94
10 II A NN I S MAGNI
loco collatis priuatus. Quocirca reuerendissima D. V. memor esse dignetur se pauperrimi et desolati loci
causam agere et felicissime valeat. Ex Burgo xvn Nouembris M.D.XLII.”
Cognita veritate per viuam inspectionem et examinationem, idem vicarius hospitali et rectori eius loci
pepercit. Die deinde xxvi Nouembris illico sequenti in praesentia reuerendissimi D. Cardinalis Guidicioni
loquutus est Archiepiscopus Vpsalensis reuerendo D. N. de Peruschis super quadam domo, quam Marius
fiscalis Peruscus eius frater ab hospitali sanctae Birgittae praetenso quodam iure occupauerat. Respondit
Episcopus mulierem quandam (cuius filii haeredes creduntur illius domus) semper molestissime ferre, quo
ties mentio refertur de restitutione undecunque sagacius augenda quam diminuenda, nec aliquid contra eam
facere posse, et ita citissime se absoluens recessit. Tandem Archiepiscopus domino Cardinali ait. Haec
domus palatio de Maximis (versus sanctum Pantaleonem) incorporata, parum felicem prosperitatem loco et
generationi inhabitantium pariet, donec iusta recompensa fuerit cum hospitali pauperum S. Birgittae con
cordatum. Dominus enim faciet iudicium iniuriam patientibus causamque seuerius vlsiscetur oppressorum.
Vergente autem anno M.D.XLII ad finem, ita scripsit reuerendo D. Iohanni Mattheo, Episcopo Veronensi.
”Reuerendissime D. et benefactor humanissime, quod ego rariores literas ad reuerendissimam D. V.
post meum in vrbem Romam accessum dederam, id nequaquam ex aliqua ingratitudine prouenerat, nullum
enim vicium aeque vt ipsam ingratitudinem abhorreo, sed vehementer cauere volueram, ne illum paternum
et benignissimum affectum, quem reuerendissima D. V. erga me perinde, ac indulgentissimus pater, gerit,
sollicitum de mea turbata conditione efficerem. Quamuis enim bene et optime de me sentit et loquitur san
ctissimus D. N. tamen, quia tardior videtur in me consolando, experior id quod dici solet: spes diu dilata
affligit animam. Parum est, quod peto, quippe vt suae liberalissimae promissioni ante annum ad interces
sionem reuerendissimorum DD. Cardinalium de menstruo vel annuo prouentu factae satisfacere dignetur.
Profecto nisi liberalitas reuerendissimorum DD. Cardinalium meam extremam inopiam et necessitatem re-
leuasset, non satis felix fuisset ille meus in hunc locum aduentus. Est tamen nonnullorum DD. Cardina
lium et mea spes, quod pontificia Sanctitas beneficii tarditatem magnitudine consolationis aliquando com
penset. Pollicetur enim, quod me bene prouisum isthuc ad Concilium Tridentinum in futuro Ianuario emit
tat. Pelicissime valeat reuerendissima D. V. et me, vt facit, amet, ex vrbe M.D.XLII in principio De
cembris.”
Papae Paulo III. — "Sanctissime pater, cum soleat Sanctitas V. beneficii tarditatem magnitudine li-
beralitatis compensare, supplico instantissime, vt ipsa tandem consideratis meis et longissimi temporis la
boribus ac damnis non exiguis pro S. Rom. Ecclesia perpessis dignetur suae paternae promissioni satisfacere,
qua saepe dixerat, se velle me ita consolatum reddere, vt maiorem consolationem ex ista S. sede apostolica
optare non possem, nec dubitet Sanet. V. quin me consolando consolabitur sacerdotem fidelem, qui in tempore
iracundiae fiet reconciliatio et animam suam in quouis genere persequutionum paratus sit tamquam pastor
bonus dare pro ouibus suis. Felicissime valeat S. V. et bonum, quod Deus ei de me inspirauerit, pro sua
paterna dignitate exsequatur, ex Sancto Michaele M.D.XLIII. xvi Febr.”
Euolutis deinde aliquot hebdomadis, etsi Papa solito more supradictam supplicationem non attende
rit, sed Archiepiscopo mandauerit, vt cum legatis versus generale Concilium Tridenti celebrandum accelera
ret, prout etiam hoc facere promptissimus erat, tamen praevidens pontifex ob haereticorum pertinaciam vix
aliquid ibidem attemptari multoque minus concludi posse, commissione literarum reuerendissimi D. Cardi
nalis S. Crucis ex Cesena vu Martii data praeceptum temperauit, ne frustra illuc pergendo Archiepiscopus
vexaretur, sed Romae (donec aliter, quid per eum agendum foret, ordinaretur) adesset. Interea authoritate
et auxilio reuerendissimi D. Cardinalis de Carpo apostolica legatione protunc iustissime fungentis domum
quandam hospitali sanctae Birgittae viduae pertinentem, violentia quorundam nobilium occupatam, verae
possessioni aequissimo iudicio restitui iudicauit, vbi alias numquam vel difficillime restituta fuisset. Quin
imo nec solum hanc domum, sed totam vrbem confuso regimine fere in omnibus officiis turbatam cum om
nium applausu mandatis vbique interpositis consolatus est.
Deinde visis tot difficultatibus generalis Concilii celebrandi toties repetiti et impediti tarditateque
pontificii subsidii promissi, scripsit reuerendissimo D. Patriarchae Venetorum (saepius antea nominato), sese
Roma relicta denuo ad eius sanctam et liberalem conuersationem reuerti velle, quatenus reliquos amaritu
dinis suae annos praeparatos Altissimo offerret, in extrema sua vocatione vnam cupiens saluare animam,
quando desuper haud concessum videret multorum saluti consulere posse, hocque proposito per literas eius
ad Venecias celerrime missas intellecto, reuerend. D. Cardinalis Bembus datis scriptis suis in vrbem omnino
dissuasit Archiepiscopo, ne idem post tot casus et tantos labores ob honorem Dei et reuerentiam sedis apo-
stolicae diu et constanter perpessos absque merita consolatione contenderet emigrare, sed optima quaeque
remanendo sperare, promittens se plurimos reuerend. D. Cardinales ad quodlibet eius desiderium singularibus
verbis inclinare velle; et ita promptissime requisiti fecerunt, praesertim reuerend. D. Cardinalis de Carpo, qui
accedente apostolicae legationis authoritate nullum optimi principis officium, tam per se quam suos eum con
solando, ne animum desponderet, efficere differebat.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.