XIII. VITA S. BRYNOLPHI.
138
bus mirificare dignatus est, procurante felicis recordacionis domino Stephano archiepiscopo
Vpsalensi, dominus Alexander tercius ipsam sanctorum cathalogo censuit ascribendam °). Om
nia autem miracula, que usque in presentem diem per eius merita tacta sunt ad piesens
enarrare non possumus. Hec autem breuiter annotata sunt ad astruccionem sanctitatis p) et
edificacionem fidelium, ad laudem quoque et gloriam eius, qui tacit mirabilia magna solus,
cui sit honor et imperium per infinita secula seeulorum. Arnen.
XIII.
Vita S. Brynolphi episc. Scarensis
CUM PROCESSU EIUS CANONIZATIONIS.
Secundum editionem in fine medii ævi impressam, quæ anno loco et nomine typographi ca
ret, sed verisimiliter Lubecæ ultimo decennio seculi X\:i canonizationis episcopi adjuvandae
causa est exarata; v. ”De S:ta Katharina” annotationes in 4:to, Holmiæ 1869 per Q. E. D.
(G. E. Klemming). Duo in Suecia restant cognita exemplaria, unum integrum in Biblioth. Rå-
lambiana nunc servata in curia Sundby (Uplandiæ), alterum tribus ultimis foliis privatum in
Bibi. Upsal. Tertium nisi forte quartum exstitisse exemplar, verisimile est his Örnhjälmii xei-
bis in praefatione ad Historiam Sanctam MSCR:tam in Bibi. Ups. : Ejus editionis duo ad me
pervenerunt impressa exemplaria, unum Regii Collegii Antiquitatum, in quo trigesimum q\ai-
tum et tria sequentia folia prorsus aberant, alterum Illustrissimi ltegiæ Majestatis Drotzeti
Comitis Magni Gabrielis De la Gardii, ex quo quæ in priori deerant supplevimus”. Neque a
Vastovio neque Benzelio hoc opus visum aut commemoratum est. Manuscripti cujusdam
mentionem impresso exemplari antiquioris nusquam vidimus factam, ex quo verisimile fit, illa
canonizationis acta in capitulo Scarensi fuisse condita, usque dum, reiterata quaestione canoniza
tionis Brynolphi, typis sint vulgata. Quod aetatem operis ejusque auctorem attinet, statim ap
paret nihil aliud esse ac publicas attestationes per notarios publicos vel scribas compositas in
processu canonizationis facta Scaris an. 1417. Literas huius negotii adjuvandi causa e Suecia
emanatas hic paullum perstringere volumus, quia hactenus vix sunt cognitae. Exstant in veteri
exscripto seculi XV:i (in Bibi. Ups.), quod quatuor continet folia rescissa ex majori codice, ut
demonstrant signa numerorum paginis imposita. In nonnullis deficiunt ultimæ lineae, quas ali
unde supplevit alia manus (Messenii ni fallimur). Hæ literæ sunt — 1) Supplicatio Johannis
A.Episc. Ups., Andreæ Strengn., Petri Aros.et Eskilli Wexion. pro canonizatione Brynolpbi, Nicolai
episc. Lincopensis et Ingridis monialis Skenning. data Wadstenis an. 1414, die 20 Martii
2) Supplicatio Petri A.Ep. Lund, et Eskilli A.E. Nidros. pro eadem re, data Vadstenis, an.
1414, d. 21 Martii. — 3) Attestatio Nicolai Isaac, notarii publici, clerici Lundensis, Ericum
regem Sueciæ fecisse Stenonem abbatem Munkalivensem procuratorem suum in curia Romana pro
impetranda supradictörum canonizatione, data an. 1414, d. 28 April, in castro Calmarnensi,
praesentibus Petro A.Ep. Lund. , Johanne Andreæ, præpos. Otton. , Secretario, Nafnone Johannis,
canon. Roskild., thesaurario, Johanne Duuen, magistro curiæ, Lund. dioc. et Benedicto Pogwisch,
Sleswic. dioc., militibus et consiliariis. — 4) Literæ regis Erici ad papam in eodem negotio da-
tæ in castro Calmarn. an. 1414, d. 1 April. — Praeterea alibi exstant literæ Johannis A.Ep.
Ups., Kanuti Lincop., Brynolphi Scar., Nafnonis Aros., Magni Aboens, et Eskilli V exion. Con
cilio Constantiensi inscriptæ, quibus communicant se inquisitionem vitæ et miraculorum Brynol-
phi Jacobo Osloensi, Magno et Eskillo supradictis commisisse, dat. an. 1417, d. 1 Martii (im
pressae in additam. Diarii Wadsten. (editionis Benzelii) p. 200).
1. Incipit Vita beati Brynolphi condam Episcopi Scarensis in regno Svecie una cum miraculis
et attestationibus pro eiusdem Canonizatione factis.
o) Anno 1164 dicunt annales in SS. rer. Suer. I. 1. p. 51 et 61. p) Desideratur apud Forssenium.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.