XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
141
per ea que exinde reppererant apparebat de vita et meritis necnon de fama et deuotione populi et miracu- 7.
lis huiusmodi, tam in vita, quam postmortem eorundem Nicolai, Brynolphi et Ingeridis, que ipse deus ad
ipsorum preces, vt credebatur, operatus fuerat et indies operabatur, seriosius retulerunt. Nos igitur atten
dentes, quod de fama premissorum et deuotione populi, nec non de vita et meritis dictorum Nicolai, Bry-
nolpbi et Ingeridis ac miraculis supradictis per huiusmodi informationem receptam plene liquere non potest,
ac eciarn considerantes, quod ecclesie militanti difficillimum redditur agnoscere spiritum glorificandumy) in
ecclesia triumphanti, et quod propterea expediens videtur in talibus ea grauitate procedi, qua ipsa non de
cipiatur ecclesia militans et virtutum mater iusticia non ledatur, sed in re tanta cum abundantiori cautela
et maiori maturitate procedatur. Quapropter, cum pro parte regis et aliorum exponentium prefatorum no
bis cum omni instantia ac debita reuerentia fuerit supplicatum, vt cum ipsis premissa probandi incumbat
necessitas et testes ad presens in humanis agentes, per quorum depositiones probationes ipse vt sufficienter z)
fieri posse sperantur, seu eorum aliqui, si, quid a) absit, hujusmodi negocii executionem nimium contingat
protelari, interim de medio possint summoueri, in negocio ipso absque more dispendio ad vlteriora procedere
dignaremur: Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, fraternitati vestre, de quak) in hiis et in aliis
gerimus in domino fiduciam specialem, per nostra scripta committimus et mandamus, quatinus ad loca, in
quibus prefati Nicolaus, Brynolphus et Ingeridis fuerint dum in mundanis agerent conuersati, et in illa vbi
eorum corpora requiescunt personaliter accedentes, de fama premissorum ac deuotione populi vitaque et
meritis antedictis ac miraculorum huiusmodi crebrescentia veritateque et eorum circumstantiis vniversis,
iuxta datam a deo vobis prudentiam, a testibus omni, quantum humana sinit fragilitas, exceptione majori- 8.
bus, exactec), diligenter, fideliter, prudenter, secundum articulos et interrogatoria, que sub bulla nostra
vobis mittimus interclusa, inquiratis propensius d) veritatem, super quibus omnibus et singulis premissis
vestras conscientias oneramus, testesque huiusmodi qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore sub
traxerint, per censuram ecclesiasticam, appellatione cessante, compellatis veritati testimonium perhibere, non
obstantibus tam felicis recordationis Bonifacii pape octaui ac de vna et duabus dietis in concilio geneiali,
quam aliis constitutionibus apostolicis contrariis quibuscunque, seu si aliquibus conueniter e) vel diuisim a
sede apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari, aut extra vel vitra certa loca ad
judicium euocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad
verbum de induito huiusmodi mentionem. Quidquid autem per inquisitionem huiusmodi inueneritis in pre
missis, nobis aut futuro summo Pontifici per vestras patentes litteras eorum seriem continentes manibus
plurim[or]um tabellionum bone fame conscriptas vestrisque sigillis munitas quantocius intimare fideliter
curetis; vt huiusmodi vestra intimatione instructi, vel idem summus Pontifex instructus in premissis con
sultius procedere valeamus, vel futurus pontifex valeat antedictus ad dei et sanctorum eius gloriam, edifica-
tionem ecclesie et animorum salutem. Datum Constande V:o kalendas Maji Anno a natiuitate domini mil-
lesiifio quadringentesimo sexto decimo, Apostolica sede vacante.
Ego Nicolaus Episcopus Spoletanus presidens Ytalice nationis. Ego Bertrandus Episcopus sancti Flo
rii), presidens Gallicane Nationis.
Jo[hannes] Langhe. B. de Perusio.
In fine vero dictarum litterarum scripta erant de alterius manu et litteris superiori littere ipsarum
litterarum penitus et omnino dissimili et diuersa hec verba, videlicet:
Iu negotio canonizationis beati Brynolphi quondam Episcopi Scarensis procuratores et promotores
predicti dant, faciunt et exhibent positiones et articulos infrascriptos.
In primis ponunt et probare intendunt, quod beatus Brynolphus, olim Episcopus Scarensis ex nobi
libus et deo deuotis parentibus traxit originem, qui inter cetera eorum menta ex bonis suis ad honorem
dei' ecclesiarum redditus augere sollicite studuerunt ac ecclesiam vnam dictam Eyde e) in dyocesi Scarensi de
nouo fundarunt, et ipsam de bonis sibi a deo collatis dotaiunt. . .
Item quod ipse sanctus Brynolphus, deuotorum parentum suorum vestigiis mherens, de virtute m
virtutem a iuventute semper crescens et procedens, nunc orationibus denote intentus fu.t, nunc frequenti
vacauit studio quod Parisius XVIII annis, vel quasi, continuo complemt.
Item quod factus Canonicus Scarensis et postmodum Decanus Lyncopensis h) vite sanctitate, mo
,. . p-re+ith- et tandem in episcopum ecclesie Scarensis concorditei
honestate et laudabili conuersatione preclaius exstitit, et tandem m ep y _ _ _ .
electus est, ipsi Scarensi ecclesie triginta octo annis fructuose presideba , regiminis eiu
tum humeris more boni sanctique pastoris laudabiliter gerens et exercens.
9.
y) Ed. Mansi: clarificantem.
z) Verba ”ut sufficienter” sunt omissa apud Mansum.
a) Ed. Mansi: quod.
b) Ed. Mansi: fraternitatibus vestris, de quibus.
c) Ed. Mansi: exceptionibus majoribus exactis.
Tom. Ill .
d) Ed. Mansi: perpensius.
e) Ed Mansi: communiter.
f) Villa in Arvernia (Auvergne), prov. Franciæ.
g) Eccl. in territorio Bame.
h) Vide Dipl. Suec. I. p. 529 et 531.
II. 36.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.