Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

130 X. CONTINUATIO CHRONICI EPISCOPORUM WEXIONENSIUM. 
ceptum namque *) cure pastoralis officium spiritu discordie interueniente eiectus a propria 
sede jn Daciam exulauit g) Qui h ) susceptus satis benigne a bone memone Absalone Lun- 
densi archiepiscopo cum eo aliquamdiu conuersatus est Tandem vocante deo post multas 
aduersitates ad propriam sedem regressus jn pace vitam finivit ') 
Successit quoque ei in episcopatu vir bonus et humilis pius et modestus Johannes 
nomine filius Eringislonis b ) cuius memoria jn benedictione k ) cognatus Kanuti regis et b[eati] 
ducis Valdemari videlicet regis Danorum et filiorum eius ex parte matris. Inc XII annis 
episcopatum Wærendie tenuerat quando gesta beati Sigfridi in scriptis sunt redacta 1 ). Swer- 
cone rege filio Karoli nonum annum sui regni agente. Anno ab jncarnacione domini MGG\ Lo m ). 
X. 
Continuatio Chronici episcoporum Wexionensium. 
Ex autographo exscripto Örnhjälmii (in Diplomatario ejus Tom. I. p. 156, seivato in Bi 
bliotheca Academiæ reg. Antiquit. Holm.) cui hæc superscripsit verba: Hunc sequentem Catalo 
gum Episcoporum Wexionensium e veteri quodam Codice Legum patriæ MS:to desciiptum Hol 
mia Upsaliam mihi misit Cl. du. Johannes Hadorphius per Ericum W ennæsium d. 8 Xbris A.o 
1677”. Vestigia hujus codicis frustra consectati sumus. Eorsan aliquot annis post an. 1677 ipse 
codex in manus Örnhjälmii incidit ejusque post mortem (an. 1695) cum plerisque ejus manu 
scripts et libris fuit dispersus (sicut contigit libro Laurentii Odonis). Hoc quidem jam primo 
aspectu ex eo refutari videtur, quod dimidio seculo post illustr. Langebek in itinere suo Sue- 
cico an. 1754 dicitur ex eodem codice fecisse annotationem de tertiodecimo episc. V exionensi (v. 
SS. rer. Danic. Tom. IV. pagg. 618 et 620, qui tomus ex mortui schedis editus est), sed fieri 
potuit, ut hoc ex apographo supradicto Örnhjälmii, non ex ipso codice exscripserit, nam iisdem 
paginis legitur, eum simul tunc fecisse excerptum ex codice Laurentii Odonis, sed hic codex jam 
Benzelii tempore, ineunte seculo XVIILo erat deperditus, quare excerptum Langebekii necessarie 
haustum est ex Diplomatario Örnhjälmii, ubi ille hæc duo chronica n. IX et X., illud ex codice 
Laurentii Odonis, hoc ex codice legum patriæ exscripserit. Quæ quum ita sint, conjicere velle 
mus, quamquam pro certo affirmare non possumus, Langebekium etiam annotationem de tertio 
decimo episcopo non ex ipso codice, sed ex Diplomatario Örnhjälmii eruisse. 
a ) Septimus episcopus Gregorius b ) 
Octavus Foravidus [o: Forcuudus c )] 
Nonus Wexionensis Episcopus Acerus (1 ) 
f) Ed. Benz, habet: qui post susceptum curæ. 
g) Certum est, Stenarum ep. Wex. annis 1183 et 1191 in Da- 
nia versatum esse (SS. rer. Danic. V. pagg. 250, 252 et 377). 
h) Ed. Benz, habet ®et* pro ®qui®. 
i) Intra annos 1191 et 1194 (cfr. Diplom. Suec. I. p. 124 et 
verba hic infra, successorem Stenari an. 1206 episcopatum 
duodecim annis tenuisse). 
h) Ed. Benz.: Heringisl. Quæ nunc exstant diplomata hujus 
Johannis nullam faciunt mentionem, sed Omhialmius dicit 
se vidisse nomen eius in diplomate autographo regis Suercheri 
filii Caroli, quod retulisset in parte inedita hist, suæ eccle 
siasticae, (annotatio in Collect. Palmsköld. Bibi. Upsal. n. 302. 
p. 735). 
k) Ed. Benz, addit: est. 
l) Impressa in sectione priore Tomi ILi huius operis. 
m) Ed. Benz.: anno incarnacionis domini CIOCCY. De conti 
nuatione in hac edit, vide præfationem nostram ad n. IX. 
a) Quæ ante Gregorium in hac continuatione chronici legun 
tur, in notam manifestas oh causas adduximus. Hujus 
sunt sententiae: ®Circa annos domini MXL regnavit Olavus 
Skotkonung in Svecia, qui dederat filiam suam Sancto Olavo 
regi Norvegiæ , qui passus est A:o domini M.XXVIH. 4. Ka- 
lend. Augusti, in uxorem, et ipsa baptizata cooperabatur, 
quod S. Sigfridus venit in Sveciam et fidem praedicavit et 
patrem suum prædicavit (o: baptizavit), et hoc circa Ann. do 
mini ML.® (efr. SS. I. 1. p. lSH.not. m.) — *In Legenda v. 
S:ti Eskilli legitur, quod Sanctus Anscharius prædicavit in 
Svecia circa annos domini octingentos XLV. Fluxerunt in 
ter S:m Anscharium et S. Sigfridum ducenti anni vel circi 
ter etc. Qui tria cimiteria in Vesgocia consecravit, primum 
in Friggiraker, secundum in Girhem, tertium vero in An- 
girstadhom: quo facto in Werendiam rediit, et patria illa 
ad fidem conversa, vitam feliciter terminavit. Hujus quoque 
Sancti reliquiae in Wexionensi ecclesia requiescunt® (De S. 
Sigfrido exscripsit auctor chronicon episc. Scarens. v. supra paqq. 
112,11S.) — 2. *Successit itaque Sancto Sigfrido primus in 
Episcopatu Asmundus anno ab Incamacione do 
mini M.CD.V.® ( Hoc meliore ex fonte impressimus in pi'œce- 
dente n. / A. ) 
b) Semel tantum nomen ejus offendimus sc. an. 1241 (Dipl. 
Suec. I. p. 296). 
c) Ita recte scribitur nomen in Benzelii editione praecedentis 
chronici (v. præfationem ad n. IX et diploma an. 1257 
(Dipl. Suec. I. p. 386). 
d) Acerus titulo episcopali utitur jam an. 1261 (1. c. I. p. 405).
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.