XII. LEGENDA S. H ELEN Æ S C H ED VIE N SI S.
135
Koort Bijdz s )
Ex patre famoso milite domino Henrico Biidz quondam Capitaneo Aboensi Magistro
Lip z ensi t) præpositus Aboensis per viam scrutinii concorditer electus denis u ) apud minores
sub papa Pio secundo consecratur. Hic conuentum Vallis gratiæ consummauit, religiosos
sub perpetua clausura includendo, Sub eo capella Omnium sanctorum in Ecclesia Aboensi de
nouo erigitur et ipse memoratam capellam et vndecim altaria in ipsa ecclesia vno et eodem
die dedicauit, Ita quod ante illum diem altare corporis Christi per totam diocesim vnicum et
solum confectum v ) habebatur, hic horas gloriosissime virginis Marie in predicta capella per
petuis temporibus decantandas instituit et pro earundem sustentatione ecclesiam parocliialem
Nummis cum singulis redditibus et obuentionibus Episcopalibus et curati memorate capelle
inperpetuum incorporauit, Infirmaria clericorum per eum fundatur, hic duos de nouo instituit
in summo choro chorales, Sub eo etiam totum cimiterium ecclesie cathedralis instauratur, et
quamplurime ecclesie lapideæ per totam diocesim eriguntur, hic etiam ob diuini cultus aug
mentum et animarum periculum euitandum quamplurimas de nouo instituit ecclesias [o: eccle
siarum] curatos, huius tempore castrum Olaffzborg x ) in Jokas propter Ruthenorum furorem
erigitur et oppidum Wiburgense J).
XII
Legenda S. Helenæ Schedyiensis.
E codice Laurentii Odonis et eadem manu XIV:i seculi scripta, qua Chronicon n. IX ex
eodem libro sumtum. Etiam in codicibus Bibi. Ups. n. 3, 21, 23 et 63 exstat, quos tamen no
ster et vetustate et melioribus lectionibus superat. Ex illis n. 21 et 23 antea edita est a Fors-
senio, præside E. Frondin, in dissertatione Acad., De Schedvia, West.Got. urbe, pars II, Ups.
1736, in 4:o. Haud leviter a nostra, maxime in orthographia, discrepat editio Forssenn, sed gra
viores solum hic annotavimus variantes lectiones. Item Hymnos, Besponsoria etc. ut nullius hi
storici momenti penitus exclusimus, præsertim quum reperiuntur apud Forssemum. Brynolfum
Algoti, episc. Scarensem, hujus legendæ (nisi forte solius hymni) esse auctorem narratur in
vita ejus infra edenda.
Postquam hyems infidelitatis transiit, ymber persequcionis abiit et recessit, flores apparue
runt in terra nostra. Inter quos beata Helena uelut nardus odorifera prodiit, fama bonorum
operum redolens et igne diuini amoris fragrans. Hec uelut stella splendida et matutina m
principio nouelle fidei exorta est, exemplo radians, signis choruscans, quorum plurima per
negligenciam suppressa, ingratitudinis proles oblinio sub silencio sepeliuit, que stili non fue
runt officio signata. Verum ne sacrorum actuum ejus exempla sub modii (!) a ) silencio diucius
occultentur, aliqua de vita eius inclita et obitu glorioso, necnon et virtutum prodigiis, qui
bus diuina largiente clemencia claruit, humili stilo perstringimus, quatinus in laudem dei
audiendum animi excitentur. Hec de nobilibus parentibus «>) edita, ut Susanna quondam in
s) “Kiidz“ videtur esse scriptum.
t) Pro: Magister Lipsensis 1. e. Magistro Lipsensi. An. 14u8,
d. 20 Febr. adscriptus fuit univers. Lips, (ex matriculo an
notavit C. G. Styffe).
u) Pro: Senis, hodie Siena, ut etiam habet Juusten.
v) Etiam “consecratum “(sic Porthan) legi potest.
x) Ubi hodie oppidum, Nyslott, situm est. Cfr. Porthan, p. 52G.
y) Addendum “muro cingitur“ ut habet Juusten.
a) Ed. Fors.: modio silencii.
b) Filiam fuisse Guttormi ducis (Jarl), Vastovius primus divul
gavit , quamquam antiqui et annales et historici id ignorant.
Qvare sine dubio hic confudit nostram sanctam cum Helena,
filia Guttormi, qui ducatum sexto decennio seculi XH:i obtine
bat et cujus filia nupta erat 1) cum Esberno Snare , 2) cum

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.