Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

VIL ANNALES HOLMIENSES 1457—1463. 
27 
Item subsequent festo sancti Mathie apostoli videlicet VI Kal. Martii que cecidit feria 
IP [o : V a J ante dominicam quinquagesime C> supradictus dominus archiepiscopus optinuit opi- 
dum Stocliolmense. 
Item subsequenti tempore in festo s) beate Gertrudis virginis que cecidit feria 4 a 
proxima post dominicam reminiscere videlicet XVII Kal. Aprilis sepedictus dominus Archi 
episcopus [cum] comitiua sua obtinuit castrum Stocliolmense. 
Item eodem anno in festo corporis Christi quod cecidit in crastino sanctorum Viti et 
Modesti martyrum videlicet XVJ Kal. Julii h ) celebratum fuit capitulum in claustro ordinis 
predicatorum Holmis et honorabilis pater frater Lydieliinus van Haghen electus in prouincia- 
lem in vigilia sancti Johannis baptiste que fuit IX Kal. Julii 1 ) iste prouincialis natus fuit 
Holmis. k ) 
i 
Item eodem anno et supradicta vigilia Johannis baptiste Christiernus rex Dacie elec 
tus fuit in regem Suecie 1 ) per eundem dominum Johannem Arcliiepiscopum Upsalensem et 
suos fautores nobiles regni et communitatem et in crastino videlicet ipso die sancti Johannis 
baptiste in opidum Holmense acceptus [et] huc (!) ibidem in castrum collocatus ultimo die 
cancri. 
Item in eodem anno immediate subsequenti festo visitacionis beate virginis Marie que 
cecidit sabbato videlicet VI nonas Julii m ) in medio scorpionis [a: leonis] idem Christiaernus 
super Morasteen fuit confirmatus et sequenti die videlicet dominica in ecclesia Upsalensi per 
dominum Siggonem episcopum Strengenensem et alios n ) consecratus et coronatus. 
Item eodem anno sabbato proximo post festum sancte Anne videlicet IIII idus Decem 
bris °) hora I de mane ex quodam vehementi p) vento borentali cecidit quidam altus murus in 
aquilonari parte castri Holmensis et 4 a feria proxima postea que fuit feria 4 a quatuor tem 
porum 4> in ultimo scorpionis regina Dorothea consors supra dicti regis Christiarni introducta 
fuit solempni processione in opidum Stocholmense. 
Item, sequenti anno videlicet MCDLVHI in commemoracione sancti Pauli que cecidit 
feria 6 a pridie Kal. Julii r ) idem rex Christiarnus cum regina dc Holmis versus Kalmarniam 
recesserunt. 
Item eodem anno idibus Julii in nocte beati Dauit abbatis que erat inter feriam 6 am et 
sabbatum s ) in Stocholm cecidit nimia pluvia et [o : cum] tonitro et fulmine horribiliori quam 
enarrari,*) potest forsitan prestigium plage aduenientis in vindictam peccatorum. 
Nam eodem anno in sequenti festo assumptionis Marie feria 2 a videlicet infra octavas 
ipsius festi quod est XII Kal. Septembris u ) oppidum Holmense per horribile incendium in 
cinerem totaliter est redactum, exceptis castro, ecclesia et claustris et oc [o: hoc] non sine 
speciali conservacione dei et sanctorum intercessione creditur fuisse. 
Item anno domini MCDLX in nocte immediate sequente Epyphaniam domini v ) fuit 
tam horribilis tempestas in partibus Suecie quod ecclesia cathedralis Arosiensis passa fuit 
dampnum maximum in casu sue turris excellentioris et quam plures aliæ ecelesiæ similiter 
in regno circumquaque. 
f) D. 24 Fedruari. Ita etiam in Chromo Rhytmico, Ericus 
Olai false d. 22 Eebr. exhibet. 
g) Lege: profesto b. Gertrudis i. e. d. 16 Martii, qui dies erat 
4:ta feria. Priore die conditiones deditionis erant constitutæ 
(Hadorph. Chron. Rhytm. II. p. 193). 
h) D 16 Junii. 
i) D. 23 Junii. 
k) Affir matur literis an. 1438 datis in libro memoriali urbis 
Stockholmensis p. 92 (B. 100 in Bibliotheca regia) in quibus 
Lydeca v. Haffuen lector in conventu praedicatorum et frater 
ejus Jacobus filii Henrici v. Haffuen, civis Stockholmensis, 
vocantur. 
l) D. 23 Junii, quod literis ordinum Finlandiæ d. 24 Junii 
1457 (in Diplomatario Kristierni Li p. 77 impressis) com 
probatur. 
m) D. 2 Julii. Mirum est Diarium Vastenense et Chron. Rhyt- 
micum (et Olaum Petri) coronationem ad diem 29 Junii col 
locare, sed forsan iis recordatio coronationis Karoli an. 1448 
obversabatur. Danicus scriptor (Vedel) veri atem novit (v. 
Rördam, Monumenta Historiae Daniæ I. 2. p. 310, not. 3). 
n) Ita corruptum textum: Siggonem et aliis episcopum Stren 
genensem, restituere ausi sumus. 
o) D. 10 Decembris. 
p) Scribitur : hamti ; aperta corruptio. 
q) D. 14 Decembris. 
r) D. 30 Junii. 
s) L e. in nocte inter dies 14 et 15 Julii. 
s , 
t) Sc ibitur: errai, quod facile ex compendio verbi enarrari 
male intellecto ortum esse potest. 
u) D. 21 Augusti. 
v) In nocte inter 6 et 7 Januarii.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.