Full text: Scriptores Rerum Svecicarum Medii Aevi (Tomus 3)

HISTORIA METROPOL. ECOLES. UPSAL. 
97 
responsum fuit, ad aeternum pastorem, qui gregem non deserit, incessabili gemitu se conuertens, magis ac 
magis inualescente febrili aegritudine et gutturis ardore debilitari coepit fratremque suum Olauum Magnum 
sincerius et frequentius in virtute altissimi exhortari, ne ob praedictam desolationem suam aut multiplicem 
persequutionem in extrema saepius calamitate pariter secum xx annorum exsilio perpessam et amplius pati 
endam Christianae fidei causam et sanctae sedis apostolicae obedientiam destituendam promouere cessaret, 
futurum etenim pie crederet, ea regna totaliter nondum lapsa cooperatione miserentis Dei (qui non vult mor 
tem peccatoris) perpetuo non manerent in erroribus tam impiis peritura, adiecitque, si Olauus earundem am 
plissimarum regionum restitutionem desereret, nullum superesse hominem, qui inuocata Dei ope hoc prae 
stare curaret aut vellet. 
Tandem iis et similibus monitis frequentius aliquot diebus sequentibus ardenti desiderio pro confor 
matione Christianae religionis adductis sanctisque ecclesiae sacramentis munitus die xxn mensis Martii anno 
salutis humanae M.D.XLIIII, aetatis vero LYII, die, quo natus est, inchoante ex hoc aerumnoso mundo mi- 
grauit ad Christum, quem in tota vita sua conatus est fideliter imitari. Cuius obitum cum reuerendissimi 
D. Cardinales ac alii plerique praelati percepissent, satis grauiter praesertim Theatinus, Carpensis, S. Cru 
cis, Bembus, Guidicionus et Moronus ac Polus, quibus integritas eius et sancti mores ex frequenti conuer- 
satione noti erant, doluerunt tantum defecisse virum, qui verbo et opere incessanter conatus est ecclesiae 
Dei prodesse et omni paci inseruire. Vnde a Pontifice (qui miratus est eum tam cito obiisse) praeceptum 
est praelatis domesticis palacii pontificii ac clero Sancti Petri et multis aliis, vt ex sancto Michaele in 
monte, vbi defunctus est, tumulandus portaretur in ecclesiam S. Petri atque prope vultum domini coopera 
tione integerrimi viri Johannis Petri, sanctissimi Papae Pauli III computistae, qui viuum Archiepiscopum 
saepissime consolatus est, honorifice deponeretur, cui et subsequens epitaphium erat annexum. 
Johannes Magnus Gothus Archiepiscopus Vpsalensis in regno Sueciae, cuius pietatis innocentia, doc 
trinae splendor ac perspecta vitae sanctitas ab Adriano VI, Clemente VII et Paulo III, Romanis Pontifici 
bus mirifice collaudata est, accersitus ex Aquilonari plaga ad Mantuanum, Vicentinum et Tridentinum Con 
cilium , exsul a patrio solo, Gostaui regis seueritatem haereticorumque insidias pro Christo ac Catholica fide 
tutanda patienter annos xx perpessus, post descriptas Gothici ac Suetici regni et Vpsalensium praesulum 
omnimodas historias, curis immensis indefesso studio vir Dei grauatus, de religione benemeritus, in vrbe oc 
cumbens hic situs est. 
Olaus Magnus Gothus fratri optimo moerens P. Vixit annis LVII, xi Kalendas Aprilis M.D.XLIIII. 
nVWK 
E 
Incerti scriptoris Sueci Ciironicon primorum in ecclesia 
Upsalensi Arciiiepiscoporum 
ex veteri membrana Bibliothecae Upsaliensis forma minori, initio XIV:i seculi, ut videtur, con 
scripta, ex qua etiam Chronologia N. XIX et Catalogus Regum N. XI in Tomo I desumti. Idem 
chronicon jam antea edidit Olaus Celsius senior, Upsaliae 1705. 
Hec sunt nomina episcoporum, et arciiiepiscoporum Vpsalensis ecclesie. 
Primus fuit Sverinius episcopus, 
Secundus Nicolaus episcopus, 
Tercius Sweno episcopus, 
Quartus sanctus Henricus martyr passus et sepultus Finlandie. in ecclesia Ab[o]ensi, 
Quintus Coppmannus, qui obiit pridie kalendas Maji, et sepultus aput Vpsaliam, 
Archiepiscopi Vpsalenses — 
Stephanus archiepiscopus qui obiit (anno domini M"C”LXXXV°) XV 0 . kalendas Augusti, 
et sepultus in Aluastrum, 
Tom. III. 
II. 25.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.