112
XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
10. Item quod de bonis ex dictis suis parentibus legittime adquisitis quinque prebendas canonicales in
dicta ecclesia Scarensi de nouo fuudauit et erexit ipsas pro totidem personis ydoneis in easdem instituendis
competentibus fructibus redditibus et prouentibus largitione perpetua dotauit ad honorem dei et augmentum
diuini cultus.
Item quod hiis qui suo statui necessaria videbantur dumtaxat contentus, cetera que ad eum tam
successione parentum vel alias legittime peruenerunt in vsus pios singulari studio conuertebat; adeo eciam
quod mensam episcopalem Scarensem necnon quamplures dicte ecclesie prebendas exiles in multo meliorauit
et perpetuis redditibus augmentauit.
Item quod Saluti cleri sibi subiecti et populi deuote et. studiose intentus, vt bonum pastorem de
cet, ipsos preceptis, exhortationibus, monitis et exemplis diuino officio sollicitos reddidit, et totam ecclesiam
Scarensem laudabilibus ordinationibus et statutis, quibus adhuc optime regitur, reformauit.
Item quod beatus Brynolphus, arma hostis antiqui ocia videlicet et voluptates euitarq cupiens, tem
pora sua laudabiliter distinxerit, nunc orationibus et contemplationibus deuote vacando, nunc cantum'et hi
storias de Spinea corona precipue ob laudem et reuerentiam cuiusdam spine de corona domini, sibi per re
gem Norwegie sincera caritate directe i), ac eciam de beata virgine, de sancto Eskillo martire et de sancta
Helena martire compilando, nunc dyocesin suam visitando, officium predicationis personaliter exercendo, nunc
necessitatibus pauperum et peregrinorum et familie sue misericorditer prouidendo, et nunc edificia ecclesie
sue reparando.
Item quod beatus Brynolphus mirabilis pacientie fuit. Cum enim tempore infantie sue fuisset intoxi-
catus, vermesque ex eo tempore in stomacho ad tempora vite sue semper passus exstitit, et licet huiusmodi
11. vermes ipsum continue corrodebant et grauiter torquebant, has penas patientissime sustinuit, estimans eas
sibi nutu diuino impositas ad ipsius correctionem et vtilitatem.
Item quod adeo fuit feruens caritate, quod nutricem suam ipsum in puericia intoxicantem, sororem-
que suam simili intoxicationis genere perimentem, nedum parentibus suis reconciliari precum instantia obti
nuit, Yerum eciam idem factus episcopus, eidem quam diu vixit de honestis victu et amictu prouidit.
Item quod in eo tanta fuerunt humilitatis et pietatis insignia, quod cum aliquotiens diuites,' poten
tes, proximos et amicos suos ad suum prandium solemniter inuitasset, se ab ipsis subtrahens, cum pauperi
bus in altera domo reclusit et ad eosdem fercula apportari fecit, cum eisdem in domino exultando.
Item quod adeo fuit frequens in ieiuniis, quod ieiunabat omni sexta feria et pluribus aliis diebus
per totum annum in pane et aqua et fecit sibi cibaria nichilominus more solito preparari, ne videretur a
circumsedentibus ieiunare, et quantum potuit suum ieiunium, ad laudem humanam vitandam, occultauit.
Item corpus suum frequenter castigauit, nedum vigiliis, ieiuniis et orationibus studiisque et vestium
asperitate, verumeciam corpus, brachia et crura cordulis nodosis de asperis pilis animalium factis circum
cinxit, quibus eciam continuo vsque ad finem vite sue vsus fuit.
Item quod jura, bona, libertates et immunitates sue Scarensis ecclesie adeo diligenter et constanter
manu tenuit et defendit iestitie.mediante, quod nec terroribus principum, nec nimis ei insidiautium concus
sus, a defensionibus eorum cessauit, verum eciam passus exstitit maximas persecutiones.
Item quod immensa dei bonitas, volens ostendere personam dicti sancti Brynolphi sibi caram et di-
12. lectam, diuersa miracula eciam in vita ejusdem operata fuit. Unde cum semel ieiunare in pane et aqua
forte supra vires corporis disponeret jussissetque sibi aquam de puteo fratrum minorum Scarensium deferri,
allatam reperit in sapore fore optimum vinum, et cum de nuncii huiusmodi incurialitate dubitasset, iterato
alium nuncium ad eundem puteum destinauit, vt sibi denuo aquam ferret, que reportata ad eum optimi vi
ni saporem habebat prout prius. Tercia autem vice, cum alium nuncium sibi Meliorem iterum pro aqua
misisset, nuntius idem eciam optimum vinum reportauit, idemque sanctus Brynolphus pietati diuine referens
debitas gratiarum actiones sensit premissa erga eum diuinitus fore facta miraculose, et de eodem cum dei
timore potauit.
Item cum cuidam nobili ad praudium cum beato Brynolpho venienti idem episcopus Brynolphus ius-
sit, vt carnes come'deret cum eodem dispensans, qui de auctoritate dispensationis diffidens, huiusmodi ius-
sioni non paruit, et sumpto prandio per campum equitans et cadauer equi mortui quod a canibus laniaba
tur videns, ab equo descendit, et qui cum sancto episcopo carnibus vesci iussus noluerat, cum immundissi
mis canibus sordidissimi cadaueris carnes auidis morsibus insaniens deuorabat, quod famuli eius intuentes!
non sine magno labore dementem dominum suum ad eundem sanctum episcopum reduxerunt. ’ Ipse vero
episcopus illum ab inobedientia et diffidentia supradictis absoluens pristine restituit sanitati.
Item cum quidam officialis beati Brynolpi ab inimicis letaliter vulneratus, sine confessione et sacra-
13. mentis aliis obiisset, prefatus sanctus Brynolphus in spiritu cognoscens ipsum in peccatis decessisse ad funus
mortui accessit et super eo ad terram prostratus, misericordiam dei cum lacrimis et orationibus deuotissime
i) Cfr, Annal. Island, ad an. 1274 et 1304.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.