HISTORIA METROPOL. ECOLES. ÜPSAL.
95
Redeuntem insuper summum Pontificem Paulum III in vrbem plures reuerend. D. Cardinales eius
Sanctitatem, quod praedicto Archiepiscopo promissam toties consolationem certi alicuius census seu victus
(ne ita anxie viueret et in negociis fidei procurandis deficeret) prouidere dignaretur, exorarunt. Sed neque
sic praeter solitam spem (qua nimium affligebatur) aliquid patienti Archiepiscopo fuerat elargitum. Per
idem tempus (forsan relatione praedicti patris Castineduli, ordinis S. Dominici generalis procuratoris) cum
R. P. Leander de Albertis nobilis Bononensis intellexisset, Archiepiscopum Johannem Magnum Gothum ob
praemissas causas e Roma ad patriarcham Venetum, Hieronymum Quirinum (vt secum pacifice more pri
stino couuiueret) descendere velle, eum humanissimis literis vera caritate plenis, vt ad monasteiium S. Do
minici (vbi prius hilariter hospitio exceptus fuerat) denuo et confidenter magna patrum benevolentia refo-
uendus accedere non dubitaret; ita enim unanimi reuerend. patrum et fratrum consensu ratum et gratum
erat, vt pro fide catholica continue peregrinantem libenter assumere et fouere desiderarent. Ideoque eidem
reuerendo patri Leandro, prout sequitur, respondebat.
” Reuerende pater et consolator amantissime. Quod me toties in causa sanctissimae religionis istuc
proficiscentem indicibili benignitate, vt ad aedes vestras diuertere debeam, alacriter inuitatis, gratias refero
sempiterna memoria dignas, imo peramplius semper agere conabor, quia ad memoriam reuoco, id quod num-
quam obliuisci potero, videlicet, quomodo reuerenda pat. v. vna cum ceteris reuerendis istius almi collegii
vestri patribus ante sex annos me et coexsules meos ex hospitio nimis incommodo et saluti nostrae pluri
mum contrario extractos in domum vestram induxistis summaque beneuolentia et numquam obliuiscenda li-
beralitate fouistis et recreastis, imo a faucibus mortis iam tunc pereuntes reduxistis. Debeo igitur me et
omnia mea non modo isti optimo conuentui, sed toti ordini v. a quo tam magnum et necessarium benefi
cium in mea extrema necessitate sum consequutus. Diuina quoque prouidentia factum esse non dubito, quod
reuerendir.simus dominus, Hieronymus Quirinus, Patriarcha Venetus, vestri ordinis alumnus me tam benigne
et tanto tempore per summam liberalitatem fouerit et semper fouere paratus est. Ceterum quomodo postea
hic Romae valueram, parum aliud scribere possum, nisi quod libenter glorier in infirmitatibus meis, in
quibus ne penitus succumbam, peto pro me ad Deum orationes fieri ab ista sanctissima congregatione ve
stra, cui me et omnes omni pio ac sincero animo incessanter commendo."
Praeterea etsi plurimis animi doloribus et corporis molestiis satis altis gemitibus in quolibet honesto
sanctoque desiderio suo adimplendo perturbaretur, tamen incessabili sollicitudine Germanicae atque Gallicae,
imo et Aquilonaris, ecclesiae oppressis Episcopis et Praelatis plures literas omni confortatione plenas emisit,
sincerissime cunctos exhortans praecipue religiosorum rectores, vt constantissimos sese in hoc temporum ca
lamitosa temptatione quasi murum ponerent pro domo Dei et veritate orthodoxae fidei nostrae, promittens
suam fidelem operam non grauatim interponendam, vbi aliquid pro eorum securitate decernerent ab hac
sancta sede apostolica et humanissimis dominis Cardinalibus esse petendum. Quocirca haec et similia pio
Archiepiscopo meditanti occurrunt quidem reuerendi patres, natione Hungari, professione monachi sancti
Pauli, primi heremitae ob Turcicam rabiem et persequutionem e patria pulsi, rogantes Archiepiscopum Go
thum, vt piis liaris et precibus suis opera alicuius boni viri (honestis et necessariis interpositis mediis)
apud reuerendissimum Patriarcham Quirinum et magnificum senatum Venetiarum aliquod monasterium, in
quo non esset vel languesceret diuinus cultus, seu alium locum idoneum eorundem fratrum ordini, vbi per
mitteretur a timore inimicorum liberato intimius seruire deo, impetrare conaretur. Datis ergo literis ad
praedictum reuerendissimum Patriarcham virum religiosissimum, illico consensum obtinuit, vt multiplicato
cultu diuino ciuitas ipsa vberiorem a Deo consequeretur benedictionem, verum cum restaret assensus magni
fici senatus Venetiarum, hanc sequentem epistolam in fauorem piissimi negocii praedictorum fratrum Sancti
Pauli ad quendam amicum suum vita ac moribus integerrimum virum, illustrissimi Venetiarum Ducis et do
minii secretarium, D. Johannem Baptistam Rhamusium, modo, quo sequitur, scripsit.
"Spectabilis domine Rhamusi, amice et frater carissime. Quemadmodum V. spectata pietas nihil li
bentius audit, quam ea, quae ad sempiternum Dei honorem et istius inclitae reipublicae Venetae decorem
vtilitatemque conducunt, ita nunc ad ipsam affero negocium omni pietate et honestate plenum. Siquidem
proxime elapsis diebus nonnulli religiosi et graues viri ordinis S. Pauli, primi heremitae ex Hungaria, in hanc
vrbem Romam diuerterunt eo pio proposito ducti, vt quia non liceret eis libere in patria ob Turcicum hor
rorem domino Deo in suscepta religione seruire, vellent sibi extra eorum patriam aliquem aptum locum
praesertim Mantuae, Ferrariae aut in alio loco inuenire. At ego et Deo dignus Episcopus Roszonensis,
Paulus Zondinus et complures alii, qui sunt magnae pietatis, prudentiae et authoritatis viri, inspecta dili
gentius eorum intentione, persuasimus illis, vt primum omnium curarent talem locum apud Venetos impe
trare, quem vtique multiplici ratione assequerentur, maxime quia Veneti ceteris mortalibus erga aduenas et
peregrinos creduntur esse humaniores et nullis erga religiosos pietate secundi, nec imprudenter perpenderent
se in colligendis tam sanctis et integerrimis viris totam Hungariam suae reipublicae obnoxiam deuotissi-
mamque efficere. Itaque accepta hac persuasione rogabant me, vt tale eorum negocium alicui ex pruden-
tioribus et benignioribus amicis meis apud Venetos diligenter commendarem. Quocirca cum nullius istorum
ciuium pietas et prudentia mihi aeque comperta est, vt vestra, rogo humanissimam D. V. vt diligenter