Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

CHRONICON DE ARCIIIEPISCOPIS UP SAL EN SIBUS. 
Ciironicon de Episcopis et Archiepiscoits ecclesiæ Upsale'nsis 
ex registro Upsaliensi. Confer Diplomatarium Suecanum Tom. V. pag. 298 n. 3834. 
Primus episcopus Vpsalensis fuit a ) euerinus Secundus Nicolaus, Tercius Sueno Quartus 
sanctus Henricus martir qui fuit tempore beati Erici, Quintus episcopus Vpsalensis fuit Kop- 
mannus. 
Primus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Stephanus monachus de Aluastrum qui 
obiit anno domini M“CLXXXV. xy kalendas Augusti, et sepultus Aluastrum, huic archiepi- 
scopo contulit dominus papa librum euangeliorum dictum caria knap et duas cruces ligneas 
paruas auro tectas in quibus conditum fuit lignum domini. 
Secundus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Iohannes qui anno domini M"C"LXXXVIII. 
pridie idus Iulii occisus est a paganis apud Almarnastæk et sepultus apud Vpsaliam. 
Tercius archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Petrus qui obiit anno domini M"C.XC"VII. 
xiiii ° kalendas Octobris et sepultus apud Vpsaliam. 
Quartus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Olauus dictus Lambatunga qui obiit anno 
domini Millesimo CC.” m idus Nouembris et sepultus Vpsalie. 
Quintus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Valerius, qui obiit anno domini M".CC.XIX° 
Septimo idus Aprilis et sepultus Vpsalie. 
Sextus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Olauus dictus Basatomir hic obiit anno 
domini M".CC°XXXTIII. xiiii" kalendas mensis Aprilis cuius corpus relictum est in Vpsalia 
antiqua facta sedis translacione ad nouam Vpsaliam omnium aliorum episcoporum, et archi- 
episcoporum corporibus translatis ibidem sepultorum b ). 
Septimus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Iarlerius, qui obiit anno domini M1CCTLV. 
vm° kalendas Septembris qui sepultus est Sictonie, apud fratres predicatores huius tempore 
collegium canonicorum secularium institutum est in ecclesia Vpsalensi regnante domino Erico c ) 
Octauus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Laurencius ordinis fratrum minorum hic 
obiit anno domini MICC.LX.VII.” ni“ nonas mensis Marcii et sepultus Enecopie apud minores. 
Nonus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Fulco. filius domini Iohannis Angeli d ) qui 
tempore Lugdunensis concilii per dominum Gfregorium papam decimum factus fuit archiepisco 
pus Vpsalensis hic archidyaconus ecclcsie existens, procurauit licendam translacionis sedis ad 
nouam Vpsaliam et fecit eciam eandem. e ) honores ecclesie in plurimis ampliauit. factus vero 
archiepiscopus. canouias octo in ecclesia fieri procurauit, nam prius tantum quatuor canonici 
fuerunt ipse vero duodenarium numerum perfecit de patrimonialibus suis, mansionem suam in 
Beremi et Grenby cum suis pertinendis et attinendis omnibus, apropriauit ecclesie Vpsalensi 
Obiit anno domini M“.CC!LXX.VT *) quinto nonas Marcii et sepultus Vpsalie s). 
a) Spatium, forsan pro litera initiali inscribenda, hic a scriptore 
relictum est. In praecedente chronico legitur: ‘Sverinius*. 
b) Manu e fine xiv:i seculi additum: * hic fuit cognatus Erici re 
gis tercii ut jnfra xcvn.® (Dipl. Suec. I. pag. 240). Eadem manu 
c) Eadem manu, ac in annot. superiore, supra verbum ‘Erico“ 
est adscriptum et in margine ‘hic notandus est*. 
d) ‘Senioris* recentiore manu superscriptum est. 
e) Eadem manu xiv : : seculi additum in margine superiore: ‘Anno 
domini M"CCLXXIII° translatus est beatus Ericus de anti 
qua Vpsalia ad nouam ecclesiam metropolitanam presentibus 
dominis Waldemaro rege Fulcone archiepiscopo et aliis no 
bilibus.* 
f) Legendum: MCCLXXVII”; sicut etiam legitur in praecedente 
Chronico atque in Chronologia n:o XIX SS. rer. Suec. Tom. 
I. Fulconem adhuc 27 Maji 1276 vixisse apparet ex Diplo 
mat. Suec. I. p. 509 
g) Eadem manu recentiore: ‘hic fuit cognatus ducis Birgeri vt 
infra cxvii».* Quod tamen folium registri nullam affert 
lucem.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.