynolphi
subito sanatus est.
Item quidam Johannes Kusk, longo tempore mutus, voto pro eo facto ad beatum Brynolphum subito
sanatus est, et negligens votum complere in eandem incidit infirmitatem. Sed postmodum de huiusmodi
negligentia poenitens et iterum ad beati Brynolphi votum intra se faciens, subito sanabatur,
Item quod anno domini MCDXII. Evarus, mercator domini Scarensis Episcopi cum multis aliis pre
maris nimia tempestate de vita penitus desperantes, voto facto ad sepulcrum beati Brynolphi subito siluit
tempestas, et ipsi a maris periculo liberabantur.
Item quod anno domini MCDXIIII. Anbernus de Dottherbo G, Scarensis dyocesis surdus, monetur in
somnis visitare sepulcrum beati Brynolphi qua visione animatus, votum emisit et subito sanitatem recepit.
Item quod anno domini MCCC[C]XIII. infantulus cuiusdam Ostani Petri, Scarensis dyocesis anni et
18. dimidii, per vnum continuum annum arida habens crura et penitus incurabilia, perlatus per parentes
suos ad sepulcrum beati Brynolphi peccatis ipsorum obstantibus nullum sensit remedium, ipsis vero, facta
prius de concilio cuiusdam Canonici Scarensis diligenti de peccatis ipsorum confessione, cum infantulo pre-
dicto ad sepulcrum dicti beati Brynolphi iterato redeuntibus integram recepit subito sanitatem.
Item quod eodem anno dominus Lambertus Canonicus Scarensis grauem capitis dolorem et surditatis
incommodum patiens, aquam in qua lota fuerunt ossa beati Brynolphi auribus suis instillari obtinuit, et
sanitatem integram subito recepit.
Item quod eodem anno quidam infantulus cuiusdam Sigridis in Gotene s), Scarensis dyocesis dexte
ram pedem aridum et ad instar linee vestis pendulum per tres dies habens, voto pro eo ad sepulcrum beati
Brynolphi per parentes eius emisso, subito integram recepit sanitatem.
Item quod eodem anno quedam Sigridis de parochia Settwn t) Scarensis dyocesis grauissimam a planta-
n) Sine dubio curia Bältorp in paroecia Broddetorp. r) Pag. 98 (veteris edit.), Dotthormbo. Forsan prædium Do-
o) Hodie Jersyssla, villula in vicinitate urbis Scarensis. terbo in paroecia Lundby (territ. Walla).
p) Hodie Halsarp, prædium in paroecia Kinneved (territ. Frökind). s) Yide supra p. 136, not f.
q) Hodie Frölunda. Duæ ecclesiæ hujus nominis exstant, in t) Hodie Satuna, desolata ecclesia in territ. Gudhem,
territoriis Kind et Askim.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.