XIII. VITA S. BRYNOLF H I.
139
Sacrosancte et generali Constantiensi Sinodo Vel sanctissimo in christo patri ac domino suo gratio
sissimo, domino diuina prouidentia sancte Eomane ac vniversalis ecclesie summo pontifici, eiusque reue-
rendissimorum in christo patrum et dominorum eorundem sacro collegio, vestri humiles et deuoti Jacobus
Asloensis, Magnus Aboensis et Eskillus Wexionenis dei et apostolice sedis gratia ecclesiarum episcopi, Ac ad
infrascripta ab eadem vestra sancta synodo commissarii specialiter deputati, obedientiam et reuerentiam de
bitam in mandatis aut deuota pedum oscula beatorum. Litteras sacrosancti vestri Constantiensis concilii
vera bulla plumbea, vt prima facie apparuit, cum cordula canapis more Eomane curie bullatas, articulos
et interrogatoria infrascriptos et infrascripta in se continentes, Non rasas, non cancellatas, non abolitas,
nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vicio et suspitione carentes, Per manus venerabilis et re
ligiosi viri domini Stenonis, Abbatis monasterii in Memkaliwe a) Bergensis, ordinis sancti Benedicti, procura
toris in hoc sacro canonizationis negotio per serenissimum principem et dominum nostrum gratiosissimum,
dominum Ericum Swecie, Dacie et Norwegie necnon Gothorum Slauorumque regem illustrem ac Pomera-
nie ducem magnificum specialiter constituti, prout de suo mandato vt prima facie apparuit coram nobis
ibidem producto et perlecto per legitima constitit documenta b), Nos sub Anno domini millesimo quadrin
gentesimo decimo septimo, Indictionis decima, Die decima Mensis Aprilis in loco capitulari ecclesie Scaren-
sis cum ea qua decuit reuerentia noueritis recepisse : Hinc est, quod nos attente considerantes quod in tanta
re cum abundantiori cautela et maiori maturitate consultius sit agendum et maturius procedendum iuxta
directam in hac parte subtraditam nobis formam Honorabilibus et discretis viris necnon laudabilis fame et 1
quantum humano constare potest iudicio conuersationis honeste dominis Petro Holmstani, Laurentio Finwidi
et Henikino Eawaldi, clericis Lyncopensis dyocesis, necnon Johanni Skwitte clerico Hyldesemensis dyocesis
Notariis publicis et personis autenticis scribisque nostris, facta primum nichilominus nobis fide de ipsorum
sufficienti tabellionatus officio, receptoque ab eis et eorum singulis per nos fidelitatis iuramento, vt est mo
ris, prefatas litteras una cum, eisdem articulis et interrogatoriis tradidimus registrandas, mandantes eis ni
chilominus, vt tam ipsas litteras commissorias, quam omnia alia et singula que vigore earundem litterarum
coram nobis conscribenda occurrerent in actis eorum publicis et huiusmodi tam pii et sancti, tam maturi et
ardui, negocii registro scriberent, et cum exacta diligentia registrarent, et prout expediens foret in publicam
formam redigerent, seu per eorum alterum redigi facerent, vt est moris, Ac iuxta dictarum litterarum no"
bis vt premittitur directarum continentiam et tenorem. Tenores vero earundem litterarum, articulorum et
interrogatoriorum predictorum suo ordine de verbo ad verbum sequuntur, et sunt tales:
c) Sacrosancta et generalis Sinodus Constanciensis, venerabilibus fratribus Asloensi, Aboensi et "Vv e-
xionensi Episcopis, Salutem et dei omnipotentis benedictionem. Felix prorsus et ineffabilis sanctorum glo
ria, potestas inauferibilis, immarcessibilis d) pulcritudo et beatitudo perhennis, non delebitur memoria eorum
de libro vite, sed apud omnes generationes nomen eorum perseuerabit in gloria, reuerebitur et .celebrabitur
omne per euum. Unde licet militans in terris ecclesia triumphantem in celestibus ecclesiam filiali et
deuoto veneretur affectu, virtutes sanctorum, laudes e) et premia quantum sinit humana fragilitas dignissimis
commendat et attollat preconiorum titulis et cum deuotissimis precibus et ritu solemn vota, oblationes et
sacrificia laudis offerat ad decus et venerationem ciuium supernorum, nichil tamen per nostras laudes, vel
per sacrificia aut oblationes illis accrescit noue perfectionis aut glorie, nec eorum plena et perfecta felicitas
nostris operibus vel obsequioso famulatu minui potest vel augeri, cum per se sufficiens et immutabilis sit
status eorum omnique bonorum aggregatione perfectus: sed misericors et miserator dominus per meiita et
intercessiones Sanctorum quos celebri deuotione veneramur f) in terris sua mirabili et clementissima digna
tione nostrum imperfectum supplere prouidit, vt, quod operibus nostris non valemus, eorum suffragantibus
meritis assequamur. Quia enim g) crebrescentibus miraculorum virtutibus nobis per successus temporum
varie fiant dispensatione diuina'reuelationes sanctorum, vt in celebri memoria cum summa veneratione per
petuis temporibus habeantur a nobis, non ad eorum, sed nostram profecto cedit vtilitatem et salutem, vt 1 )
dum gesta preclara et virtutes eorum recolimus patrocinia sentiamus, vt preterea dumk) refriguent caritas
multorum et superabundauerit malicia, minusque digni fuerimus deum precibus alloqui et in conspectu eius
comparere, sanctos habebimus 1) mediatores propicios, quorum meritis placari valeat altissimus et desidera
tam nobis sue propiciationis abundantiam tot multiplicatis intercessoribus dignissimis largiri dignetur. Qua
propter ad imitationem et exemplar sanctorum patrum, qui pro salute degentium adhuc in terris digne ve
nerationi et legittime /lanonizationi sanctorum dudum summis et deuotissimis studiis operam dedisse legun
tur, Nos qui pro vnione sancte matris ecclesie procurandis [o: procuranda] promovendisque omnibus, que
2 .
3 .
a) Lege: Muhkalif.
b) Vide praefationem nostram.
c) Hæ Concilii liter® etiam snnt editae in opere: Concilia ex
editione J. M. Mansi, Tom. XXVII, Venetiis 1784, p. 871.
Haud paullum discrepant editiones, sed quia textus in utraque
videtur vitiose redditus, non nisi graviores variantes lectio-
nes necessarium duximus annotare.
d) Ed. Mansi: insuperabilis, incomparibilis,
l P
e) Ed. Mansi: virtutesque sanctorum, ejus laudes
f) Ed. Mansi: adoramus.
g) Ed. Mansi: quod cum.
h) Ed. Mansi: dispositionis divinae
i) Ed. Mansi : et.
k) Ed. Mansi: utcumque tenta.
l) Ed. Mansi: habemus.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.