96
IO HANNIS MAGNI
circumspectis omnibus huius pii negocii partibus, dignetur et velit, prout maxime confido, cooperari, quod
tam sanctum et honestum ac iustum desiderium pientissimorum hominum optatum sortiatur effectum, ne
cogantur alibi de opportuno loco cogitare. Nec dubitet illustrissimum dominium Venetorum, quin tales
hospites gratiose colligendo aeque suae ipsius reipublicae vtilitati ac Christianae pietati consulat. Ordo enim
eorum vbique probatissimus et sanctissimus aestimatur, nec omnino vacuos sese ad vos conferent, imo, vt
probabili coniectura ducor, complures illustres et magnarum fortunarum viri aut nunc aut postea eos comi
tabuntur, per quos Veneta respublica non paruam vtilitatem suo tempore consequetur. Beliqua huic pio
negocio necessaria dicet frater Gregorius praesentium exhibitor, quem vestra humanitas vt memet ipsum ex
cipere et promouere dignetur, quaeque felicissime cum optimae spei adolescente vnigenito Paulo Ehamusio
viuat et valeat. Ex sancto Michaele in Burgo Komano M.D.XLIII.”
Transacto demum eodem anno M.D.XLIII, eisdem anxietatibus oppressus, adhuc spe bona Pontificis
Pauli promissa pro sua vberiore consolatione adimplenda annum XLIIII ingredientem exspectabat, vnde et
eius Sanctitati ita scripsit.
"Beatissime pater et domine clementissime, quam grauibus angustiis et casibus toto trimestri proxi
me praeterito succubuerim, breuiter aperiam, vt sciat S. V. quomodo ex sua innata pietate meae conditioni
consulat. October me in lectum febrilem coniecit ac tenuit. Similiter et Nouember in me totus seuerior
erat, December autem omnium saevissimus, nedum me in corpore afflixit, sed et in animo vehementissime
perturbauit, imo et vnicum meum ex sorore, muliere sanctissima, nepotem, eximiae probitatis et admirandi
ingenii adolescentem, e viuis absumpsit, quo sepulto mox aderat patronus domus, quam dato censu inha-
bitaui, et subito, vt exirem, praecepit. Deus Sanctitatem V. ad multos et felices annos pro mea consola
tione conseruare dignetur.”
Patronus autem domus supradictae erat D. Julius Sartorius, Archiepiscopus sancti Seuerini, qui Bo-
mam veniens paucis diebus moraturus esset. Nulla tamen via, gratia vel pretio, instantissime per fratrem
aegroti Archiepiscopi rogatus inclinari potuit, vt ipsum Archiepiscopum quotidie febrili lecto incubantem,
imo agonizantem (pretio alterius domus pro ipso Archiepiscopo Iulio conducendae oblato) permitteret rema
nere. Vnde in vigilia Natalis Christi lacrimabili spectaculo per familiares suos portatus fuit in vicinius pa
larium reuerendissimi D. Cardinalis Hipporegiensis, reuerendissimo domino N. Lippomanno, Episcopo Vero
nensi locatum, qui gratiose concessit languenti Archiepiscopo ibidem aliquot septimanis commorari, prout
etiam alteri dignissimo antistiti Johanni Petro Eerreto, praesuli Milensi, postea Lauellino, de tota catholica
ecclesia ob multa et sanctissima volumina in augmentum religionis catholicae fidei vtiliter et docte edita
valde benemerito manere permisit. Hic Johannes reuerendus antistes, vir mansuetissimus, Johanni Magno
quasi ferrum magneti virtutis amore indissolubiliter adhesit maximamque consolationem debilissimo Archi
episcopo exhibere curabat, similiter et reuerendus pater Ordinarius, Bomanae sapientiae insignis, Theolo
giae Magister, Johannes Jacobus, postea dignissimus Episcopus Interamnensis factus; affuit et illi excelsi
animi vir reuerendus pater Cornelius, sacrarum literarum et omnis disciplinae professor egregius, Episcopus
Bitontinus, qui semper eundem Archiepiscopum et fratrem eius Olaum singulariter amabat, aderat et eidem
reuerendus D. Paulus Zondinus, Episcopus Bosonensis, vir Deo amabilis et piissime eruditus. Becedente
deinde Archiepiscopo, domino Julio Sartorio, satis oneroso consolatore, illico reportatus est debilissimus Ar
chiepiscopus Gothus in aedem solitam S. Michaelis pecunia sua conductam, vt ibi meliori quiete reperta et
summi Pontificis tot annis exspectanda consolatione facilius speratae sanitati redderetur. Attamen ne sua
continua calamitas sanctissimum Pontificem lateret, hanc sequentem epistolam (quae vltima fuit in vita eius)
suae Sanctitati ita humillime per manus reuerendissimi D. Cardinalis Poli perscripsit.
”Sanctissime pater et domine clementissime. Iam agitur annus octauus, postquam praecepto Sancti
tatis V. ad Concilium generale Mantuae anno domini M.D.XXXVII indictum in Italiam ex ultimis Sarma
tarum partibus perueni, paratus omnes curas et labores sustinere, quos aliquis obsequentissimus filius pro
sua matre sacrosancta Bomana ecclesia sufferre debuisset quod eo liquidius relinquitur, quo nuper, duobus
reuerendissimis D. Cardinalibus Bembo et Polo iussu Beatitudims V. e Venetiis seriöse me vocantibus, in
hanc vrbem tam sponte parendo asperiori tempore anni per maria et terras pluries in humeris meorum fa
miliarium ob vehementem aegritudinem portatus pervenerim, non curando, quomodo valerem, sed qualiter
obedirem praeceptis Sanctitatis V. quae ab hoc exemplo pastoris aeterni dolorem et laborem considerare dig
netur, vt iuxta amplissimum Sanctitatis V. promissum aliquando leuatis angustiis exsultare valeam me hu
manissime ab eiusdem Sanctitatis vestrae pia commiseratione fuisse et esse consolatum, quocirca humillime
et instantissime supplico Sanctitati V. quod tandem dignetur de mea conditione aliquid liberalius et certius
ordinare, vt illi, qui de mea et sanctae sedis apostolicae desolatione gloriantur, cognito Sanctitatis V. de
me optimo animo et opere firmam fidem concipiant, quod mea diligentia et vestrae Sanctitatis assistentia
tandem ille amplissimus populus aquilonaris Christianae et sanctae Bomanae ecclesiae deuotior restituatur.
Deus Sanctitatem vestram diu conseruet et meae consolationis auctorem et cooperatorem constituat efficacem;
ex domo sancti Michaelis nu die Martii M.D.XL1I1I.” — Cui epistolae per reuerendissimum dominum Cardi
nalem Polum Anglicum eidem Pontifici praesentatae, quia nil amplius, quam vt solito more bene speraret,

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.