XII. LEGENDA S. HELENÆ S C HE D VIE NS I S.
137
pergere et uisitare loca sanctorum. Laborem igitur non abhorruit, set feminee cogitacioni
masculinum animum inserens ad uidendum sepulchrum et locum passionis domini, ut quon
dam gloriosa Constantini mater Helena, Iherosolimam peciit, causam suam divino commen
dans examini. Peragrata igitur regione illa et pluribus aliis locis, ubi sanctorum reliquie jn
veneracione habebantur, cum in domino confidens et nullius occursum expauescens, ad pro
pria reuersa fuisset, hostes eius in malicia pertinaces et indurati captabant in animam iuste,
sanguini innocenti insidiantes. Ipsa autem bonitatis et pacis filia, innocencie alumpna sciens
quod paciencia opus perfectum haberet, benefecit hiis, qui oderunt eam, et orauit™) pro per
sequentibus et calumpniantibus se, certissima de hoc, quod persequtores sui sibi coronam
fabricarent in celis. Porro cum legittime certasset, placuit domino agonistam suam n ) stre
nuam de carcere carnis educere, et ut gloriosius eam coronaret, iniquorum gladiis, martyrio 5
quod eatenus aput nos rarum fuit, occumbere permisit. Quadam enim die, dum pro indul-
genciis iret ad consecracionem ecclesie de Gotene, quidam de adversariis suis funesti in eam
insilierunt, et diris in eam impressis wlneribus, saciato ense iuste sanguine, uelut ouem in
nocentem spiritu superna petente ipsam dimiserunt occisam. Occubuit autem kalendis Augu
sti de bello migrans ad pacem, que exsuperat omnem sensum.
Fracto alabastro sacrati corporis sui, uis vnguenti fragrauit. Nam post mortem eius,
in multiplicandis miraculis diuina potencia per eius merita non destitit. Siquidem die passio
nis sue post solis occubitum, transeunte quodam ceco per uiam, dum appropinquaret loco
passionis eius, puer qui direxit gressus eius uidit lumen quasi candele ardentis in frutice.
Cumque ad iussum ceci diligencius inuestigaret vnde fulgor ille procederet, jnvenit in dumo
digitum beate Helene abscisum cum anulo, quem portauerat de terra sancta. Quem prefa-
tus cecus tangens, cum manum sanguine eius respersam ad oculos suos reduxisset, illico de
tersa caligine uetusta lumen recepit. Ceterum cum transferentes corpus suum pausandi gracia
jn via ad horam substitissent, statim ibi nonus fons ebulliit, qui usque in hodiernum diem
vocatur fons beate Helene. Insuper cum corpus eius sacrum allatum Skodwe super magnam
petram in cymiterio lotum fuisset, eadem petra in duas partes scissa est, et illa pars supra
quam sanguis stillauerat de uulneribus eius fluens erigebatur, alia vero super quam non stil-
lauerat sanguis jn terra iacebat. Quod diuinitus ad honorem martyris factum fuisse perpen
ditur, ne ultra sanguis eius humanis pedibus calcaretur. In hoc divina potencia insinuare
voluit, quam magna fuit fides mulieris huius in vita sua. Quod siquidem miraculum fides
meretur fieri, ut dominus testatur in ewangelio dicens, Si habueris fidem ut granum synapis
dicetis monti huic, transi hinc', et transit. Item lapis ita erectus stetit ibi multis annis, et
plura ibidem fiebant miracula, dum locus ille in veneracione debita habebatur.
Quidam eciam a natiuitate mutus, cum ad sepulchrum martyris in oracionibus et la
crimis perseuerasset, datum est ei diuinitus expedite loqucionis officium, et uetus silencium
absoluit nouum verbum. Preterea quidam surdus tante surditatis sustinebat incomoda, quod
nichil auditu perciperet, nisi quis super eius auribus inclamaret; Invocata igitur ab eo mar
tyre, clamosis uocibus aures prebuit-, et auditum surdis auribus restaurauit. Ceterum quidam
leprosus ad sepulchrum martyris allatus, cum lacrimis diucius perseuerasset, mentis eius in
tegre mundatus est. Quidam eciam claudus inuocata ope martyris, extensis neruis, erectis
tibiis, confortatisque pedibus hylaris et gaudens ad propria repedauit. Ad diuine eciam lau
dis accidit preconium, quod quidam lathomus ecclesie beate Helene, dum hostibus extractis
gladiis inermis et innocens cederetur, implorata ope martyris wlnerari non potuit, set solis
uestibus lesis, quedam uestigia ictuum, instar fili coccinei in cute apparuerunt, ac si illorum
ensium acies penitus esset retusa. Cumque idem hostes viderunt se nichil cedendo proficere,
diuertentes ab eo, quendam alium mox eis obuium cum eisdem gladiis occiderunt. Reuer-
tentes igitur ad predictum lathomum tali cecitate percussi sunt, quod ipsum licet m eadem
domo esset videre non potuerunt. In quo antiquum miraculum precibus Helysei prophète
quondam factum diuinitus renouatum est. Set quia deus sanctam suam signis tam evidenti-
m) Ed. Forssenii pro ”et orauit” habet ”exorauit’
Tom. III.
n) Ed. Forssenii: piam.
II. 35.