136
XII. LEGENDA S. 1IELENÆ SCHEDVIE NSIS.
lege et justificacionibus domiui erudita est. Cum autem annorum nubilium attigisset habi
tudinem secundum morem terre viro traditur, quem ut Sara vxor Tobie cum timore dei sus
cipere consensit. Contulit ei deus fecunditatem Lye, set Rachel decorem, et venustatem,
ut ipsa species corporis symulachrum esset mentis. Ipsa uelut Hester omnium oculis gra-
ciosa, generis sui nobilitatem morum honestate decorauit.
Tandem cum mortuo marito ad iterandum thalamum etas et opes eam °) vocarent ?
elegit magis spiritualibus nupciis deo copulari, quam carnalibus nupciis subiti, que a letitia
semper c ) incipiunt et ad finem cum luctu tendunt. Igitur soluta a vinculo maritali laboriosam
uiduitatis aream terens, Judith in se sanctam mulierem representauit, instar cuius ieiuniis et
oracionibus domino seruiebat. Ostium suum ut sancti Job viatori patuit, et de uelleribus
ouium suarum calefactus est pauper. Insuper dilexit decorem domus dei et zelus domus dei
sic ei jnerat, quod magnam partem ecclesie Skodwe d ), ubi nunc corpus eius sacrum requie
scit de impendiis propriis fabricauit. Sane et in e ) uilla, que vocatur Gotene f ) tale uidit
sompnium presagium futurorum. Videbatur ei, quod ecclesia illius loci simul cum ipsa exi
stente in ea ad Skodwe transuolaret. Cuius sompnii diuina reuelacione hanc dixit esse inter-
pretacionem, quod Gotene moritura set Skodwe foret sepelienda, sicut rei postmodum pro-
bauit euentus. Ceterum cum porticus illa que est jnter turrim et ecclesiam Skodwe fabrica
retur, quibusdam sciscitantibus, ad quid intersticium illud fieret, ita respondit, Dabit uobis
deus aliquem sanctum, cuius corpus et reliquie poterunt hic decenter collocari. Quod de se
tamquam de alio dixisse perpenditur, quia in eodem loco post passionem suam eius venera
bile corpus situm est. Ex quibus manifeste dinoscitur, eam cum Debbora et Oldan, eciam
prophétie spiritu claruisse.
Set hostis antiqus considerans oracula sanctorum construi, prophanas) et delubra
subuerti lucosque succidi jn quibus dudum insana infidelium multitudo sacrificiis sacri
legis insudabat, cultui divino, quem per eam augeri vidit, inuidit. Quamobrem lucernam in
domo dei tam clare lucentem, per iniquorum manus extinguere moliebatur. Accidit igitur, ut
quidam nobilis filiam beate Helene matrimonio sibi copulatam nimis exosam habens, frequen
ter uerbis et verberibus lacesceret. Serui autem de familia contumelias domine sue iniuste
illatas moleste ferentes, tetenderunt eidem domino insidias et eum occiderunt. Propinqui igi
tur occisi pro nichilo duxerunt mittere manus ultrices in seruos illos, et admissum crimen h )
domine famule dei inpingentes, ipsam consciam et machinatricem fusi sanguinis fuisse
dixerunt. Extunc facti sunt ei hostes inexorabiles, et tribulaciones multas et malas ab eis
perpessa est. Set quia plerumque bii, quos iam perfectos estimant homines, jn oculis summi
opificis aliquid imperfectionis habent; sic sepe et nos imperiti') homines, necdum perfecte
sculpta sigilla conspicimus, et iam quasi perfecta laudamus, que adhuc artifex considerat et
iam k ) limat, laudari iam k ) audit, et tamen ea tundere meliorando non desinit, Ideo domi
nus famulam suam tunsionibus persequeionum ') perfectiorem fecit. Cepit namque inde cotti-
dianis incrementis in amorem sui conditoris succrescere, et ad gaudium et pacem celestis pa
trie anhelare.
Verum quia tucius est urse seuienti raptis catulis occurrere, quam viro confidenti jn
stulticia sua, vt igitur locum daret ire, misit deus in mentem suam, uisumque est ei bonum
rege Valdemaro 13, (v. Strinnholm, Sv. Folkets Hist. IV.
p. 133 , 294 et 295; V. p. 256 et 257, not. 526). Si no
stra Helena vere sit canonizata an. 1164 (v.legendam), ipso
Guttormo natu majorem fuisse est necesse; et, si conjec
turam proferre nobis quoque liceret; potius existimaremus,
nostram esse Helenam conjugem Ingonis senioris, regis
Sueorum (de qua v. Strinnholm 1. c. IH. p. 52, not. 128 et
Dipl. Suec. I. p. 126).
c) Desideratur in ed. Forssenii.
d) Hodie Sköfde (Lat. Schedvia), villula forensis West.Gotiæ,
cujus ecclesiæ nomen sanctæ in medio ævo erat impo
situm.
e) Ed. Forssenii habet ”ex” pro ”et in”.
f) Ecclesia in territ. Kinne; Ed Forssenii ubique reddit ”Go-
teue”, quæ eccl. sita est in territ. Wilska.
g) Ed. Forssenii: phana.
h) Desideratur in ed. Forssenii.
i) Pro ”et nos imperiti” habet Forssenius ”imperfecti”.
k) Desideratur in ed. Forssenii.
l) Ed. Forssenii addit: et pressuris tribulacionem.