134
XI. CHRONICON EPISCOPORUM FINLANDENSIUM.
Henricus
Cardinalis Aboensis, redeundo de Rhomana curia moritur in summo choro ad sinistrum
latus iuxta sanctum Hemingum sepelitur, Anno MCCCLX\III:o c ).
Joha[nnes]
Suecus Parisius d) diu rexit «) sepulchrum Sancti Henrici Nousis decorauit obut Anno
domini MCCCLXX:o 0 ad dexteram sancti Hemingi sepelitur.
Jo [hannes]
VestfaU) Aboensis prehendam Sancte Katherine fundauit huius tempore Raseborgh
per Boo Joansson construitur h ) eius tempore Sancta Birgitta obiit Anno MCCCLXXILo *) hic
obiit in Nytykarthonol) Aimo domini MCCCLXXXim et in choro Sancte Katherine sepelitur.
Bero
Balk Semak) 0 rtus MCCCLXXV:toi) Rome consecratur, archidiaclionatum instituit
huius tempore missa auroræ per reginam Margaretam cum parochia Pijke fundatur, sub pul
pito in summo choro sepelitur“).
Magnus
Virmå natus ex patre Olauo Tauast Magister Pragensis “), Erici regis cancellarius
XL annis Episcopus vixit et ecclesie bene prefuit prehendam corporis Cln isti et monasterium
Nådhendaal fundauit, Abo in choro corporis Christi sepelitur, Anno MGDLII.o IX die men
sis Marcii, hic domum lapideam episcopalem et aliam pro residenda prebendati corporis
Christifconstrui fecit, hic horas de sancta Cruce per suam diocesim legi mandauit, Arehi-
dijaconatum per suum Capitulum meliorauit annulatum °) et quasi de nouo fundauit, hic 4 cho
rales in summo choro de nouo instituit. Hic fraternitatem trium regum et delicorum p) in
stituit Hic cultum Dei in ecclesia Aboensi magnifice ampliauit. Sepulchrum domini et terram
sanctam non absque magnis storgis (!) adiit multa clenodia preciösa pro ecclesia acquisiuit,
huius tempore rex Ericus e regno excluditur, hic re et nomine magnus, in consilio acutus
vitam castissimam et multum solitariam duxit, eius mortem tota deflet Finlandia, Qui anno
ætatis sue nonagesimo 5:o apud Vallem gracise in bona senectute extinctus est.
Olaff
Magni nepos predecessoris sui vir doctus X annis rexit, et inulta bona fecit, hic rec
tor Parisiensis uniuersitatis fuerat 9) et lector Ethicorum, Obiit Abo anno MCDLX die beati
Mathiæ r ) Apostoli et in choro corporis Christi sub lapide eneo ad sinistrum latus domini
Magni sepelitur.
citatis duobus literis Urbani V. an. 1366, d. 22 Oct. Henrico
successori inscriptis. Nos quidem addere possumus duas
Urbani bullas datas eod. an., unam, ipsam confirmationem
Henrici electionis d. 5 Oct., alteram datam sequenti die,
qua Jobanni Petri, canon. Aboensi et Arosiensi, præpositu-
ram post Henricum vacantem condonat. (Munch, Collect.,
v. supra p. 131, not. d.). Si dies emortualis, 21 Maj, apud
Juusten. vera est, necesse est Hemmingum obiisse an. 1366,
quia adhuc præcedente an. d. 29 Maj subscripserit literas
(De la Gard. Arch. HI. p. 69).
c) Confirmatur et literis successoris Johannis d. 28 Oct. (1. c.
p. 70) et bulla Urbani V, eod. an. d. 8 Nov. , qua electio
nem Johannis post Henricum, qui in partibus illis diem clau
serit extremum, confirmat (Munch, Collect., v. not. b.).
d) Pro: Parisiis.
e) Apud Bulæum, Hist. Univers. Paris., Tom. IV. Parisiis,
1668, p. 967 legitur: * Joannes Petri, canonicus Aboensis,
canonicus ecclesiae de Sunda in Regno Sueciae in Rectorem
fuit electus die 23 Juni an. 1366.*
f) Confirmatio Urbani V electionis successoris (Johannis West-
fal, praepositi Aboens.) data est an. 1370, d. 31 Aug. (Munch,
Collect., v. not. b.).
g) Sic mscr:tum, quamquam Porthan impressit Westfalus.
h) Vide Styffe, Skandinavien under Unionstiden, p. 316.
i) Corrigemus infra in vita Birgittse.
j) Verba: *Anno MCCCLXXH" — — Nytykarthano*, sunt
omissa in ed. Porthani. Nytykarthano, Fennice pro Niitu-
gård, est villula trium milliarium spatio ab urbe Aboensi.
Porth. p. 332.
k) Lege: Vemo. De hac paroecia et ibi habitante gente Balk
atque prædio Balkis cfr. Porthan, p. 335, not. 1.
l) Mendum scriptoris pro MCCCLXXXV:to, v. Porthan, p. 331.
m) Juusten dicit: obiit an. dni. 1412, circa ferias apostol. Pe
tri et Pauli (i. e. d. 29 Junii).
n) An 1396 factus est Baccalaureus et an. 1398 Magister. Vide
Monumenta. Hist. Univers. Prag. Tom. I. Pragæ 1830,
pagg. 310 et 330.
o) De hac reddituum diminutione vide Porthan, p. 408, not. 28.
p) * Chorum* conjicit Porthan, p. 427, not. 65.
q) Apud Bulæum (cit. supra not. e), Tom. V. p. 921 legitur
in nomenclatura Rectorum: *01auus Magni Angi. Nat. 15
Dec. 1432* et infra *01auus Magnus Angi. Nat. 16 Nov.
1435*.
r) I. e. 24 Febr. quod confirmat epitaphium impr. in Rhyzelii
Episcoposc. Sv. Got. p. 337. Juusten perperam habet: d.
Matthæi apost. (d. 21 Sept.)

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.