'ii.
rias a minoribus obiit anno domini Millesimo CCC“XL primo dominica infra octauas beati
Laurencii et sepultus est Sictonie apud predicatores °).
Quintusdecimus fuit dominus Hemmingus quandocunque prepositus Arosiensis, vir magne
sciencie et sani consilii, qui Vpsalie in mannerio arehiepiscopi fundauit et ex toto consumma-
uit domum lapideam supra cellarium Item obiit M'CCCLI" ydus Maji p).
q) Sextusdecimus dominus Petrus de Faeringetunom episcopus Lincopensis postulatus et
confirmatus et palliatus vir deuotus et modestus obiit anno domini. M"CCC"LXVI Luce ewan-
liste die dominica.
Decimus septimus dominus Birgcrus Gregorii prius prepositus Vpsalensis vir magne li-
beralitatis et sani consilii vir in omni sciencia precipue théologie legum et canonum peritus
qui dictauit historiam sancte Birgitte, que jncipit Birgitte matris inclite Item historiam sancti
Botuidi martiris que jncipit Triumphantis milicie Electus anno domini M'CCC’LXVI in die
sancti Leonardi confirmatus anno sequenti ab Vrbano Y° papa in Viterbio x° kalendas Augu
sti et consecratus jn die sancti Jacobi apostoli videlicet vm kalendas Augusti obiit autem
anno domini M°CCC"LXXXni° V“ ydus Marcii.
r ) Decimus octauus Archiepiscopus Ypsalensis fuit Dominus Henricus Canonicus Vpsa
lensis vir juris canonici peritus, hic emit quam plurima bona predialia pro mensa Archiepi-
scopali eius redditus augmentaudo, Obiit autem Anno domini MCCCC'VIII" , xim kalendas
Aprilis.
Decimus nonus fuit dominus Johannes Jerechini nacione Dacus, Et ad instancias do
mini Erici Regis absque eleccione Capituli promotus, Hic edificauit in Thunom domum la
pideam unam et in Arno tres, qui ad denunciacionem eiusdem Regis Ecclesia Vpsalensi prop
ter crimina priuatus, Et postmodum ecclesiam Scalholtensem in Islandia assequtus, interfec
tus fuit miserabiliter ab Jslaudensibus propriis dyocesanis, Qui anno Domini MCDXXTI s )
depositus fuit a sede sua Archiepiscopali suis demeritis exigentibus *) In Islandia fuit inter
fectus et dicitur coruscare miraculis.
Vicesimus fuit frater Johannes Haqwini ordinis sancte Birgitte Wazstenensis vir deuo
tus hic de mandato Apostolico mutato habitu ordinis portauit habitum Canonicorum regulari
um, ipse edificauit Vpsalie domum lapideam nouam, Et tandem morbo lepre confectus obiit
quasi subito Anno domini M CCCC XXXI' u ) v u ydus Februarii.
v) Vicesimus primus fuit Magister Olauus Laurencii natus in Trogdh jn decretis Bac-
calaureus Parisiensis. magnus rethor in factis suis multum seriosus. in muneribus magnificus
et strenuus vir et magni consilii, hic existens prepositus Vpsalensis rite et canonice nullo
contradicente electus est in Archiepiscopum Vpsalensem eciam non accedente nec requisito
consensu regis, Qui munus consecracionis in persona recepit Rome sub Eugenio papa V:to,
perpessusque est innumeras tribulaciones exilia et viarum in mari discrimina per regem Eri-
cum. qui noluit eum aliquomodo admittere ad Archiepiscopatum Licet monitus per papam et
rogatus Et eo in remotis agente Rex Ejricus] intrusit contra voluntatem capituli et cleri
primo quendam Arnoldum Episcopum Bergensem. qui intrusioni consenciens et effectuaiiter
prosequens Arno mortuus est in breui miserabiliter in excommunicacione vt Antiochus non
potens sufferre proprium fetorem genitalium Quo mortuo et in Daciam deducto idem Rex in
trusit quendam Torlacum Nacione Noricum eciam contra voluntatem Capituli. Interim idem
Magister Olauus Archiepiscopus in Concilio Basiliensi de iniuria sua conquestus est et causam
suam fecit committi et per Concilium iustificatus est, Nec minus per regem admissus est: Li
cet Concilium pro eo ad regem specialiter scripserit. Eumque vt archiepiscopum in sessioni-
o) Hic finitur annotatio primi auctoris registri Upsalensis et
recentior manus excipit.
p) Quae de morte Hemmingi afferuntur, eadem vel paulo reeen-
tiore manu sunt in margine apposita.
q) Hinc recentiore manu.
r) Hinc alia manu.
s) Duae ultimae literae alia manu sunt additae.
Tom. III.
t) Eadem manu, ac in annotat, superiore, apposita sunt, quae
sequuntur de hoc archiepiscopo.
u) Legendum: MCDXXXH, ut legitur in Diar. Wadstenensi,
quod probatur duabus literis indulgentiarum ab Joh. Haquini
datis 27 April, et 2 Augusti 1431, quae adhuc in Arch.
Regni asservantur. Cfr Spegels Skrifteliga bevis p. 32—44.
v) Hinc recentiore manu.
II. 26.
101
111. CI1R0NIC0N DE ARCUI EPISCOPIS UPSA LENSIBUS.