102
IV. NOMINA EPISCOPORUM L IN C 0 P E N SIUM.
bus honorauerit et deputaeionibus Eo tempore orta est guerra per quendam Engelbertum de
Vallibus et terre principes contra eundem dominum E[ricum] propter iniusticiam suam Audito
autem exercitu dictus Torlacus aufugit. Et paulopost Magister Olauus Archiepiscopus in ec
clesiam suam Vpsalensem cum gloria et honore ac populi exultacione rediit et receptus ymmo
Regi reconciliatus est. Qui obiit Anno domini 1438. vu kalendas Julii *). Sub eodem O[lauo]
Archiepiscopo per Concilium Basiliense annate erant sublate et electi pro confirmacione ad
suos archiepiscopos accesserunt in ecclesiarum releuamen iuxta iuris communis disposicionem.
Vicesimus 2:dus fuit Reuerendissimus pater et dominus Nicolaus Ragwaldi tunc Epi
scopus Wexionensis et post postulatus per Capitulum Vpsalense concorditer ad ecclesiam
Vpsalensem. Qui erat in omnibus moribus maturus in clero et populo manswetissimus et
pii cordis. Justus, mansuetus deuotus prudens munificus Hic impetrauit a regnicolis vt per
permutacionem prediorum et bonorum ecclesie Almarastek cederet ad vsum ecclesie Vpsa-
lensis pro fabricando castro vel curia ad voluntatem ipsius et suorum successorum, qui pri
mus fundamentum posuit in competenti altitudine in expensis ecclesie. cleri, et mense Quam
permutacionem tamquam rite factam. Reges Cristoferus et Karolus per suas litteras confir
marunt vna cum consiliariis regni Qui obiit Anno domini 1448. dominica Reminiscere que
erat 17 dies ffebruarii.
Vicesimus 3:tius fuit Magister Johannes Benedicti de Salistom Magister in artibus et
Baccalaureus decretorum nobilis genere ffilius domini Benedicti Jönsson militis legiferi Vp-
landiarum Regis Karoli ex vtroque parente in 3:tia vel 4:ta lineis consanguineus Canonice
et concorditer electus et per Concilium Basiliense confirmatus vir bone consciende.
Nomina Episcoporum Lincopensium.
ex manuscripto e fine XIV:i seculi in codice Bibi. Upsal. n:o 15, pag. 324. Signum ordinale
cuiusque episcopi eadem manu, qua nomen, scriptum esse videtur. Quod series a secundo episcopo
incipit, id nobis videtur ex eo esse natum, quod scriptor, qui ignoraverit Stenarum fuisse Colonis
praedecessorem (vide annotat, infra) sed bene noverit, qui locus in serie Coloni vel sequenti cuidam
episcopo tribui soleret, pro servando ordine fecerit Gislonem quartum etc
Apiscopi qui fuerunt Lincopie.
Herbertus 2:us.
Rykardus 3.
Gislo 4.
Kool 5 a ).
Johannes 6.
Karolus 7.
Benedictus 8.
Laurencius 9.
Henricus 10.
Bouo 11.
Benedictus dux Finlandie 12.
i) Quae sequuntur de Olauo, eadem manu sunt in margine ad-
scripta.
a) Omittit scriptor Colonis antecessorem, Stenarum, de cuius
episcopatu vix possumus ambigere (vide Dipl. Suec. I. pag.
85), quamvis vix possit dijudicari, num is Stenarus idem
sit, ac ille episcopus Wexionensis, inter quem et Colonem
postea acrem rixam invenimus (vide Dipl. Suec. I. pagg. 124
et 138). Confer hic infra Catalogum episcoporum Wexionen-
sium.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.