IX. CHRONICON VETUS EPISCOPORUM W E X I O N EN S IUM.
129
IX.
Chronicon vetus episcoporum Wexionensium,
Ex codice Laurentii Odonis, olim in Bibliotheca Upsal. asservato, sed jam initio XVIILi
seculi deperdito et nostro tempore demum in Bibliotheca regia Saxonensi reperto (vide Serapeum,
ephemerides, ed. a Naumanno, T. XVI, an. 1855, pag. 302), unde liberali benevolentia nobis
mutuo datus est. Hic codex in octavo, chartaceus, cum tegumento membranaceo habet 252 pa
ginas, solum ad pag. 200 signatas (manu Örnhiälmii, qui ceterum propria manu fere totum codicem
exscripsit in sua "Historia Sancta” nunc servata in Bibi. Ups.). Initio folium membranaceum
est insutum, in quo scriptor inseruit titulos diversorum operum, quæ codex continet, quorum
cuique Örnhiälmius addidit signum paginæ, in qua opus quodque incipit (usque in pag. 185).
In priore parte primi folii tegumenti legitur vetusto stilo scriptum: H. VI. Legende aliquor[um].
In tergo habet signum A. 182. (indicans ordinem bibi. Dresdensis). Primo folio papyraceo pa
gina 1., superiore margine legitur "Liber laur[encii] odonis”. — Hic Laurencius Odonis propter
lite rarum studia Academiæ Pragensi an. 1372 adscriptus (Monumenta Hist. Universitatis Pragen-
sis Tom. II. Prag 1834) jam an. 1377 tenuit canoniam Lincopensem (d. 10 Sept., orig. in Arch,
regni; cfr Diar. Vadst. ad an. 1402) et obiit an. 1417 ut præpositus Lincopensis (SS. rer. Suec.
I !. p. 115 ) Pag. 47 (historia S. Sigfridi finitur in pag. 46) incipit hoc chronicon manu se
culi XIV:i descriptum. Jam antea illud impressit reverend. Benzelius in editione sua Vastovii
Vitis Aquiloniæ (pag. 77), ubi desumtum esse ait "ex codice mscnto membranaceo biblioth. Ups.
n. 105 ad calcem vitæ S. Sigfridi”. Primo aspectu facile adducimur ad credendum, hunc (Ben-
zelii) codicem eundem esse ac codicem Laur. Odonis, praesertim quod in uti oque antecedit vita
Sigfridi, sed editio Benzeliana ultra hæc verba: . . . ”Anno ab incarnacione domini CIOCCV” con
tinuatur his verbis "Septimus Wexionensis episcopus Gregorius. Octauus Forkundus. Nonus
Azerus”, quod necessarie ostendit codices esse diversos. Hunc autem codicem reperire omni cura
adhibita non potuimus; signum 105 spectat antiquum ordinem codicum in veteri bibliotheca, et
in ipsius Benzelii catalogo autographo series codicum mscntorum subsistit numero 81. Quod
ætatem attinet ipsius auctoris, referendum certo est chronicon ad initium XIII:i seculi; hoc enim
tempore subsistit chronicon, praeterea continet narratio eas res, quae vix nisi a coævo fuissent
annotatae, demum continuatio in edit. Benzelii demonstrat veteri annotationi additamenta in fine
seculi XIII:i ascripta esse.
Successit itaque sancto Sigfrido.
Primus in episcopatu. Asmundus episcopus a ).
Tertius b ) Siwardus episcopus.
Quartus c ) Johannes episcopus. Postea translata est sedes potestate non msticia ad
Skarensem ecclesiam et*) deinde ad Lincopensem ecclesiam.
Primus episcopus Lincopensis ecclesie Herbrictus. Et quintus a nouella Christianitate
jn regno Suecie.
Sextus Rikardus.
Septimus Grislo.
Octauus Colo. Jn tempore huius populus e ) dolens de amisso pastore obtulerunt pe
cuniam regi Karolo vt sibi dignum pastorem jn salutem animarum suarum prouideret qui
precibus eorum annuens monachum quendam ex Cystersiensi ordine cognatum suum Stena-
rum nomine virum vtique prouidum et honestum eis jn salutem animarum prefecit, Post sus-
a) Eundem esse, ac «Astmuder« in serie Scarensi (v. supra
pag. 113- not k.) verisimile est. Commums diocesmm ongo
propagavit communes traditiones.
b) Ed. Benz, habet: secundus.
Tom. III-
c ) —: tertius.
d) Et: deest in ed. Benz. _ .
e) Ed. Benz, addit: «Wærendensis*, sicut etiam redactio nova
impressa sub n. X.
II. 33.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.