140
XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
prosperitatem religionis Christiane et communem omnium mortalium vtilitatem et salutem concernere pos
sent et augere, speciali vt credimus prouidentia dei et in suo nomine congregati sumus in vnum, omnipo
tenti deo gratissimum et toti ecclesie saluberrimum esse censemus, vt inter cetera, que pro communi salute
fidelium excogitare et quantum nobis datur exalto promouere conamur, illis eciam vigilanter intendamus re
ligiosissimis operibus, quibus legittime canonizationesm> sanctorum, vt ipsi sint in omni cognitione et vene
ratione solenni, deuotionem plebis augere, beniuolentiam et gratiam promereri sanctorum et per ipsos mi
nam clementiam nobis mercari possimus, et biis presertim diebus necessitatis et tribulationis ecclesie, qui
bus proh dolor! deus omnia sub peccato conclusisse et totus orbis in maligno positus esse videtur, omms-
que caro, nec iam caro, sed omnis anima corrupisse viam suam, intentionem suam et operationem, vt cum
ad manifestandum populis gloriam sanctorum suorum ad to: ac] dignitatem sublimem antiqua prodigiorum suo
rum signa et virtutes miraculorum innouaverit altissimus, corda simul et mentes innouet fidelium, mundet a
omni peccati contagione, et virtutum gratiarumque donis adornet, nec deinceps patiatur ecclesiam proprio et
martirum sanguine consecratam beatorumque confessorum et virginum edificatam mentis, tantis scismatum
et errorum periculis subiacere et tot vbique fedari spurcicijs et abominationibus viciorum. Cur n) igitur pro
parte carissimi ecclesie filii Erici, Swecie, Dacie et Norwegie regis illustris, ac venerabilium fratrum Upsa-
5. lensis, Lundensis et Nidrosiensis archiepiscoporum, nec non suffraganeorum episcoporum prouineie Upsalen-
sis, ac quorundam capitulorum et conventuum, ecclesiarum et monasteriorum, necnon procerum et nobilium
ac communitatum quarundam civitatum regni Swecie, iuxta seriem quarundam literarum per regem et ar-
cbiepiscopos, Episcopos, Capitula, conuentus, nobiles, communitates huiusmodi Baldassaro, tunc Johanni
pape vicesimo tercio, ante eius depositionem a papatu suis exigentibus demeritis per nos rite factam, super
hoc specialiter directarum o) coram nobis post depositionem eandem, cum ipse litere dicto Baldassaro, dum
adhuc preesset Papatui, non fuissent presentate, sit expositum, quod celebris et recolende memorie Nicolaus
Lincopensis, Brynolphus Scarensis, episcopi, ac Ingeridis monialis monasterii monialium Skeningensis, ordi
nis sancti Augustini, sub cura et secundum instituta fratrum predicatorum viuentium Lyncopensis dyocesis,
dum in hujus erumnose peregrinationis exilio mortali vita potirentur, non humanis fauoribus obsequi sed
puro corde sinceraque mente diuinis oculis complacere studuerunt et per austeritatem iugis penitentie cor
porum artus P) suo spiritui seruire cogentes lubrice carnis contempserunt illecebras, declinauerunt a vo
luptatibus, pudicicie coniuncti sunjt et spreta fugaci fallacique gloria mundi per denote orationis exer-
cicium et laudabilia virtutum opera supremo iudici deo famulatum impendere ac sibi ipsis et aliis ad
eterne vite merita proficere conati sunt indefesse verbis pariter et exemplis, non quesierunt opibus, sed spi
ritualibus gratiis et bonis moribus abundare, quibus re et conuersatione se pios, prudentes, humiles, sobrios
et castos, erga deum summa veneratione deuotos, erga vero pauperes et loca pia caritate non ficta laigifluos,
constantes in fide, sacra spe plenos et aliis virtutibus claros esse probauerunt, propter quod mirabilis deus
6. in sanctis et faciens mirabilia magna solus per gloriosa eorundem Nicolai, Brynolpbi et Ingeridis merita,
tam ipsis in humanis agentibus, quam eciam post eorum felicem transitum ab hac luce in variis locis
Swecie diuersisque temporibus plura miracula dignatus fuerat operari, honorans illos in terris quos ut pie
creditur coronauit in excelsis. Quamobrem pro parte regis et aliorum sic exponentium pi edictorum nobis
fuit humiliter supplicatum, vt aliquibus ex sancte Romane Ecclesie cardinalibus et aliis prelatis in hoc sa
cro generali Constantiensi Concilio existentibus, quod se de vita et meritis prefatorum Nicolai, Brynolphi e*
Ingeridis ac huiusmodi miraculis informarent, et ea que per huiusmodi reperirent informationem nobis re
ferre curarent, vt deinde sufficientibus et exquisitis meritis ad hoc suffragantibus ipsi Nicolaus, Brynolphus
et Ingeridis aliorum sanctorum catalogo adscribi et aggregari possent conuenienter q) dignaremur. Nos ad
eorundem regis et aliorum exponentium et supplicantium deuotam instantiam dilectissimis ecclesie filiis,
Petro tituli S. Crisogoni alias dicto Cameracensi, presbitero, et Oddoni sancti Georgn ad Velumaureum O
dyacono, eiusdem Romane Ecclesie cardinalibus, ac venerabili Fratri Jacobo, Episcopo Xandensi s ) necnon
dilectis ecclesie filiis Johanni de Gersona, Cancellario ecclesie Parisiensis, Lamberto de Gelria, Petro de
Pulchat) Wilhelmo Clinthu), et Johanni Blotwelle v), in sacra theologia Professoribus, in dicto concilio
presentibus, viue vocis oraculo commisimus, vt literis autenticis necnon libellis et instrumentis publicis per
regem et alios exponentes predictos super hoc destinatis per eos visis et examinatis, super biis omnibus se
diligenter informarent et ea que per eandem informationem reperirent, nobis fideliter referre curarent. Qui
quidem commissarii, procuratoribus regis et aliorum exponentium prefatorum negocium huiusmodi perse
quentibus, eisdem litteris, libellis et instrumentis publicis per eos diligenter visis et examinatis, nobisque x )
s) Ed. Mansi: Laudensi. Laude, hodie Lodi, sita est in superiore
Italia.
t) ”Petrus de Pulka, Doct. in Theologia, Univers. Vienn.” 1.
c. Tom. XXVHI. p. 634.
u) Ed. Mansi: Khuit 1. Klin.
v) Ed. Mansi: Boltwell.
x) Forsan legendum: nobis, quod.
m) Ed. Mansi: legitima canonizatione.
n) Ed. Mansi: eum.
o) Cfr. præfationem nostram.
p) Ed. Mansi: corpus arctius.
q) Ed. Mansi melius: committere.
r) Hodie Velabrum in urbe Borna.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.