132
XT.
CHRONICON EPISCOPORUM F INL AND E N SIUM.
XL
Chronicon episcoporum Finlandensium.
Ex manuscripto chartaceo, manu prioris partis seculi XVI:i, ut videtur, scripto, quod
exstat in collectione Palmsköldiana, Biblioth. Upsal., n:o 312 (”Åbo och Åland"), p. 369; in
eodem volumine p. 347 insertum est descriptum autographon Palmsköldii hujus chronici. Duo
complectitur folia in forma quarta minori, quorum in primis quinque paginis hoc chronicon una
eademque manu ab initio usque ad calcem est perductum. Jam antea illud edidit celeberr.
Porthau suh titulo: ”Fragmentum Chronici episcoporum Finlandensium' in dissertatione sua: Syl-
loge Monument, ad ill. Hist. Fennicam pertin., pars I, Aboæ 1802. Obscuris lectionibus passim
occurrentibus (cfr. episc. Folquinum, Thomam etc.) manifestum fit, scriptorem secutum es^e ve
tustius manuscriptum, quod interdum non potuerit interpretari. Collatis hoc et Juustenii chronico
episc. Finland, (edid. Porthan in 56 dissertat. Aboens. an. 1784—1800) plane apparet, illud
maximam partem nihil aliud esse, quam retractationem veteris chronici, haud raro iisdem verbis
factam, qvare chronicon Juustenii, qui praeterea inter scriptores medii aevi vix potest numerari,
hic inserere supervacaneum duximus, praesertim quum undique perfecta uberrimisque annotatio
nibus ornata editio Porthanii nuper iterum typis sit exarata (H. G. Porthan. Opera selecta, I,
II. Helsingfors 1859—1862), ad quam lectores, si qua de re accuratiorem notitiam exoptave
rint, relegamus et ex qua (sc. recentiori editione) ipsi, ubi necessarium visum sit, hausimus,
quamquam hic, sicut alias, solum qvid novi invenerimus vel qvid textus explicandi causa non
potuerimus silentio præterire, annotavimus.
Pontiffices isti Finlandaises meruere Ecclesias regere sufulti doctrina a ) Christi
Henricus
Anglicus Anno domini millesimo centesimo quadragesimo octauo Ypsalie quartus
Episcopus prefficitur. Anno MCL:o cum sancto Erico Finlandiam venit in estate et statim
yeme sequente Kiwlo b ) martirizatur miraculis coruscando Nowsis c ) sepelitur Ad Abo trans
fertur.
Rodulff
Vestgotus a Curonibus captiuatur et ibi ab eisdem occiditur Anno Domini d )
Folquinus e )
Suecus huius acta nulla reperiuntur propter primam depellaciam [o: depopulationem]
per Ruthenos stictam [a: factam] obiit Anno domini
Thomas
Anglicus de ordine fratrum predicatorum Visby resedit tum f ) propter Auglicos illuc
se transtulit tum s) Meonum [a: Curonum] et Ruthenorum furorem ibi obiit Anno domini
MCCXLVIILo h ) et in summo choro aput eosdem i) sepelitur.
a) Porthan vult legere 'dogmate*; Palmsköld autem "doc
trina 5 , quod nobis illegibili manuscripto propius esse videtur.
b) ‘Killilo 5 quoque fortasse legi potest, non autem 'Eillilo 5 ,
ut dicit Porthan. De Kiulo, paroecia in territ. Satagunda,
cfr. Porthan, p. 108 et SS. rer. Suec. H. 1. p. 334.
c) Paroecia in præfectura Aboensi.
d) 1178 indicat Juusten, qua ex fonte ignoramus.
e) Sub hoc vel sequente episcopo papa Innocent, m re i Sue-
ciæ concessit lit. dat. an. 1216, d. 4 April, (orig, in Arch.
Svverinensi; v. Styffe, Skand. under Unionstiden p. 307) ut
res ecclesiast. Finlandiae constituturus unam vel duas erigeret
dioceses.
f) Porthan: 'tamen 5 .
g) Porthan omisit hoc verbum, quod una cum superiore men
dosa lectione 'tamen 5 maximam ei comparavit difficultatem.
h) Ita quoque in ann. Sigtun. et in SS. rer Suec. I. 1. p. 86.
i) Aut Anglicos aut praedicatores, nisi conjicere licet, frater
nitatem praedicatorum Wisbyensium ab Anglia originem du
cere. Conventus tantum accreverat, ut Innocentius IV,
papa, an. 1243 eum posset adhortari, ut Cruciferis Livoniæ
succurreret (Dipl. Suec. I. p. 297).

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.