100
III. CHRONICON DE AR C H I EPISC 0 PIS UPSALENSIBUS.
Decimus arcliiepiscopus fuit dominus Iacobus Erlendson h ) archiepiscopus Ypsalensis, hic
instituit xill:am canoniam Cui annectebat decimas pauperum prouenientes de prouincia Solen-
dahundæri. hic de mansione sua dicta Skiælby fecit vicariam fieri perpetuam ad altare beati
Nicolai et beate Katerine in ecclesia Ypsalensi, hic eciam de mansione Biscupcullum, cum ec
clesia Cullum et decimis archiepiscopalibus atque decimis pauperum prouenientibus de paro
chia Cullum. ordinauit prehendam in ecclesia, in qua instituit sex paruulos pro seruicio chori,
huius tempore habuit ecclesia curiam Mæthalby. liic obiit anno domini M‘CC"LXXXL vm.
kalendas Nouembris, et sepultus Vpsalie.
Post huius mortem die quinta natalis domini electus fuit in archiepiscopum dominus
Iohannes Odholphi qui postmodum temporibus, Martini, pape quarti curia existente apud Vr-
bem veterem, i) eleccioni de se facte in manibus domini pape renunciauit, post huius renuncia-
cionera, cum peruenit ad noticiam capituli dicta renunciacio, electus fuit in archiepiscopum
dominus Magnus Booson qui per dominum Iohannem Lundensem archiepiscopum confirmatus
fuit et consecratus, sed ante optentum palium obiit huius tempore habuit ecclesia insulam
Arno, molendina constructa Vpsalie, et dignitas decanatus instituta in ecclesia Vpsalensi, obiit
anno domini MICC LXXX." nono, xvir kalendas Iulii J).
Post huius mortem postulatus fuit in archiepiscopum frater Iohannes dei gracia episco
pus Aboensis, cuius postulacio per dominum Nicolaum papam, mi. admissa fuit, qui postmo
dum pro inpetrando sibi palio versus curiam iter arripiens, apud. Prouinum, in Francia obiit,
cuius tempore habuit ecclesia curiam Bædthærmir, Item habuit curiam Lostir per prediorum
tamen permutacionem, videlicet per curiam Liusabiæk et Nordhanmyri cum ipsarum attinenciis
omnibus necnon et insule dicte Hanaholm, anno eciam sue translacionis constructa fuit eccle
sia lignea infra muros ecclesie noue et ibidem translate reliquie in die natiuitatis virginis
gloriose. Tempore eciam suo permutata fuit curia Nes cum suis attinenciis ad tres marchas
terre in Garni parochia Cullum, obiit anno domini M“CC"XC” primo in natiuitate k) beate vir
ginis, cuius corpus relatum est Siktoniam et apud fratres ibidem sepultum.
Yndecimus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Nicolaus Allonis oriundus Vpsalie factus
per dominum Bonifacium papam octauum curia existente apud Anagniam, anno domini M"CC.“
nonagesimo. V. consecratus fuit per dominum Iohannem Tusculanum episcopum, astantibus con-
secracioni sue, domino Spirensi episcopo de Alamannia et domino Nigropontino de Grecia. In
die beati Germani episcopi et confessoris, que est vltima dies mensis Julii, pallium adeptus
in die assumpcionis virginis gloriose apud Anagniam in ecclesia episcopali sancti scilicet
Magni martiris. Bonefacio papa illic celebrante, hic tam ! ) irreprehensibiliter quam vtiliter rexit
ecclesiam, ix annis cum dimidio, obiit anno domini M'GCC.'Y. ii. nonas Februarii et sepultus
est Vpsalie.
Duodecimus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus NficolausJ m ) Albus postulatus, prius
episcopus Arosiensis, qui ecclesiam vestibus sacris dotauit quam plurimum preciosis, instituit
eciam singulis septimanis die illa qua in anno cadit festum beati Nicolai cantari ad altare
eius in ecclesia Vpsalensi pro hoc deputans pensionem, censum vero beati Olaui Vpsaliam por
tari procurauit qui obiit anno domini M'iCCC.’ (XIIII m° kalendas lunii) n ).
Tredecimus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Olauus sapiens de Forsum tempore
cuius habuit ecclesia Vpsalensis insulam Arxo curias Kidhlinge et Fyaby necnon alia quam
plurima minuta predia, hic domos lapideas in Thunum et Arno fecit excepta sacarstya, qui
obiit anno domini M CGC XXX secundo tercio idus Marcii et est sollempniter sepultus
Vpsalie.
Quartodecimus archiepiscopus Vpsalensis fuit frater Petrus Philippi, prius prior prouin-
cialis ordinis predicatorum qui fecit sacarstiam lapideam in Arno, et perpessus multas imu
li) Legendum: Israelsson. Vide : Benzelii Mon.Eccles., pag. 201.
i) Hodie: Orvieto.
j) De die eius supremo dissentiunt auctores. Praecedens Chro-
nicon affert kalendas Maji, Chronologia autem in annotat, f)
memorata xm kalendas Maji. Diplomatarium nullam prae
bet lucem.
k) Praecedens Chronicon: «in octaua natiuitatis.*
l) Haec duo verba in mscr:to iterata sunt.
m) Supra lineam paullo recentiore manu est ascriptum: « Kæ-
tilli«.
n) Verba in parenthesi addita sunt manu e fine xiv:i seculi.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.