XIII. VITA S. BRYN O LP II I.
143
implorauit, et in Christi nomine mortuum vocauit, ipsumque tangens precepit ei vt surgeret. Mortuus
autem ille mox surgens et ad pedes sancti Episcopi humiliter procidens, confessionem de peccatis suis dicto
sancto Brynolpho fecit. Qua peracta et ab eodem episcopo absolutione suscepta, ad feretrum vnde surrexe-
rat rediens et in locum suum pristinum se reponens, animam suam de perditionis periculo domino com
mendabat.
Item quod cum quidam miles, Tornerus Crydak) nuncupatus, Avunculus beati Brynolphi, propter
excessus suos ab eodem episcopo excommunicatus, occasione huiusmodi excommunicationis in eum iuste late
familiaribus dicti episcopi Brynolphi multas violentias et damna fecisset, et tandem armata manu et hostili
adeo eos quod fugere non valerent inuasisset, idem familiares vim vi repellendo eundem militem interfece
runt et amaricati de iniuria eis illata, ipsum membratim dilaniauerunt. Quod audiens predictus beatus
Brynolphus ac cupiens animam ipsius interfecti a peccato mortali improuise decedentis saluam fieri, ad fu
nus eiusdem accessit, et membra collecta ad claustrum Warnheim portari fecit, vbi solus intrans ecclesiam,
per suas orationes a deo impetrauit, vt defunctus ille surgeret. Qui surgens procidit ante pedes dicti epi
scopi, peccata sua ipsi confessus fuit factaque confessione et absolutione ab ipso beato Brynolpho recepta, se
ad feretrum reposuit a perditionis eterne periculo, vt pie creditur, liberatus.
Item quod beatus Brynolphus super quodam iuuene ceco, ad eius presentiam pro eleemosina reci- 14.
pienda deducto, misericordia motus dixit, Dolendum est quod tam iuuenis cecitate sit percussus, quem du
cens ad cameram suam, ipsi suis orationibus clarum visum impetrauit.
Item quod plurima de virtutum et meritorum insigniis memorabilia quii) predictus Brynolphus in
vita sua celebris rutilabat, illius temporis homines insipidi et insulsi gratia sibi data vti non curantes, sed
magis ad vanitates declinantes, propter sui incuriam et negligentiam scripture ad futurorum memoriam tra
dere reprehensibiliter obmiserunt, que licet publica erant et notoria et ad claram deuenerunt notitiam po
sterorum, guerrarum tamen inquietudo a quinquaginta annis et amplius, mentes hominum in partibus illis
continuo perturbans inquisitionem fieri debitam super premissis non permisit.
Item quod anno domini MCCCXVII. die sancte Dorothee virginis, id est sexta Februarii, idem
beatus Brynolphus deposita sarcina mortalitatis, operibus bonis plenus, in domino obdormiuit.
Consequenter sequuntur miracula pauca de multis quibus post mortem claruit beatus Brynolphus.
Primo, quod anno domini MCDIIII. de mense Augusti, die assumptionis beate virginis, quo moder
nus episcopus Scarensis primam suam missam episcopalem solemniter celebrauit in ecclesia Scarensi, quedam
Cristina per triennium ceca in eadem ecclesia ante ymaginem crucifixi pro sui visus illuminatione deuote
orans, tandem leui sopore obdormiuit et in somnis monita fuit, vt ad locum sepulcri beati Brynolphi acce
deret et ibidem recuperationem sui visus impetraret, ad quem locum cum perrexisset et auxilium sancti
Brynolphi deuotius implorasset, copiosa populi vtriusque sexus multitudine tunc presente, pristinum lumen
oculorum subito recuperauit.
Item quod anno domini MCDX. Gunnarus de parochia Medalbym) Scarensis diocesis per sex septi- 15.
manas continuo insensatus, adductus ad sepulcrum beati Brynolphi eius meritis subito pristine redditur
sanitati.
Item quod eodem anno quidam Haquinus Oddonis Scarensis diocesis per unum annum et dimidium
continuo adeo furiosus existens, quod nitebatur sepius diuersis ingeniis sibi vitam auferre, per quendam
suum cognatum pro eo ad sepulcrum beati Brynolphi voto emisso de offerendo ad sepulcrum predictum me
dium talentum cere, ad sex dies ante mortem eius sane mentis factus est et cepit ecclesiastica sacra
menta.
Item quod anno eodem quedam Margareta, Scarensis dyocesis tumorem lingue vehementer passa
fuit adeo, vt infra tres dies ipsam ad os suum recipere nequit, nec loqui nec comedere potuit. Voto facto
pro ea de visitando sepulcrum beati Brynolphi per maritum eiusdem mulieris emisso, subito sanata est.
Item quod anno domini MCDXII. quedam virgo, filia cuiusdam Turgilli in Torbiornetorp, Scaren
sis dyocesis adeo furiosa, quod per campos et deuia siluarum, quasi indomita bestia discurreret, ad sepul
crum beati Brynolphi per pareutes suos ducta et inuocata ope ipsius subito sanabatur.
Item quod eodem anno quedam virgo, Gyrid nomine, Scarensis dyocesis per plures annos a dyabolo
grauiter obsessa, et licet pro eius sanitate ad aliorum sanctorum loca votum emanauerat, nullum ta
men consecuta fuit remedium, tandem per notos suos ad sepulcrum beati Brynolphi adducta, subito libe
rata est.
k) 'hyrnerus filius Johannis, Margaretam uxorem habens, con
sanguineus vocatur a Brynolpho an. 1311 (Dipl. Suec. III.
p. 33; cfr. p. 77). Si idem sit, ac Thymerus legifer Wer
malandiæ, an. 1291 commemoratus (1. c. II. p. 106), diju
dicare non possumus, sicut etiam ignoramus, quid appelatio
Cryda (semel Tryda scriptum) significet.
1) Forsan pro: quibus
m) Hodie Mellby, cujus nominis duæ exstant paroeciæ, una
in territ. Bjärke, altera in territ. Kâlland; de posteriore,
ecclesiæ Råda annexa, hic agi, apparet ex testificatione
Johannis Berthori, curati de Råda, de hac re (v. infra).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.